SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Giambattista Vico: Opere
cover
I: Le Orazioni Inaugurali, Il de Italorum Sapiente, E le Polemiche
Body
De antiquissima Italorum Sapientia
Liber Primus. Metaphysicus
CAPUTVIII

CAPUTVIII

i
De summo opifice

«Numen», «fatum», «casus», «fortuna».

Cum his, quae devero etfacto disseruimus, et quod verum sit collectio elementorum ipsius rei, omnium in Deo, extimorum in homine; et verbum mentis proprium in Deo, improprium in homine fiat; et quod facultas sit eorum, quae facimus, et quae solerter et faciliter facimus, haec quatuor Latinorum verba, «numen» et «fatum», «casus» et «fortuna», consentiunt.

188 ―

ii
De Numine

Divina bonitas volendo res facit — Cur poëtae et pictores «divini» dicti — Natura quid.

Deorum voluntatem dixere «numen», quasi Deus Opt. Max. suam voluntatem facto ipso significet, et tanta celeritate et facilitate significet, quam celer et facilis nutus est oculorum. Ita ut quod Dionysius Longinus admiratur de Mose, eum digne divinam onnipotentiam et granditer illa locutione expressisse, «dixit, et facta sunt»; Latini uno verbo utrumque significasse videantur. Divina enim bonitas, volendo res, quas vult, facit, et tanta facilitate facit, ut eae ex seipsis existere videantur. Quare cum Plutarchus Homeri poësim et picturas Nicomachi iccirco laudasse Graecos narret, quod sponte sua orta, non arte ulla facta viderentur; ego puto ab hac fingendi facultate poëtas pictoresque dictos esse «divinos»; ita ut haec divina faciendi facilitas natura sit; in homine autem sit rara et praeclara illa virtus, tam difficilis, quam commendata, nobis dicta «naturalezza»: Cicero verteret «genus sua sponte fusum, et quodammodo naturale».

189 ―

iii
De fato et casu

«Dictum». «Certum». «Fatum» — «Dictum» «Factum». «Casus» — Cur fatum inexorabile.

«Dictum» Latinis idem ac «certum»; certum idem ac nobis «determinatum»; «fatum» autem et «dictum» idem; et «factum» et «verum» cum «verbo» convertuntur. Et ipsi Latini, cum quid celeriter effectum datum significare volebant, «dictum factum» dicebant. Ad haec et rerum et verborum exitum «casum» dixerunt. Igitur qui Itali sapientes has voces primi excogitarunt, aeternum caussarum ordinem «fatum», eius aeterni caussarum ordinis eventum «casum» esse sunt opinati: ita ut facta Dei dicta sunt, et rerum eventa verborum, quae Deus loquitur, casus, et fatum idem ac factum: et ideo fatum putarunt inexorabile, quia facta infecta esse non possunt.

190 ―

iv
De Fortuna

«Fortuna» unde — «Fortus» — Fortuna quid — Mundus naturae respublica — Quo sensu fortuna omnium regina.

«Fortuna» sive prospera, sive adversa dicebatur; et tamen «fortuna» ab antiquo «fortus», seu bonus, dicta. Quare postea, ut alteram ab altera separarent, «fortem fortunam» dicebant. Fortuna autem Deus est, qui ex certis caussis praeter nostram spem operatur. An igitur antiqua Italiae philosophia opinata est Deum bonum facere quicquid facit, et omne verum, seu omne factum idem sit bonum. Nos autem prae nostra iniquitate, qua nosmetipsos, non hanc rerum universitatem spectamus, quae nobis adversantur, mala putemus, quae tamen, quia in mundi commune conferunt, bona sunt? Itaque mundus sit quaedam naturae respublica, in qua Deus Opt. Max. commune bonum spectat ut princeps, certum quisque suum uti privatus: et malum privatum sit bonum publicum; et quemadmodum salus populi in republica ab hominibus fundata suprema lex est, ita in hac rerum universitate a Deo constabilita, fortuna omnium regina sit, seu Dei voluntas, qua universi salutem spectans, in privatis omnium bonis, seu peculiaribus naturis dominatur; et uti saluti publicae salus privata loco cedit, ita conservationi universi bonum cuiusque peculiare posthabeatur, atque eo pacto adversa naturae sint bona.

191 ―

CONCLUSIO

Operae precium — Summa operis capita.

Habes, sapientissimePaulle Doria, metaphysicam humana imbecillitate dignam, quae homini neque omnia vera permittat, neque omnia neget, sed aliqua; Christianae pietati commodam, quae verum divinum ab humano discernat, neque humanam scientiam divinae, sed divinam humanae regulam proponat; experimentali physicae, quae nunc cum ingenti humani generis fructu excolitur, ancillantem; utpote ex qua id pro vero in natura habeamus, cuius quid simile per experimenta faciamus.

Etenim habes verare et facere idem esse (cap.i, §i): atque inde Deum scire physica, hominem scire mathemata (§ii), et ita neque dogmaticos omnia (§iii); neque scepticos nihil scire (§iv). Indidem genera ideas esse perfectissimas, ex quibus Deus absolute facit; imperfectas, ex quibus homo ex hypothesi facit vera (cap.ii). Ex his ipsis probare a caussis esse ipsum efficere (cap.iii). Sed, quia Deus rem quamvis minimam infinita virtute facit, ut existentia actus et res physica est, ita rerum essentiam virtutem ac rem metaphysicam esse, proprium huius doctrinae argumentum (cap.iv, §i). Atque ita esse in metaphysica genus rei quae est virtus extensionis et motus, et iniquis sive extensis, sive motibus aequa subest; idque punctum metaphysicum esse, hoc est rem quamdam, quam ex hypothesi puncti geometrici contemplemur (§ii); atque ipsis geometriae sacris Deum purissimam et infinitam mentem demonstrari; inextensum facere extensa, excitare conatus (§iii), componere motus (§iv), et quietum (§v) movere omnia (§vi). Habes in hominis anima animum

192 ―
(cap.v), et in animo mentem, et in mente Deum praesidere (cap.vi). Et mentem advertendo facere (cap.vii, §i) ficta, vel ex hipothesi vera humanam, absolute vera divinam (§ii,iii,iv). Hinc ingenium homini ad sciendum seu faciendum datum (§v). Habes denique Deum (cap.viii, §i) nutu seu faciendo velle (§ii): fando sive aeterno caussarum ordine facere: quod nos ex ignorantia nostra dicimus casum (§iii), ex nostra utilitate fortunam (§iv).

Recipe in tuam fidem, rogo, haec Italorum de divinis rebus placita. Tuum enim est, qui ex nobilissima et maximarum rerum gestarum monumentis inclita Italiae familia prognatus es, et metaphysicae cultura doctissimus per Italiam celebraris.