SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Giambattista Vico: Opere
cover
I: Le Orazioni Inaugurali, Il de Italorum Sapiente, E le Polemiche
Body
De antiquissima Italorum Sapientia

De antiquissima Italorum Sapientia

123 ―

III
De
ANTIQUISSIMA ITALORUM SAPIENTIA
ex
linguae latinae originibus
eruenda
libri tres

Liber primus:metaphysicus
Liber secundus:physicus
Liber tertius:moralis

1710

125 ―

PROOEMIUM

Occasio scribendorum — Linguae doctae a nationum philosophis — Doctae latinae linguae origines ab Ionibus et Hetruscis — Secta Italica sapientissima — Hetrusci metaphysica doctissimi — Hetrusci geometria Graecis antiquiores — Hoc opus adCratyli Platonici exemplum. Aliud ac Varronis, Scaligeri, Sanctii Scioppiique.

Dum linguae Latinae origines meditarer, multorum bene sane verborum tam doctas animadverti, ut non a vulgari populi usu, sed interiori aliqua doctrina profecta esse videantur. Et sane nihil vetat, quin aliqua lingua philosophicis locutionibus referta sit, si in ea gente multum philosophia celebretur. Ex mea quidem memoria promere id possim, quod, dum Aristotelaei philosophi et Galenici medici florebant, per ora hominum illiteratorum pervulgata erant «fuga vacui», «naturae aversiones et studia», «quatuor humores» et «qualitates» et innumera eiusmodi; postea vero quam neoterica physice et medicina ars invaluit, vulgus hominum passim audias «sanguinis circumlationem» et «coagulum», «utilia noxiaque fermenta», «aëris pressionem», et alia id genus loqui. Ante Hadrianum Caesarem hae voces «ens», «essentia», «substantia», «accidens», Latinis inaudita, quia AristotelisMetaphysice incognita; viri docti post ea tempora eam celebrarunt, et ea vocabula divulgata. Quapropter, cum Latinam linguam locutionibus satis doctis scatere notassem, et priscos Romanos usque ad Pyrrhi tempora nulli rei, praeterquam rusticae et bellicae, dedisse operam, historia testetur; eas ab alia docta natione ipsos accepisse et imprudentes usos esse coniectabam.

126 ―

Nationes autem doctas, a quibus eas accipere possent, duas invenio, Iones et Hetruscos. De Ionum doctrina non est ut multis doceam: cum in iis Italica philosophorum secta, et quidem doctissima praestantissimaque floruerit. Hetruscos autem eruditissimam gentem fuisse, magnificorum doctrina sacrorum, qua praestabat, confirmat. Ibi enim theologia civilis exculta est, ubi theologia naturalis excolitur: ibique religiones augustiores, ubi digniores de summo Numine opiniones habentur; et ideo apud nos Christianos castissimae omnium ceremoniae, quia omnium sanctissima de Deo dogmata. Sed et architectura ceterarum simplicissima Hetruscorum, grave argumentum praebet, eos in geometria Graecis priores fuisse. Ab Ionibus autem bonam et magnam linguae partem ad Latinos importatam ethymologica testatum faciunt. Ab Hetruscis autem religiones deorum, et cum iis locutiones etiam sacras, et pontificia verba Romanos accersisse, constat. Quamobrem certo coniicio ab ea utraque gente doctas verborum origines Latinorum provenisse; et ea de caussa animum adieci ad antiquissimam Italorum sapientiam ex ipsius Latinae linguae originibus eruendam. Opus sane hactenus, quod sciam, intentatum, sed forsan dignum quod inter Francisci Baconis desideria numeraretur.

Plato enim inCratylo eadem via priscam Graecorum sapientiam assequi studuit. Quare quod Varro inOriginibus, Iulius Scaliger,De caussis Latinae linguae, Franciscus Sanctius inMinerva, ibidemque in notis Gaspar Scioppius praestiterunt, longo a nostro distat incoepto. Ii enim ex philosophia, quam ipsi docti fuerant et excolebant, linguae caussas eruere et systema comprehendere satagerunt; nos vero, nullius sectae addicti, ex ipsis vocabulorum originibus quaenam antiquorum sapientia Italorum fuerit sumus indagaturi.

127 ―

Liber Primus. Metaphysicus

sive
METAPHYSICUS
ad nobilissimum virum
PAULLUM MATTHIAM DORIAM
praestantissimum philosophum
scriptus.

129 ―

Et principio eas locutiones, quae coniecturae locum faciunt, quas prisci Italiae sapientes de primo vero ac summo Numine animoque humano opiniones haberent, hoc primo libro exequi; eumque tibi, vir amplissime,Paulle Matthia Doria, inscribere, seu potius in hoc libro de metaphysicis rebus, te auspice, disserere certum fuit: qui, ut summum genere et doctrina philosophum decet, praeter cetera philosophica, his celsissimis studiis delectaris; et ea ipsa per summam magnanimitatem et sapientiam excolis. Magni enim animi illud est, quod praeclara aliorum sublimium philosophorum meditata admiraris quidem et laudas; sed et maiora de te confidis et praestas. Nec minoris sapientiae illud, quod unus recentiorum omnium primum verum in humanos usus deduxisti, et altera via in mechanicam, altera in civilem doctrinam derivasti, et principem omni mala regni arte, qua suum Cornelius Tacitus et Nicolaus Macchiavellus imbuerunt, integrum formas: quo nihil ad Christianam legem conformius, nihil ad rerumpublicarum felicitatem exoptatius. Sed isthaec communia tua sunt erga quemvis merita, ad quem vel sola tui amplissimi ac praeclarissimi nominis fama pervenerit. His autem tua erga me illa propria accedunt, quod me et mea pro tua singulari humanitate benignissime excipias, tuque potissimus me ad huiusmodi studia excitaveris. Cum enim anno superiore, super coena, apud te domi dissertationem habuissem, in qua ex his ipsis Latinae linguae originibus naturam collocabam in motu, quo per vim cunei quaeque in sui motus centra compellerentur, et vi

130 ―
conversa a centro circumcirca expellerentur ad ambitum, et res omnes per systolem et diastolem quandam gigni, vivere et interire; tu et eximii huius civitatis doctrina viri, Augustinus Arianus, Hyacinthus de Christophoro et Nicolaus Galitia, me monuistis, ut eam rem a capite aggrederer, ut rite et ordine constabilita videretur. Itaque idem insistens originum Latinarum iter, haec metaphysica sum meditatus, quae his nominibus tibi inscribo: nam ex posterioribus curis aliquam praeclarissimis iis tribus viris dabo in grati animi et singularis observantiae testimonium.
131 ―

CAPUTI

i
De vero et facto

Latinis «verum» et «factum» idem — Quid «intelligere» — Quid «cogitare» — Quid «ratio» — Homo «rationis particeps» dictus — Verum est ipsum factum — Cur in Deo primum verum — Cur id infinitum —

Cur exactissimum — Quid scire sit — Hominis cogitatio, intelligentia

Dei propria — Verum divinum imago rerum solida, humanum plana — Scientia est cognitio modi quo res fiat — Cur antiquis Italiae philosophis verum idem ac factum — In nostra religione distinguenda res est — Cur Sapientia divina «Verbum» appellatum.

Latinis «verum» et «factum» reciprocantur, seu, ut Scholarum vulgus loquitur, convertuntur; atque iisdem idem est «intelligere», ac «perfecte legere», et «aperte cognoscere». «Cogitare» autem dicebant, quod nos vernacula lingua dicimus «pensare» et «andar raccogliendo». «Ratio» autem iisdem significabat et arithmeticae elementorum collectionem, et dotem hominis propriam, qua brutis animantibus differt et praestat: hominem autem vulgo describebant animantem «rationis participem», non compotem usquequaque. Altrinsecus, uti verba idearum, ita ideae symbola et notae sunt rerum: quare quemadmodum legere eius est, qui colligit elementa scribendi, ex quibus verba componuntur; ita intelligere sit colligere omnia elementa rei, ex quibus perfectissima exprimatur idea.

Hinc coniicere datur, antiquos Italiae sapientes in haec de vero placita concessisse: verum esse ipsum factum; ac proinde in

132 ―
Deo esse primum verum, quia Deus primus Factor; infinitum, qui omnium Factor; exactissimum, quia cum extima, tum intima rerum ei repraesentat elementa, nam continet. Scire autem sit rerum elementa componere: unde mentis humanae cogitatio, divinae autem intelligentia sit propria; quod Deus omnia elementa rerum legit, cum extima, tum intima, quia continet et disponit: mens autem humana, quia terminata est, et extra res ceteras omnes, quae ipsa non sunt, rerum duntaxat extrema coactum eat, nunquam omnia colligat; ita ut de rebus cogitare quidem possit, intelligere autem non possit; quare particeps sit rationis, non compos.

Quae ipsa ut similitudine illustrem, verum divinum est imago rerum solida, tamquam plasma; humanum monogramma, seu, imago plana, tamquam pictura; et quemadmodum verum divinum est quod Deus, dum cognoscit, disponit ac gignit, ita verum humanum sit, quod homo, dum novit, componit item ac facit: et eo pacto scientia sit cognitio generis, seu modi, quo res fiat, et qua, dum mens cognoscit modum, quia elementa componit, rem faciat; solidam Deus quia comprehendit omnia, planam homo quia comprehendit extima.

Quae sic dissertata quo facilius cum nostra religione componantur sciendum est antiquos Italiae philosophos putasse verum et factum converti: quia mundum aeternum putarunt, ac proinde Deum ethnici philosophi coluerunt, qui semperad extra, quod nostra theologia negat, sit operatus. Quare in nostra religione, qua profitemur mundum ex nihilo creatum in tempore, res haec opus habet distinctione, quod verum creatum convertatur cum facto, verum increatum cum genito. Quemadmodum Sacrae paginae, elegantia vere divina, Dei Sapientiam, quae in se omnium rerum ideas continet et idearum omnium proinde elementa, «Verbum» appellarunt: quod in eo idem sit verum ac comprehensio elementorum omnium, quae hanc rerum universitatem componit et innumeros mundos posset, si vellet, condere: et ex iis in sua divina omnipotentia cognitis exactissimum reale verbum existit, quod, cum ab aeterno cognoscatur a Patre, ab aeterno item ab eodem genitum est.

133 ―

ii
De origine et veritate scientiarum

Cur theologia revelata omnium certissima scientia — Scientia humana est quaedam naturae anatome — Obiecta scientiarum in Deo alia ac in homine — Deus ens, creata entis — Vere unum id quod multiplicari non potest — Infinitum supra corpus est, et loco non continetur — Quae in homine ratiocinia, in Deo sunt opera — In homine arbitrium, in Deo voluntas ineluctabilis — Latinis idem «dividere» et «minuere» — Via resolutiva — per syllogismos vana — per numeros divinatoria — per ignem et menstrua tentabunda — Abstractio mentis humanae vicio nata — Abstractio scientiae humanae mater — Homo sibi confingit mundum quemdam formarum et numerorum — Mathesis scientia operatrix — Deus res ex vero definit — Homo definit nomina — «Quaestio definitionis» et «nominis» Latinis idem — Idem scientiae humanae ac chemicae evenit — Scientiae humano generi utilissimae, quae certissimae — Ea scientia divinae similis evadit, in qua verum et factum convertuntur — Veri criterium est id ipsum fecisse — Cur scientiae minus certae, quae magis in materia immerguntur — Meditata physica ea probantur, quorum simile, quod operemur — Verum humanum quando cum bono convertitur.

Ex quibus antiquorum Italiae sapientum de vero placitis, et hac, quae in nostra religione adhibetur,geniti etfacti distinctione, principio habemus, quod cum in uno Deo exacte verum sit, omnino verum profiteri debemus, quod nobis est a Deo revelatum; nec quaerere genus, quo modo verum sit, quod id omnino comprehendere nequeamus. Indidem originem scientiarum humanarum repetere, ac denique normam ad dignoscendum quae verae sint, habere possimus. Deus scit omnia, quia in se continet elementa, ex quibus omnia componit; homo autem studet, dividendo, ea scire. Itaque scientia humana naturae operum anatome quaedam videtur.

Etenim, illustris exempli caussa, hominem in corpus et animum, et animum in intellectum ac voluntatem dissecuit; et a corpore excerpsit, seu, ut dicunt, abstraxit figuram, motum,

134 ―
et ab his, uti ab omnibus aliis rebus, extulit ens et unum. Et metaphysica ens, arithmetica unum, eiusque multiplicationem, geometria figuram eiusque commensus, mechanica motum ab ambitu, physica motum a centro, medicina corpus, logica rationem, moralis voluntatem contemplatur.

Sed de hac rerum anatome idem ac de quotidiana humani corporis factum est, in qua acriores physici non parum de situ, structura et usu partium ambigunt, ne non per mortem liquoribus concretis, cessante motu et sectione ipsa, et situs et structura viventis corporis perierint, quamobrem earundem usus explorari non possit.

Nam hoc ens, haec unitas, haec figura, motus, corpus, intellectus, voluntas, alia in Deo, in quo sunt unum, alia in homine, in quo divisa: in Deo vivunt, in homine pereunt. Cum enim Deus «eminenter», ut theologi Christiani loquuntur, sit omnia, et cum perennis entium generatio corruptione eum nihil demutent, quia eum nihil augent, nec minuunt; entia finita et creata sunt disposita entis infiniti ac aeterni; ita ut Deus unus sit vere ens, cetera entis sint potius. Quare Plato, cum absolute «ens» dicit, summum Numen intelligit. Sed quid Platone opus teste, cum Deus ipse nobis se ipsum definiat: «Qui sum», «Qui est», tamquam singula quaeque prae eo non sint? Et nostri ascetae, sive metaphysici Christiani, ita praedicant: nos prae Deo, quantumlibet maximos, et quavis de causa maximos, nihil esse. Et, cum Deus unice unus sit, quia est infinitus (infinitum enim multiplicari non potest), creata unitas prae eo perit: et ob id ipsum prae eo perit corpus; quia immensum dimensionem non patitur: perit motus, qui loco definitur, quia perit corpus; nam corpore locus completur: ratio haec humana perit, quia, cum Deus habeat intra se quae intelligit et omnia praesentia habeat, quae in nobis sunt ratiocinia, in Deo sunt opera: postremo haec nostra voluntas flexilis; at Deus, cum nullum alium sibi propositum finem habeat, quam seipsum, cumque is sit optimus, eius voluntas ineluctabilis est.

Et harum rerum vestigium, quas disseruimus, in Latinis locutionibus observamus: nam idem verbum «minuere» et diminutionem

135 ―
et divisionem significat; quasi quae dividimus non sint amplius quae erant composita, sed deminuta, mutata, corrupta. An id ratio sit, cur via «resolutiva», quam dicunt, sive per genera et syllogismos, quae ab Aristotelaeis celebratur, vana comperiatur; sive per numeros, quam tradit algebra, sit divinatoria; sive per ignem et mestrua, qua pergit chemica, eat tentabunda?

Per haec igitur, cum homo, naturam rerum vestigabundus, tandem animadverteret se eam nullo assequi pacto, quia intra se elementa, ex quibus res compositae existant, non habet, atque id fieri ex sua mentis brevitate, nam extra se habet omnia; hoc suae mentis vicium in utiles vertit usus, et abstractione, quam dicunt, duo sibi configit; punctum, quod designari, et unum, quod multiplicari posset. Atqui utrumque fictum: punctum enim, si designes, punctum non est; unum, si multiplices, non est amplius unum. Insuper pro suo iure sumpsit ab his in infinitum usque procedere, ita ut lineas in immensum ducere, unum per innumera multiplicare sibi liceret. Atque hoc pacto mundum quemdam formarum et numerum sibi condidit, quem intra se universum complecteretur: et producendo, vel decurtando, vel componendo lineas, addendo, minuendo, vel computando numeros infinita opera efficit, quia intra se infinita vera cognoscit.

Neque enim in solis problematibus, sed in theorematis ipsis, quae vulgo sola contemplatione contenta esse putantur, operatione opus est. Etenim, dum mens colligit eius veri elementa, quod contemplatur, fieri non potest quin faciat vera, quae cognoscit. Porro, quia physicus non potest res ex vero definire, hoc est rebus suam cuique naturam addicere, et ex vero facere; id enim fas Dei est, nefas homini; nomina ipsa definit, et ad Dei instar ex nulla re substrata, tamquam ex nihilo res veluti creat, punctum, lineam, superficiem: ut «puncti» nomine intelligat quid, quod partes non habeat; appellatione «lineae», puncti excursum, sive longitudinem, latitudinis ac profunditatis expertem; acceptione «superficiei» duarum diversarum linearum in unum punctum coitionem, sive latitudinem cum longitudine, praecisa profunditate. Atque hoc pacto, quando ei negatum est elementa rerum tenere, ex quibus res ipsae certo

136 ―
existant, elementa verborum sibi confingit, ex quibus ideae sine ulla controversia excitentur. Et id quoque sapientes Latinae linguae authores satis perspexerunt, cum Romanos ita locutos esse sciamus, ut «quaestionem nominis» et «definitionis» promiscue dicerent; et tunc quaerere definitionem putarent, cum quaerebant quid, verbo prolato, in communi hominum mente excitaretur.

Ex his vides idem humanae scientiae ac chemicae evenisse: uti enim haec, dum rei omnino irritae studet, praeter propositum humano generi utilissimam operariam artem, spargiricam peperit; ita dum humana curiositas verum natura ei negatum vestigat, duas scientias humanae societati utilissimas genuit, arithmeticam et geometriam, atque ex his progenuit mechanicam, omnium artium hominum generi necessariarum parentem. Cum igitur scientia humana nata sit ex mentis nostrae vicio, nempe summa eius brevitate, qua extra res omnes est, et qua quae noscere affectat non continet, et quia non continet, vera quae studet non operatur; eae certissimae sunt, quae originis vicium luunt, et operatione scientiae divinae similes evadunt, utpote in quibus verum et factum convertantur.

Atque ex his, quae sunt hactenus dissertata, omnino colligere licet, veri criterium ac regulam ipsum esse fecisse: ac proinde nostra clara ac distincta mentis idea, nedum ceterum verorum, sed mentis ipsius criterium esse non possit: quia, dum se mens cognoscit, non facit, et quia non facit, nescit genus seu modum, quo se cognoscit. Cumque humana scientia ab abstractione sit, iccirco scientiae minus certae, prout aliae aliis magis in materia corpulenta immerguntur: uti minus certa mechanice quam geometria et arithmetica, quia considerat motum, sed machinarum ope: minus certa physice quam mechanice, quia mechanice contemplatur motum externum circumferentiarum, physice internum centrorum: minus certa moralis quam physica, quia physica considerat motus internos corporum, qui sunt a natura, quae certa est; moralis scrutatur motus animorum, qui penitissimi sunt, et ut plurimum a libidine, quae est infinita, proveniunt. Atque indidem in physica ea meditata probantur, quorum

137 ―
simile quid operemur: et ideo praeclarissima habentur de rebus naturalibus cogitata, et summa omnium consensione excipiuntur, si iis experimenta apponamus, quibus quid naturae simile faciamus.

Et, ut uno verbo absolvam, ita verum cum bono convertitur, si quod verum cognoscitur, suum esse a mente habeat quoque a qua cognoscitur; et ita scientia humana divinae sit imitatrix, qua Deus, dum verum cognoscit, id ab aeternoad intra generat, in temporead extra facit. Et veri criterium, quemadmodum apud Deum inter creandum est suis cogitatis bonitatem communicasse: «vidit Deus, quod essent bona»; ita apud homines sit comparatum, vera quae cognoscimus, effecisse. Sed hae res quo munitiori sita sint loco, sunt a dogmaticis scepticisque vindicanda.

138 ―

iii
De primo vero, quod Renatus Carthesius meditatur

Metaphysica aliis scientiis subiectum asserit, cuique suum — Qui finis dogmaticos inter et scepticos — Genius fallax Carthesii idem ac somnium divinitus immissum Stoicorum — Et Mercurius adsimulatus Sosia apud Plautum inAmphytruone — Conscientia aliud a scientia. —

Quid scientia. — Quid conscientia — Cogitationis caussae occultae. —

Idque adeo in nostra religione — Mens humana araneri similis a nostris metaphysicis fingitur — An ex conscientia cogitandi scientia entis nascatur — Scire per scepticos quidnam esset.

Nostrae tempestatis dogmatici ante metaphysicam pro dubiis omnia vera habent, non solum quae in agenda vita posita sunt, ut moralia et mechanica; sed et physica quoque, atque adeo mathematica: nam unam metaphysicam esse docent, quae nobis indubium det verum, et ab eo, tamquam a fonte, secunda vera in alias scientias derivari: quod cum nulla ceterarum demonstrent esse quae sunt, et eorum aliud esse mentem, aliud corpus; non sunt quicquam certae de subiectis, de quibus agunt. Quare metaphysicam ceteris scientiis proprios fundos, cuique suum asserere existimant. Itaque magnus eius meditator iubet, qui eius sacris initiari velit, eum non solum persuasionibus, seu, ut loquuntur, praeiudiciis, quae per sensus, fallaces nuncios, usque ab infantia conceperunt, sed etiam omnibus veris, quae per reliquas scientias didicerant, castum adire; et, quoniam oblivisci nostrum non est, mente si minus tamquam tabula pura, saltem uti libro involuto, quem postea in meliori lumine evolvat, se ad audiendos metaphysicos applicet. Igitur finis, qui dogmaticos a scepticis distinet, erit primum verum, quod nos eius metaphysica reserat. Quodnam is sit, ita maximus philosophus docet.

Homo in dubium revocare potest, an sentiat, an vivat, an sit extensus, an denique omnino sit; et in eius argumentum opem advocat cuiusdam genii fallacis, qui nos decipere possit,

139 ―
non aliter ac apud Ciceronem inAcademicis Stoicus, ut id ipsum probet, ad machinam confugit, et utitur somnio divinitus misso. Sed nullo sane pacto quis potest non esse conscius quod cogitet, et ex cogitandi conscientia colligere certo, quod sit. Quare primum verum aperit id esse Renatus: «Cogito: ergo sum». Et vero Plautinus Sosia non aliter, ac a genio fallaci Carthesii, aut a somnio divinitus immisso Stoici, a Mercurio, qui ipsius imaginem sumpserat, in dubium de se ipso adductus, an sit, ad idem instar meditabundus huic primo vero acquiescit.

Certe edepol, quom illum contemplo, et formam agnosco meam, quemadmodum ego saepe in speculum inspexi, nimis similis est mei. Itidem habet petasum ac vestitum: tam consimile’st atque ego: sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum, dens, labra, malae, mentum, barba, collum: totus, quid verbis opu’st? Si tergum cicatricosum, nihil hoc simili est similius. Sed quomcogito, equidem certosum ac semper fui.

Sed scepticus non dubitat se cogitare; quin profitetur ita certum esse, quod sibi videre videatur, et tam obfirmate, ut id vel cavillis calumniisque propugnet: nec dubitat se esse; quin curat sibi bene esse per assensus suspensionem; ne praeterquam quas ipsae res habent molestias, addat illas opinionis. Sed certitudinem, quod cogitet, conscientiam contendit esse, non scientiam, et vulgarem cognitionem, quae in indoctum quemvis cadat, ut Sosiam; non rarum verum et exquisitum, quod tanta maximi philosophi meditatione egeat ut inveniatur. Scire enim est tenere genus seu formam, quo res fiat: conscientia autem est eorum, quorum genus seu formam demonstrare non possumus: ita ut passim in vita agenda de rebus, quarum nullum nobis edere signum vel argumentum datur, conscientiam testem demus. At, quamquam conscius sit scepticus se cogitare, ignorat tamen cogitationis caussas, sive quo pacto cogitatio fiat; idque adeo nunc se ignorare profiteretur, cum in nostra religione animum humanum omni corpulentia purum quid esse profiteamur.

Unde sentes illi illaeque spinae, in quas offendunt, et quibus mutuo compunguntur subtilissimi nostrae tempestatis metaphysici,

140 ―
dum quaerunt quomodo mens humana in corpus, corpus in mentem agat, cum tangere et tangi non possint nisi corporibus corpora. A quibus difficultatibus adacti ad occultam Dei legem tamquam ad machinam confugiunt, quod nervi mentem excitent, cum ab obiectis externis moventur; et mens intendat nervos, quando ei agere collibitum sit. Itaque fingunt mentem humanam tamquam araneum, ita in conario, ut ille in suae telae centro quiescere; et ubi quodvis telae filum alicunde motum sit, araneus id sentiat: cum autem araneus, immota tela, tempestatem praesentiscit, omnia suae telae fila commoveat. Atque haec occulta lex ab iis memoratur, quia ignoratur genus, quo cogitatio fiat, ac proinde se obfirmabit scepticus cogitandi scientiam non habere.

Sed dogmaticus replicaverit scepticum ex conscientia cogitandi scientiam entis acquirere; cum ex conscientia cogitandi inconcussa certitudo entis nascatur. Nec quis certus omnino esse potest quod sit, nisi esse suum ex re conficiat, de qua dubitare non possit. Itaque scepticus non est certus se esse, quia id a re omnino indubia non colligit. Verum ad haec scepticus negabit ex conscientia cogitandi scientiam entis acquiri. Nam scire is contendit esse nosse caussas, ex quibus res nascatur: at ego, qui cogito, mens sum et corpus: et, si cogitatio esset caussa quod sim, cogitatio esset caussa corporis. Atqui sunt corpora, quae non cogitant. Quin, quia corpore et mente consto, ea propter cogito; ita ut corpus et mens unita sint cogitationis caussa: nam, si ego solum corpus essem, non cogitarem; sin sola mens, intelligerem. Enimvero cogitare non est caussa quod sim mens, sed signum; atqui techmerium caussa non est; techmeriorum enim certitudinem cordatus scepticus non negaverit, caussarum vero negaverit.

141 ―

iv
Adversus scepticos

Omnium comprehensio caussarum est Deus — Scientia divina humanae regula.

Nec ulla sane alia patet via, qua scepsis re ipsa convelli possit, nisi ut veri criterium sit id ipsum fecisse. Ii enim celebrant illud, res sibi videri; quid autem re ipsa sint, ignorare: effecta fatentur, ac proinde ea suas habere caussas concedunt; sed caussas se scire negant, quia ignorant genera seu formas, quibus quaeque res fiant. Haec ab iis accepta contra ipsos sic regeras.

Haec caussarum comprehensio, qua continentur omnia genera, seu omnes formae, quibus omnia effecta data sunt, quorum simulacra sceptici suis mentibus obiici, et quid reipsa sint ignorare profitentur; est primum verum, quia comprehendit omnes, in quibus etiam ultimae continentur; et, quia omnes comprehendit, est infinitum, nullam enim excludit; et, quia omnes comprehendit, prius corpore est, cuius sua caussa est, ac proinde spiritale quid est. Quod est Deus, et quidem Deus, quem Christiani profitemur: ad cuius veri normam vera humana metiri debemus; nempe ea vera esse humana, quorum nosmet nobis elementa fingamus, intra nos contineamus, in infinitum per postulata producamus; et, cum ea componimus, vera, quae componendo cognoscimus, faciamus; et ob haec omnia genus seu formam, qua facimus, teneamus.

143 ―

CAPUTII

De generibus sive de ideis

«Genus» et «forma» Latinis idem — «Species» et «individuum» et «simulacrum» significat — Genera qua ratione infinita — Forma metaphysica, forma plastae, forma physica, forma seminis — Formae physicae sunt ex metaphysicis formatae — Formarum utilitas — Geometria per formas cur tum opere, tum opera certissima — Cur eadem per species certa opere, incerta opera — Cur artes ideales certo compotes finis —

Cur coniecturales non item — Inutilitas generum Aristotelaeorum —

Cur scientiae quo plus genericae minus utiles — Physicae operatricis commoda — Iurisprudentes non regulis, sed exceptionibus censentur — Oratores optimi, qui haerent in caussae propriis — Ex historicis utiles qui? — Imitatores boni in circumstantiis melioratis spectantur —

Unde scalae idearum Platonicae — Sapientia non est de iis quae genere continentur — Ut genera sunt materia metaphysica — Egregia inter physicam et metaphysicam materiam differentia — Universalium damna: in iurisprudentia; in re medica; in vita agenda — Errores omnes ex homonymia generibus referendi — Homines naturaliter homonymiam fugiunt — An magis genera philosophos in errores, quam sensus in praeiudicia vulgus coniiciant — «Certum» Latinis quae significet — «Verum» et «aequum» Latinis idem — Homo quia neque nihil est, neque omnia, nec nihil percipit, nec infinitum — Universalia rationem habent quandam archetyporum.

Latini, cum dicunt «genus», intelligunt formam; cum «speciem», duo sentiunt, et quod Scholae dicunt «individuum» et «simulacrum», sive «apparenza». De generibus sectae philosophorum omnes ea sentiunt esse infinita. Igitur necesse est antiquos Italiae philosophos opinatos genera esse formas, non amplitudine, sed perfectione infinitas, et, quia infinitas, in uno Deo esse: species autem, seu res peculiares, esse simulacra ad eas formas expressa.

144 ―
Et quidem si verum antiquis Italiae philosophis idem quod factum; genera rerum, non universalia Scholarum, sed formas fuisse necesse est.

Formas autem intelligo metaphysicas, quae a physicis ita diversae sunt, ut forma plastae a forma seminis. Plastae enim forma, dum ad eam quid formatur, manet idem, et semper formato perfectior; forma seminis, dum quotidie se explicat, demutatur ac perficitur magis; ita ut formae physicae sint ex formis metaphysicis formatae. Et quod non amplitudine, sed perfectione genera infinita existimanda, id utrorum utilitate collata diiudicare facile sit. Nam geometria, quae synthetica methodo traditur, nempe per formas, ideo tum opere, tum opera certissima est, quia, a minimis in infinitum per sua postulata procedens, docet modum componendi elementa, ex quibus vera formantur, quae demonstrat; et ideo modum componendi elementa docet, quia homo intra se habet elementa, quae docet. At ob id ipsum analysis, quamquam certum suum det opus, opera tamen incerta est; quia ab infinito rem repetit, et inde descendit ad minima; atqui in infinito reperire omnia datur; at qua via reperire possis non datur.

Artes autem certius diriguntur ad finem, quem sibi habent propositum, quae docent genera seu modos, quibus res fiunt, ut pictura, sculptura, plastica, architectura; quam quae non docent, ut omnes coniecturales, in qua classe sunt oratoria, politica, medicina: et illae ideo docent, quia obversantur circa prototypos, quos mens humana intra se continet; hae non docent, quia homo nullam formam rerum, quas coniicit, intra se habet. Et quia formae individuae sunt, nam linea longa, seu lata, seu profunda una plus minusve deformat faciem, ut nescias eandem esse; hinc fit quod scientiae artesve quanto plus supra genera, non Platonica, sed Aristotelaea insurgunt, magis confundunt formas, et quanto magis magnificae evadunt, tanto minus utiles fiunt. Quo nomine Aristotelis physica hodie male audit, quod nimis sit universalis: quando contra genus humanum innumeris novis veris ditarunt ignis et machina, instrumenta, quibus utitur recens physica, rerum,

145 ―
quae sint similes peculiarum naturae operum, operatrix. Indidem iurisprudentia non censetur, qui beata memoria ius theticum sive summum et generale regularum tenet; sed qui acri iudicio videt in caussis ultimas factorum peristases seu circumstantias, quae aequitatem, sive exceptiones, quibus lege universali eximantur, promereant. Optimi oratores non ii, qui per locos communes vagantur, sed qui, ut Ciceronis iudicio et phrasi utar, «haerent in propriis». Historici utiles, non qui facta crassius et genericas caussas narrant, sed qui ultimas factorum circumstantias persequuntur, et caussarum peculiares reserant. Et in artibus, quae imitatione constant, uti pictura, sculptura, plastica, poëtica, excellunt qui archetypum, a natura vulgari desumptum, circumstantiis non vulgaribus, sed novis ac miris exornant; aut ab alio artifice expressum, propriis ac melioribus distinguunt ac faciunt suum. Quorum sane archetyporum cum alii aliis meliores confingi possint, quia semper exemplaria exempliis praestant; Platonici illas idearum scalas construunt, et per ideas alias aliis perfectiores, tamquam per gradus ad Deum Opt. Max. ascendunt, qui in se omnium continet optimas.

Quin et sapientia ipsa nihil aliud est, nisi solertia decori, qua sapiens ita in omnibus novis rebus loquatur et agat, ut nihil aeque aptum ad id aliunde desumptum accommodari possit. Itaque sapiens a longo et multo rerum honestarum et utilium usu mentem quasi subactam reddit, quo novarum rerum, uti sunt in se ipsis, expressas excipiat imagines; et non aliter paratus sit ex tempore loqui et agere in omnibus rebus cum dignitate, ac fortis comparatum habet animum ad omnes terrores inopinatos. Atqui nova, mira, inopinata universalibus illis generibus non providentur. Quam ad rem satis commode Scholae loquuntur, cum genera materiam metaphysicam esse dicunt, si id ita accipiatur, ut mens per genera informis fiat quodammodo, quo facilius specierum induat formas. Quod sane verum comperitur: nam facilius facta et negocia percipit, uti percipi oportet, qui genera seu simplices rerum ideas habet, quam qui peculiaribus formis mentem instruxit, et ex iis peculiares alias spectat: nam res formata difficile alii formatae rei

146 ―
aptatur. Quare exemplis iudicare, exemplis deliberare periculosum: quia nunquam aut perraro rerum circumstantiae congruunt usquequaque. Atque hoc differt inter materiam physicam et metaphysicam. Physica materia ideo quamlibet formam peculiarem educat, educit optimam; quia qua via educit, ea ex omnibus una erat. Materia autem metaphysica, quia peculiares formae omnes sunt imperfectae, genere ipso, sive idea, continet optimam.

Vidimus utilitates formarum; nunc universalium damna exequamur. Loqui universalibus verbis infantium est aut barbarorum. In iurisprudentia, ut plurimum, sub ipso iure thetico, seu sub regularum authoritate, saepissime erratur. In re medica, qui recta per theses pergunt, magis contendunt ne corrumpantur systemata, quam ut sanentur aegroti. In vita agenda, quam saepe peccant qui eam per themata instituerunt? de quibus graeca locutio nobis vernacula facta est, qua «thematicos» istos homines appellamus.

Omnes in philosophia errores ab homonymis, vulgo aequivocis, nascuntur: aequivoca autem aliud non sunt, nisi voces pluribus rebus communes; nam sine generibus aequivoca non essent; homines enim naturaliter homonymiam aversantur: cuius rei argumento illud est, quod puer iussus ad accersendum sine discrimine Titium, ubi eius nominis duo sunt, quia natura attendit particularia, statim subdit: — Utrum me accersire vis Titiorum? — Itaque nescio, an magis genera philosophos in errores, quam sensus in falsas persuasiones, seu in praeiudicia vulgus coniiciant. Nam genera, ut diximus, formas confundunt, seu, ut loquuntur, ideas confusas, non minus ac praeiudicia faciunt obscuras. Et vero omnes sectae in philosophia, medicina, iurisprudentia, omnes in vita agenda controversiae et iurgia sunt a generibus; quia a generibus sunt homonymiae, seu aequivocationes, quae aberrore esse dicuntur. In physica, quia generica materiae et formae nomina; in iurisprudentia, quia longe lateque patet appellatio iusti; in medicina, quia «sanum» et «corruptum» sunt nimis ampla vocabula; in vita agenda, quia vox «utile» definita non est.

147 ―

Atque ita sensisse antiquos Italiae philosophos haec in lingua Latina extant vestigia: quod «certum» duo significat, et quod est exploratum indubiumque, et peculiare, quod communi respondet; quasi quod peculiare est certum sit, dubium autem quod commune. Iisdemque «verum» et «aequum» idem: aequum enim ultimis rerum circumstantiis spectatur, quemadmodum iustum genere ipso; quasi quae genere constant falsa sint, verae autem ultimae rerum species. Enim vero ista genera nomine tenus sunt infinita: homo enim neque nihil est, neque omnia. Quare nec de nihilo, nisi per aliquid negatum, nec de infinito, nisi per negata finita cogitare potest. — At enim omnis triangulus habet angulos aequales duobus rectis. — Ita sane: sed non id mihi infinitum verum; sed quia habeo trianguli formam in mente impressam, cuius hanc nosco proprietatem, et ea mihi est archetypus ceterorum. Si vero id contendant esse infinitum genus, quia ad eum trianguli archetypum accomodari innumeri trianguli possunt, id sibi habeant per me licet: nam vocabulum iis lubens condono, dum ipsi de re mecum sentiat. Sed enim perperam loquuntur, qui decempedam dixerint infinitam, quod omne extensum ad eam normam metiri possint.

149 ―

CAPUTIII

De caussis

Latinis «caussa» et «negocium» idem — Cur «effectus» dictum quod a caussa oritur — Probare per caussas efficere est — Effectus est verum quod cum facto convertitur — Caussarum genera — «Probare a caussis» est elementa rei colligere — Arithmetica et geometria vere probant a caussis — Physica a caussis probari non possunt — Quodvis finitum infinita virtute gignitur — Sapientes Christiani in quavis re minima infinitam Dei virtutem agnoscunt — Impia pietas est velle

Deum probare per caussas — Metaphysici veri claritas eadem ac lucis — Eius rei appositissima similitudo.

Latini «caussam» cum «negocio», seu operatione, confundunt; et quod ex caussa nascitur, «effectum» dicunt. Haec autem cum iis, quae de vero et facto disseruimus, conspirare videntur; nam, si id verum est quod factum, probare per caussas idem est ac efficere; et ita caussa et negocium idem erit, nempe operatio; et idem factum et verum, nempe effectus.

Caussae autem spectantur praecipuae in naturalibus materia et forma, uti in moralibus finis, in metaphysica author. Itaque verisimile est antiquos Italiae philosophos opinatos eum probare a caussis, qui materiam, sive elementa rei incondita digerat, et disiecta componat in unum; ex quo ordine et compositione elementorum certa rei forma extet, quae peculiarem naturam in materiam inducat.

Quae si vera sunt, arithmetica et geometria, quae vulgo non putantur a caussis probare, eae a caussis vere demonstrant. Et ideo a caussis demonstrant, quia mens humana continet

150 ―
elementa verorum, quae digerere et componere possit; et ex quibus dispositis et compositis existit verum quod demonstrant; ut demonstratio eadem ac operatio sit, et verum idem ac factum. Atque ob id ipsum physica a caussis probare non possumus, quia elementa rerum naturalium extra nos sunt. Nam, quamquam essent finita, tamen infinitae virtutis est ea digerere, componere et ex iis effectum dare. Neque enim, si ad primam caussam spectemus, minoris virtutis est formicam producere, quam hanc rerum universitatem creasse; quia non minus confert ad formicae formationem, quam ad huius mundi genesim motus, quo et hic mundus creatus ex nihilo est, et quo formica ex substrata materia producitur.

Et sane in asceticis sermonibus suis nostrae religionis sapientes, nempe qui et cognitione summi Numinis et morum sanctitate praeclari fuerunt, saepe ex flosculi meditatione in Dei cogitationem perveniunt; quod infinitam in eius generatione virtutem agnoscunt. Atque id est, quod in nostra dissertationeDe nostri temporis studiorum ratione dicebamus, quod «geometrica ideo demonstramus, quia facimus; physica si demonstrare possemus, faceremus». Hinc adeo impiae curiositatis notandi, qui Deum Opt. Max. a priori probare student. Nam tantundem esset, quantum Dei Deum se facere; et Deum negare, quem quaerunt. Metaphysici enim veri claritas eadem est numero ac illa lucis, quam non nisi per opaca cognoscimus. Si enim in clatratam fenestram, quae lucem in aedes admittit, intente ac diu intuearis, deinde in corpus omnino opacum aciem oculorum convertas; non lucem, sed lucida clatra tibi videre videaris. Ad hoc instar metaphysicum verum illustre est, nullo fine concluditur, nulla forma discernitur; quia est infinitum omnium formarum principium: physica sunt opaca, nempe formata et finita, in quibus metaphysici veri lumen videmus.

151 ―

CAPUTIV

i
De essentiis seu de virtutibus

«Essentia» «vis» et «potestas» Latinis dicta — Scientia est de aeternis et immutabilibus — «Dii immortales» Latinorum sunt infinitae omnium rerum virtutes — Cur metaphysica verissima omnium scientia.

Quod Scholae «essentiam» vocant, Latini «vim» et «potestatem» appellant. Essentias autem omnes philosophi aeternas et immutabiles statuunt. Aristoteles diserte eas individuas, seu, ut Scholae loquuntur, in indivisibili consistere asserverat. Plato autem post Pythagoram scientiam esse de aeternis et immutabilibus sentit.

Hinc coniicere licet antiquos Italiae philosophos essentias putasse individuas omnium rerum virtutes aeternas et infinitas; quas proinde Latinorum vulgus vocabat «deos immortales»; sapientes vero pro uno summo Numine accipiebant; et hac de caussa unam metaphysicam veram scientiam esse, quod de aeternis virtutibus ageret. Hinc dubitare licet, an quemadmodum datur motus et conatus, qui virtus movendi est, ita detur extensum, et virtus, qua quid extendatur; et, uti corpus et motus sunt proprium physicae subiectum, ita conatus et virtus extensionis sint materia propria metaphysices: cuius rei te habeo authorem,Paulle praestantissime, qui illud sentis, in physica actus, in metaphysica esse virtutes.

152 ―

ii
De punctis metaphysicis et conatibus

«Momentum» et «punctum» Latinis idem — Et quid individuum utrumque — Doctrina de punctis metaphysicis Italiae asseritur — Geometria et arithmetica post metaphysicam maxime verae — Metaphysica omnis veri fons — Qua via verum a metaphysica in geometriam derivatur — Virtus extensi prior extenso est ac proinde inextensum — Virtus numeri non est numerus — Qua ratione puncti definitio sit nominis — Geometria tractat materiam meram, qualem ei suppetit metaphysica — Punctum geometricum instar metaphysici; et punctum metaphysicum corporis physici virtus — De physica Pithagorea iudicium — Idem de physica Zenonia — Quatuor philosophorum classes — Prima — Secunda — Tertia — Quarta — In qua classe Zeno — In qua Renatus — Cur Epicurus et Renatus offendunt in principiis physicae, et feliciter procedunt — Aristotelaeae demonstrationes Zenonem laedantne an iuvent — Deus omnium perfectionum cumulus — Conatus in Deo quies, extensionis virtus in Deo mens — Divisio motus et res physica est: divisibilitas virtus, et metaphysica essentia —

De alio Aristoteles cum Zenone contendit, in idem convenit — Aristotelis demonstrationes contra puncta metaphysica ex puncti geometrici definitione proveniunt — Zeno ex geometria metaphysicam in physicam deductam contemplatur — Virtus extensionis individua; et ob id iniquis extensis aequa sternitur — Conatus iniquis motibus aequus subest — Conatus dos puncti — Natura conando coepit existere — Conatus inter quietem et motum medius — Punctum medium inter Deum et extensa — Deus quietus — Materia conatur — Extensa moventur — Ratio eorum, quae cogitat Renatus de reflexione ac refractione motus — A nihilo minima, et ingentia ex aequo distant — Divisio malum, bona individua sunt — Est in metaphysica genus rerum inextensum, extensionis capax — Carthesius analysim in physicam infert — Zeno per syntesim physicam spectat — Aristoteles metaphysicam nulla hypotesi in physicam importat — Renatus physicam in metaphysicam extulit — De rebus physicis metaphysico, de metaphysicis physico genere cogitare, viciosum — Quo pacto infinitum in haec finita descenderit comprehendi non potest — Distincte cognoscere humanae mentis vicium — Metaphysici veri claritas eadem ac lucis — Lux metaphysica seu deductio virtutum in actus conatu gignitur.

153 ―

Enimvero Latinis «punctum» et «momentum» idem significabant: momentum autem est res, quae movet: et cum punctum, tum momentum iisdem Latinis quid indivisibile dicebatur. An igitur antiqui Italiae sapientes in placitis habuerunt virtutem esse quandam individuam extensionis et motus? et haec doctrina, ab Italia trans mare, uti et aliae multae, in Graeciam traiecta, a Zenone postea interpolata? Etenim de hac individua extensionis ac motus virtute nulli rectius quam Stoici sensisse mihi videntur, qui de ea per hypothesim puncti metaphysici disseruere.

Principio enim nullum est dubium quin geometria uti et arithmetica supra reliquas omnes scientias, quas «subalternas» appellant, aut maxime verae sint, aut certe eximiam veri speciem prae se ferant; et vicissim illud adprime verum, quod metaphysica sit omnis veri fons, et unde in alias scientias omnes derivatur. Quisque autem novit geometras suas syntheticas methodos a puncto ordiri, et protinus ad infinitae rei contemplationem progredi crebris illis postulatis suis, ut lineas in immensum producere sibi liceat. Si quis autem quaerat, qua via id verum, aut ea veri species, ex metaphysica in geometriam derivata, nulla sane, quam per malignum aditum puncti. Nam geometria ex metaphysica virtutem extendendi desumpsit; quae, quia virtus est extensi, prior extenso est, scilicet inextensa. Quemadmodum arithmeticus ex metaphysica desumpsit virtutem numeri, nempe unum, quae, quia virtus est numeri, non est numerus: et quemadmodum unum, quod non est numerus, numerum gignit; ita punctum, quod non est extensum, parit extensionem. Cum enim geometra punctum definit id esse, cuius nulla pars est, ea definitio nominis est; quia nulla substernitur res, quae partes non habeat, et tamen mente vel stylo designes. Quemadmodum unius definitio apud arithmeticum nominis quoque est; quia ii praestituunt unum multiplicabile, quod re ipsa unum non est.

At Zenonii eam puncti definitionem rei existimant, quantum sit punctum instar ad quod de indivisibili extensionis motusque virtute mens humana cogitare possit. Quare falso illud vulgo putant, geometriam suum subiectum a materia

154 ―
depurare, seu, ut vulgo Scholae loquuntur, «abstrahere». Nam Zenonii nullam scientiam geometria exactius materiam tractare existimabant, nempe materiam, quam ei meram suppeteret metaphysica, hoc est extensionis virtutem. Neque Aristotelis contra Zenonios demonstrationes super punctis metaphysicis tantam apud eius asseclas haberent auctoritatem, nisi Stoicis punctum geometricum signum ad instar metaphysici, et punctum metaphysicum corporis physici virtus esset. Uti nec Pythagoras eiusque asseclae, e quibus ad nos pervenit, apud Platonem, Timaeus, cum de naturae rebus per numeros disseruerunt, naturam vere ex numeris constare arbitrati sunt: sed mundum, extra quem essent, explicare per mundum, quem intra se continerent, studuerunt. Idem de Zenone eiusque secta iudicium faciendum, qui puncta rerum principia esse existimarunt.

Et vero ex omni memoria quatuor philosophorum classes condi possunt. Alii enim geometrae eximii, qui de principiis physicis per mathesis hypotheses disseruerunt; atque in his est Pythagoras. Alii geometria bene instructi, metaphysicaeque cultores seduli nulla hypothesi de principiis rerum cogitarunt, et iccirco de naturae rebus metaphysico genere disserunt; atque in his est Aristoteles. Alii, et geometriae ignari et metaphysicae hostes, simplex corpus extensum in materiae usum adornarunt; et hi in principiorum explanatione gravissime tamquam in limine offendunt, at felicius tamen de peculiaribus naturae phaenomenis cogitarunt; atque in his est Epicurus. Alii denique corpus quantum et quale principia rerum esse voluerunt: ut ex antiquis, qui terram, aquam, aërem, ignem, vel singula, vel bina, vel cuncta; et ex neotericis chemici. Sed hi nihil quicquam pro dignitate de principiis disserunt; et ex eorum principiis explicationes peculiarium naturae rerum, praeterquam in paucis, quas periculum magis quam consilium obtulit, feliciter succedunt.

Zeno, summus metaphysicus, ad geometrarum hypotheses accessit: et, uti Pythagoras per numeros, is per puncta de principiis rerum commentatur. Carthesius vero, maximus ex aequo metaphysicus et geometra, accessit ad Epicurum: et quae in principiis offendit de motu et formatione elementorum,

155 ―
omnibus plenis, uti Epicurus, offensiones de vacuo et atomi declinatione, successu rerum peculiarium feliciter explanatarum compensat. An eorum ratio sit, quod uterque figura et machina de naturae rebus disserunt; et peculiaria naturae effecta formata et mobilia sunt; de principiis autem et virtutibus, quia informibus nulla figura, quia indefinitis machina nulla est? Atque haec hactenus ad sententiae Zenoniae declarationem authoritatemque dicta sint. Nunc propria rei propositae argumenta exponamus.

Quaelibet minima extensae rei particula in infinitum diduci Aristoteles geometricis demonstrationibus evincit. Sed Zeno ad eas imperturbatus constat, iisque ipsis sua metaphysica puncta confirmat. Huius enim rei physicae virtutem in metaphysica dari oportet: alioqui quo pacto Deus omnium perfectionum sit cumulus? Extensa quidem in natura sunt; in Deo quid extensum memorare nefas: extensum metimur, infinitum dimensionem indignatur. Extensi vero virtutem «eminenter», ut nostri theologi loquuntur, in Deo contineri fas omnino est. Igitur quo pacto conatus virtus movendi est, et in Deo, conatus authore, quies; ita prima materia est extensionis virtus, quae in Deo, materiae conditore, purissima mens est. Est igitur in metaphysica substantia, quae indefinitae extensi divisionis est virtus. Divisio physica res est; virtus ut res dividatur metaphysicum argumentum; divisio enim actus corporis est, at essentia corporis, uti et caeterarum rerum, in indivisibili consistit: atque id adeo Aristoteles fateri debet, qui docet. Itaque mihi videtur de alio Aristoteles cum Zenone contendere, in idem autem convenire. Nam ille de actu, hic loquitur de virtute. Et cum Aristoteles divisionem partium in infinitum demonstratione diagonalis, quae in iisdem punctis cum laterali secaretur, quae duae lineae eiusdem sunt impatientes mensurae, urget; iam tum non dividit punctum, sed quid extensum, nam designat. At ea ipsa demonstratio, uti et aliae de circulis concentricis, qui in omnibus suis punctis cum centro secarentur, et de parallelis, quae obliqua ad horizontem ductae, quam perpendicularem intersecarent nunquam totam dividerent, et eius generis aliae, ex puncti definitione, cuius nulla pars est,

156 ―
stabilitae proveniunt. Neque haec mira nobis sunt demonstrata per geometriam, in cuius definitionibus punctum minima diceretur esse particula in immensum dividua; sed per quam punctum constituitur individuum, et a puncto ita definito ad haec mira demonstrata pervenitur. Quapropter Zeno per eas demonstrationes in sua sententia se obfirmat potius; tantum abest ut confutetur. Quemadmodum enim in hoc mundo formarum, quem homo sibi confingit, et cuius homo quodammodo Deus est, hoc definitum nomen, haec res commenticia, cuius nulla pars est, ex aequo iniquis extensis subest; ita et ad hoc instar in mundo vero, quem Deus condidit, est quaedam individua virtus extensionis, quae, quia individua est, iniquis extensis ex aequo sternitur. Atque adeo virtutes sunt indefinitae; et, quia indefinitae, de iis illa «tot» et «quot» proloqui non datur; illa «plura» «minora» cogitare non licet; illa «magis» et «minus» indignantur.

Atque eae ipsae demonstrationes, quae id evincunt, conficiunt quoque conatum, seu movendi virtutem, utpote rem metaphysicam, iniquis motibus aequum subesse. Et principio multo magis decet expeditissimam Divinae Omnipotentiae facilitatem, quod is crearit materiam, quae esset virtus extensionis et motus simul, quam duplici opera altera materiam, altera motum creasse. Et bona metaphysica id suadet; cum enim conatus quid non sit, sed cuius, nempe materiae modus, eadem creatione materiae eum creatum necesse est. Id ipsum physicae convenit: extante enim natura, seu, ut Scholae dicunt, «in facto esse», omnia moventur: antequam extaret, omnia in Deo quiescebant; igitur natura conando coepit existere: sive conatus «natura», ut Scholae quoque loquuntur, «in fieri est». Conatus enim quietem inter et motum est medius. In natura res extensae sunt: ante omnem naturam, res omnem extensionem indignans, Deus: igitur Deum inter et extensa est media res, inextensa quidem, sed capax extensionis, nempe metaphysica puncta. Neque vero aliunde summo inter se commensu, seu, ut dicunt, «proportione», haec sibi respondent: hinc quies, conatus, motus; atque hinc Deus, materia et corpus extensum. Deus, omnium motor, in se quietus; materia conatur, corpora extensa moventur; et, ut motus

157 ―
est modus corporis, quies Dei attributum; ita conatus dos puncti metaphysici est: et, uti punctum metaphysicum est indefinita virtus extensionis, qua iniquis extensis aequa subest; ita conatus indefinita virtus movendi est, qua iniquos motus ex aequo explicat.

Renatus tamquam fundamentum eorum omnium, quae de motuum reflexione ac refratione praeclarissime cogitat, illud substruit, quod motus ab eiusdem determinatione sit alius; ita ut sub eodem determinationis modo, seu «quantitate», ut dicunt, plus motus fieri possit. Unde illud conficit, plus motus esse in determinationibus obliquis quam rectis. Atque hinc reserat rationem, quare corpus obliqua motum duabus caussis uno eodemque tempore satisfaciat: alteri sui ponderis, qua recta deorsum fertur; alteri directionis, qua obliqua tendit ad horizontem; et ita, ubi in planiciem omnino imperviam incidit, uno eodemque tempore ambarum det effecta caussarum, et reflectat ita motum, ut angulus reflexionis angulo incidentiae aequus sit; sin in planiciem incidat perviam, motum refrangat, et pro maiori minorive medii fluxitate, per quod decurrit, propius longiusve abeat a perpendiculari, quam, si per medium uniusmodi pervium deferretur, describeret. Videt quidem verum illud Renatus, sub eodem determinationis modo plus motus fieri posse; rationem autem dissimulat, quia iuxta sentit cum Aristotele contra Zenonem: dissimulat, inquam, quod, uti diagonali et laterali aequa subest virtus extensionis, ita motui recto et obliquo ad horizontem aequa virtus quoque subest movendi.

Harum rerum omnium, quae hactenus disseruimus, ratio ea est, aut ego fallor, quia puncta et conatus sunt, per quae primulum res ex sui nihilo existere occipiunt; et a nihilo minima, et ingentia ex aequo distant. Et ea ratione geometria a metaphysica suum verum accipit, et acceptum in ipsam metaphysicam refundit: hoc est ad scientiae divinae instar humanam exprimit, et ab humana divinam rursus confirmat. Quam cum re ut apte haec omnia congruunt! Tempus dividitur; in individua re stat aeternitas: nisi alia moveantur, non habes quî metiri possis quietem: quare animi perturbationes minuuntur, augentur; tranquillitas

158 ―
nescit gradus; extensa corrumpuntur, immortalia indivisibili constant; corpus divisiones patitur, mens partium impatiens; in puncto opportunitas, undique circumstant casus: verum praecisum est, undique falsa obvia; scientia enim non dividitur, opinio sectas gignit; virtus nec ultra nec citra, vicium longe lateque patet; rectum unum, prava innumera; optimum in quoque rerum genere in individua re collocatur. Atque adeo mundus physicus est de imperfectis, et rebus in indefinitum dividuis; mundus metaphysicus de ideis, seu rebus optimis, nempe de individuis virtutibus, quae efficaciae sint indefinitae.

Est igitur in metaphysica genus rerum quod extensum non est, est tamen capax extensionis. Non id videt Carthesius, quia, analyticorum more, materiam creatam ponit ac dividit. Vidit autem Zeno, quia a mundo formarum, quem homo sibi per synthesim e punctis condit, de mundo solidorum, quem Deus creaverat, disserere studuit. Non vidit haec Aristoteles, quia metaphysicam recta in physicam intulit: quare de rebus physicis metaphysico genere disserit per virtutes et facultates. Non vidit Renatus, quia recta physicam in metaphysicam extulit, et de rebus metaphysicis physico genere cogitat per actus ac formas. Utrumque vicio vertendum: nam, si definire est rerum fines dirigere, et fines sunt formatorum extrema, et formata omnia a materia per motum educuntur, ac proinde naturae iam extanti accepto sunt referenda; et incivile est, extante iam natura, ex qua iam actus habemus, definire res per virtutes; et antequam natura existat et res formatae sint, eas describere per actus, importunum. Metaphysica physicam transcendit, quia de virtutibus agit et infinito; physica metaphysicae pars, quia de formis agit ac terminatis.

Quo autem pacto infinitum in haec finita descenderit, si vel Deus id nos doceret, assequi non possemus: quia id verum mentis divinae est, quod et nosse et fecisse idem. Mens autem humana finita est et formata; ac proinde indefinita et informia intelligere non potest, cogitare quidem potest: quod vernacula lingua diceremus: «può andarle raccogliendo, ma non giá raccôrle tutte». Sed id ipsum cogitare fateri est, quae

159 ―
cogitas informia esse, et fines habere nullos. Et ob id ipsum distincte cognoscere humanae mentis vicium potius quam virtus est; nam est cognoscere fines rerum. Mens divina in suae veritatis sole res videt; hoc est, dum rem videt, infinitas res cum re, quam videt, cognoscit: mens humana, cum distincte rem cognoscit, eam noctu cum lucerna videt, quam dum videt, adsita aspectu amittit suo. Doleo enim, neque doloris formam agnosco ullam; nullos aegritudinis animi cognosco fines: cognitio indefinita et, quia indefinita, homine digna est: vivida doloris idea est et illustris, ut nihil magis.

Sed haec metaphysici veri claritas eadem est numero ac illa lucis, quam non nisi per opaca distinguimus: metaphysica enim vera illustria sunt, quia nullo fine concludi, nulla re formata distingui possunt: physica autem sunt opaca, quibus metaphysicarum rerum lucem distinguimus. Haec lux metaphysica, sive, ut Scholae loquuntur, deductio virtutum in actus, citra inversa verba, vero conatu gignitur, hoc est indefinita virtute movendi, quae iniquis motibus aequa subest: quae dos est puncti seu indefinitae virtutis, qua quid porrigitur, et iniquis extensis ex aequo sternitur.

160 ―

iii
Extensa non conari

Extensorum vel conatus nullus omnino est — vel verissimus motus est — Lucem vero motu gigni — Naturae effecta virtute et potestate explicare physicos dedecet — «Conatus» vocabulum e physicis scholis ad metaphysicas amandandum — Natura motus est: principium motus conatus: excitator conatus Deus.

Nam sane extensa non videntur quicquam conari posse: sive omnia plena sint ex uno genere corporum, quae aequa vi mutuo sibi obsistant; nam in aequa obsistentia rerum, et plenis omnibus, virtus movendi excitari non potest; sive sint plena omnia ex diversis corporum generibus, quorum alia obsistant, alia loco cedant; nam in iis verissimi motus fiunt. Nec vero, si brachio velim parietem perrumpere, conatus est; cum ea sit vera nervorum motio, qua ex remissis intenti fiunt: non aliter vere movetur piscis, qui ripae se applicant et adversae profluenti resistit. Nam ad eam tentionem alii atque alii spiritus animales succedunt, ac proinde verus sit motus, donec non, succedentibus porro aliis, nervi languescant ac remittantur. Et ex genere, si conatus est virtus movendi, qua pollent extensa, impedita, an, ut maxime impedita sit, aliquo pacto explicatur tamen? an omnino explicari nunquam potest? si quo tamen pacto explicatur, is verissimus motus est; sin autem nullo pacto explicari potest, quod hoc vis genus est, quae semper sit irrita? cum vis fieri nulla possit, quin quo momento fit, explicetur; ut quod vim facit tantum intendatur, seu moveatur. Quare, si naturae effecta omnia percurramus, ea motu, non conatu, nasci comperiemus.

Vel ipsam lucem, quae temporis momento diffundi videtur, physici optimae notae docent temporis successu fieri et vero motu. Atque utinam lux instanti fieret, ut ex puncto luculentissimum naturae opus natum haberemus. Etenim, si lux

161 ―
instanti temporis gignitur, dari id puncti effectus in natura necesse est. Nam instans temporis loci punctum affectatur. Igitur, si lux est directio orbiculorum, quae in instanti fiat, orbiculi haud possunt in una sui parte dirigi, quae extensa sit. Nam extensa sunt extremis disterminata; extrema mediis dissita: extrema autem et media tempore et vero motu percurruntur. Itaque quo lux conatu et temporis instanti gignatur, orbiculi in punctis, quorum nulla pars sit, dirigi debent. En res in natura esset, quae nullam haberet extensionem. Sed enim ista puncta, in quibus diffundi lucem, oboriri tenebras dicunt, sunt nimis corpulenta, nec pro gracili geometriae ingenio exinanita, sive potius ex metaphysicae subtilitate extensione omni spoliata. Quare extante iam natura, ubi sunt diversi generis extensa, quorum alia dura, alia pervia, nulli sunt conatus, sed vero motus.

Itaque naturae iam extantis phaenomena non virtute et potestate explicare par est. Iam enim meliorum virtute physicorum illud disserendi genus perstudia etaversiones naturae, perarcana eiusdem consilia, quas «qualitates occultas» vocant, iam, inquam, sunt e physicis scholis eliminata. Superest adhuc ex metaphysica id «conatus» vocabulum. Quare quo disserendi genus de rebus physicis omnino perficiatur, e physicorum scholis est ad metaphysicos amandandum.

Nos autem haec ad extremum conficiamus. Natura est motus; huius motus indefinita movendi virtus conatus; quam excitat infinita mens in se quieta, Deus. Naturae opera motu perficiuntur, conatu incipiunt fieri; ut rerum geneses motum, motus conatum, conatus Deum sequatur.

162 ―

iv
Motus omnes compositos

Compositae rei compositus modus — ut figura — locus — tempus — Promiscuus Latinis «loci» ac «temporis» particularum usus — Motus — Motus nullius rectus — Rectum, et idem res metaphysicae, res physicae pravum, et aliud — Ut curva linea ex innumeris rectis, ita motus ex indefinitis conatibus constat — Nullus motus in vano, quia nulla in vano vicinia — Idem est fingere corpus per inane moveri, et spacia imaginaria comminisci — Ideo constant corpora, quia moventur in pleno — «Nihil» et «recte» cur Latinis opposita.

Compositae rei modum compositum esse necesse est. Nam, si modus res ipsa est ita se habens, et res extensa partes habet; modus rei extensae sunt plures res, quae ita disponuntur. Et vero figura modus compositus est, nam tribus minimum lineis constant; modus compositus locus, nam tribus constat dimensionibus; modus compositus situs, is enim est plurium locorum ratio; modus compositus tempus, nam duo loci sunt, quorum alter stat, alter movetur. Quod et ipsum norunt auctores Latinae linguae, quibus promiscuus particularum usus, et quibus locus et quibus tempus significatur: ut illa «ibi» pro «tunc», «inde» pro «postea», «usquam», «nusquam» pro «unquam», «nunquam», et si quae sunt eius generis aliae. Ad haec exempla compositus motus, nam «unde», «qua,» et «quo» constat.

Tum quia omnes motus aëris circumpulsu fiunt simplices, rectique esse nullo pacto possunt. Et quod corpora, sive per aërem decidentia, sive per aequor, sive terrae, sive maris progredentia, lineam rectam describere videantur, ea tamen reipsa recta non est. Nam «rectum» et «idem» res metaphysicae sunt. Idem ipse mihi videor; sed perenni accessu et decessu rerum, quae me intrant, a me exeunt, quoquo temporis momento sum alius. Sic quoque rectus qui videtur motus omni temporis momento pravus est.

163 ―

At, si quis haec ex geometria spectet, facile metaphysica cum physicis componet. Nam ea una est verior hypothesis, qua ex metaphysica in physicam descendamus. Ut enim pravae lineae componuntur ex rectis; quare circulares ex indefinitis rectis constant, quia constant punctis indefinitis; ita compositi extensorum motus ex simplicibus punctorum conatibus componuntur. Prava sunt in natura et imperfecta, supra naturam rectum, pravorum regula.

Sed extensorum conatus ad rectos motus hodie eo firmatur, quod, si corpus libere, hoc est per non obstantia moveretur, recta quidem et in immensum moveretur. Sed id fingere primo prohibet quod qui id fingunt motum definiunt viciniae corporum mutatione. Quaenam autem vicinia in vano? Dixerit quis viciniam loci, unde primo motum est corpus, spectandam esse. Sed, si id spectetur, quo pacto illudimmensum? An in immenso quid vicinius? quid longius? Si iste id fateatur, quid a Scholastico distat, qui spacia imaginaria proponit? Nam eiusdem mentis est ab ultima summi coeli superficie inane spacium imaginari, et confingere a loco unde primo corpus motum est, id longius longiusque per immensum inane promoveri. Deinde id fingere natura omnino non patitur. Etenim ideo constant corpora, quia moventur in pleno; et ideo plus minusve constant, quia plus minusve obsistunt aliis, ipsisque ab aliis obsistitur. Quae obsistentia nisi sit, nedum non moveretur, neque recta, neque adeo in infinitum: sed ut, si ex loco subduceretur omnis contentus aër, loci parietes compingerentur, ita corpus in inane eductum dissiparetur.

Norunt id verum sapientes linguae Latinae auctores, recta metaphysica, physica prava esse; cum Latini, religionis caussa, «nihil» ab opposito «recte» dicant: quasi nihilo opponatur rectum, exactum, perfectum, infinitum; et finita, prava, imperfecta sint pene nihil.

164 ―

v
Extensa inquieta

Quies res metaphysica est, physica motus — Compositum esse moveri est — Vita rerum fluminis instar — Forma physica est continens rei mutatio — Perfecta quies in natura non est.

Quies res metaphysica est, physica motus. Et fingere corpus ex se integrum, seu, ut aiunt, «indifferens» ad movendum quiescendumque, id physica non sinit. Neque enim licet fingere quid in natura et extra naturam simul. Natura enim motus est, quo res componuntur, vivunt dissolvunturque; et in omni temporis momento aliud nobiscum componitur, aliud a nobis dissolvitur. Quare compositum esse moveri est. Motus enim est viciniae seu situs mutatio: nunquam non corpora corporibus vicina situm mutant: semper corpora effluunt, semper influunt et haec est vita rerum, fluminis nempe instar, quod idem videtur, et semper alia atque alia aqua profluit. Quare nihil in natura hanc corporum viciniam, seu eundem situm, vel momento quidem temporis obtinet.

Et illud placitum: quod res pergant obtinere formam, qua semel praeditae sunt, Scholas decet, quae ista tutoria naturae consilia in rerum naturalium caussis habent. Nam sane quae cuiusque rei naturalis propria forma est, cum omni temporis momento ei accedat aliquid, vel decedat? Quare forma physica nihil aliud nisi continens rei mutatio est. Igitur ista perfecta quies omnino e physica est procul eliminanda.

165 ―

vi
Motus incommunicari

Motum communicari penetrari corpora est — Motus communicatio et attractio eadem videtur — Omnis motus impulsu nascitur — Deus omnis motus author — In nobis est motus determinatio — Communis omnium motuum machina aëris circumpulsio — Motus communis aëris, ut evadit cuiusque proprius — Omnes motus ex impulsu locales, et unius modi.

Motus nihil aliud est nisi corpus quod movetur; ac, si pro severiori metaphysica loqui velimus, non tam quid est, quam cuius. Nam modus corporis est, qui a re, cuius est modus, nec mente quidem secernitur. Quare tantundem est motum communicari, quantum corpora penetrari.

Nec sane minori reprehensione dignum videtur hoc placitum, motum a corpore in corpus communicari, quam illud de attractionibus motibusque, qui ob fugam vacui vulgo Scholarum obtinet: nam tantundem mihi videtur corpus proiectum secum ferre omnem manus proiicientis impulsum, quantum aërem in antlia haustum post se aquam sursum attrahere. Iam virtute physicae melioris per praeclarissima experimenta istae attractiones veri aëris circumpulsus comperti sunt: et in id placitum constantissime itur, motum omnem impulsu nasci. In hos scopulos impingit, qui extensa quaedam quiescere putet.

Sed qui omnia perenni motu moveri, et nullam esse in natura quietem intelligit, is corpus, quod quiescere videtur, manus impulsu non excitari ad motum, sed ad alium motum determinari; nec nostrum esse movere quicquam, sed Deum omnis motus authorem, eumque excitare conatum; conatum autem incipere motum; motus vero in nobis esse determinationem; ac determinationes alias ex alio machinarum generi fieri; et communem omnium motuum machinam

166 ―
aërem, et circumpulsionem esse sensibilem Dei manum, qua omnia moventur; singula vero quaeque aliter atque aliter moveri, peculiari machina quodque sua conficiet. Et si omnis motus localis est, et impulsu nascitur, nullum sane discrimen admiserit motum inter quo aqua syphonem subit, quae omni procul dubio aëris mano in syphonem effertur, et quo proiecta per patentem aërem promoventur. Quin nec inter proiectorum motum, et motum quo flamma ardet, planta adolescit, bestia per prata lascivit, quicquam differre iudicabit. Omnes enim sunt aëris circumpulsus: et uti peculiarium ope machinarum communis aëris motus, motus flammae, plantae, bestiaeque fit proprius, ita evadit proprius proiectorum. Certe calor, quem pila pro motu concipit, ei non est a manu communicatus: et tamen is calor certo certius est pilae proprius. Quid autem calor nisi motus? Igitur manus est machina peculiaris proiectus, qua et determinantur nervi, qui sunt in motu ad manus intentionem; et determinatur corpus, quod est in motu ad aliter se movendum: et determinatur aër circumfusus, qui in motu quoque est, ad promovendum proiectum: et haec machina communis, nempe aëris circumpulsio, evadit propria corporis proiecti: quare proprius eius est calor, et saepe ignis.
167 ―

CAPUTV

i
De animo et anima

Anima vivimus, animo sentimusAër «anima» dictus — Aër sanguinis vitae vehiculum — Aër nervorum vehiculum sensus — Spiritus vitalis inertior, animalis actuosior — Motus sanguinis nervis debetur — «Animus immortalis», non «anima» Latinis dicta.

Elegantia duûm horum verborum «animus» et «anima», quodanima vivamus, animo sentiamus, tam scita est, ut T. Lucretius eam veluti in Epicuri hortulo natam vindicet suam.

Sed et observandum Latinos «animam» quoqueaërem appellasse, quem omnium mobilissimum esse constat; et nos supra disseruimus unum esse, qui motu omnibus communi movetur, et deinde peculiarium ope machinarum evadit cuiusque proprius. Hinc igitur coniicere datur antiquos Italiae philosophos aëris motu animum et animam definivisse. Et vero vitae vehiculum aër est, qui inspiratus et transpiratus cor et arterias, et in corde arteriisque sanguinem movet, qui sanguinis motus est ipsa vita. Sensus autem vehiculum est aër, qui per nervos insinuatus eorum succum agitat, et fibras distendit, inflat, contorquet. Nunc in Scholis aër, qui in corde et arteriis sanguinem movet, «spiritus vitales»; qui autem nervos eorumque succum et filamenta, «spiritus animales» appellantur. Atqui longe celerior est animalis quam vitalis spiritus motus; ubi enim velis, statim digitum moveas: sed multo tempore, saltem horae trientis, ut quidam physici rationem ineunt, a corde ad digitum sanguis circulatione

168 ―
perveniat. A nervis praeterea cordis musculi contrahuntur et dilatantur, qua systole et diastole sanguis perpetuo movetur; unde sanguis suum nervis motum accepto referre debet. Igitur hunc masculum strenuumque per nervos aëris motum, «animum»; effoeminatum et succubum, ut ita dicam, in sanguine, «animam» dixerunt.

Cum autem de immortalitate Latini loquebantur, eam «animorum», non «animarum» dicebant. An eius locutionis origo sit, quia eius auctores animi motus liberos et ex nostro arbitrio, motus autem animae non sine corporis, quod corrumpitur, machina gigni animadverterent; et, quia libere animus movetur, infinitum desiderat, ac proinde immortalitatem. Quae ratio tanti momenti est, ut metaphysici etiam Christiani hominem per arbitrii libertatem a brutis distingui putaverint. Certe Ecclesiae patres hominem immortali animo factum, et propter Deum immortalem factum, hinc praecipue confirmant, quod appetit infinitum.

169 ―

ii
De anima brutorum

«Brutum» Latinis «immobile» — Bruta a praesentibus obiectis tamquam machina moventur.

Congruit cum his, quae modo disseruimus, ea locutio, qua Latini animantia rationis expertia dixere «bruta»; brutum autem iisdem idem ac «immobile» significabat; et tamen bruta moveri videbant. Necesse igitur est antiquos Italiae philosophos id opinatos, bruta, quod non nisi a praesentibus moveantur, ea immobilia esse, et ab obiectis praesentibus, veluti per machinam moveri; homines autem principium internum motus habere, nempe animum, qui libere moveatur.

170 ―

iii
De animi sede

Latini in corde prudentiam collocarunt — «Acetum pectoris» — «Cor hominis!» — «Excors» — «Vecors» — «Cordatus» — «Corculum» — De nervorum origine antiquorum opinio — Cur videamur in capite cogitare — An sedes animae in glandula pineali — Homines cerebro deminuti recte usi ratione — Mechanica refragatur mentem in capite corpori praesidere — In plantis vitae sedes in semine — Cor primum generatur, novissimum interit — An in corde principium vitae, et in principio vitae principium rationis? — «Animo deficere», «male habere» — Sapiens quis — «Mens animi» — Fomites affectuum appetitus duo — Appetituum sedes et vehicula — Ab animo pendere mentem — Utra tutior cautio ad vera meditanda, affectus exuere, an praeiudicia.

Animi sedem et domicilium antiqua Italiae philosophia cor esse opinata est; nam Latini vulgo in corde prudentiam collocatam, et in corde versari consilia et curas, et in pectore inveniendi acumen, seu, ut Plautine loquar, «e pectore acetum», hoc est ingenium promi loquebantur: et illae praeterea locutiones, «cor hominis!» et «excors» pro stupido, «vecors» pro demente, «socors» pro tardo ad cogitandum; contra «cordatus» pro sapiente; unde P. Scipio Nasica «Corculum» dictus, quia Romanorum omnium sapientissimus oraculi sententia iudicatus. An haec, quia cum reliqua antiquitate Italica secta consenserit, a corde nervorum originem duci? Et quod nobis videamur in capite cogitare, quia in capite sunt organa duûm sensuum, quorum alter est omnium maxime disciplinabilis, nempe auditus; visus alter, qui omnium est maxime acerrimus?

Sed de origine nervorum a corde opinio per nostri temporis anatomen iam falsa comperta est: ii enim a cerebro tamquam a stirpe per totum corpus diffundi observantur. Quare in glandula pineali animum humanum veluti in specula Carthesiani collocant, et inde omnes corporis motus per nervos excipere,

171 ―
et per motus obiecta speculari opinantur. Atqui saepe homines cerebro deminuti, et vivere, et moveri, et sentire, et ratione feliciter uti observatum.

Sed et in corporis parte, ubi plurimum mucoris, sanguinis minimum, ac proinde crassa tardaque sedere animum verisimile non videtur. Mechanica enim in horologio docet rotas, quas spiritus proxime movet, omnium tenuissimas ac mobilissimas esse: et in plantis vitae sedes in semine est, et inde per truncum in ramos, et per stirpem in radices diffunditur. An igitur, quia cor primum omnium in generatione animantis extare, salire, ultimum in morte motu et calore destitui observabant? An quia in corde vitae flammam ardere opinarentur? An quia cum quis deliquio intercipitur, qui cordis morbus est, quem nos Itali vertimus «svenimento di cuore», non solum nervorum, sed etiam sanguinis motum cessare viderent, eum «animo deficere» et «animo male habere» putarent ac dicerent? et in corde principium animae seu vitae, et in eo principium animi seu rationis esse arbitrarentur? An quia sapiens est qui vera cogitat et iusta vult, hinc in affectibus animum, in animo mentem posuerunt, quam proinde mentem animi appellaverunt?

Certe fomites omnium animi perturbationum seu affectuum sunt concupiscibilis et irascibilis appetitus: et sanguis concupiscentiae, bilis irae vehiculum esse videtur; utriusque liquoris sedes in praecordiis praecipua. Itaque ab animo pendere mentem putarint, quia ut quisque est animatus ita cogitat, de iisdem enim rebus pro diversis studiis alii aliter sentiunt.

Ut tutior cautio sit ad vera meditanda exuere affectus rerum pene dixerim, quam praeiudicia: praeiudicia enim nunquam deleas, manente affectu; at, affectu restincto, detrahitur rebus persona, quam iis nos imposuimus, et ultro res ipsae manent.

172 ―

iv
De scepsi civili Romanorum
Formulae «censendi», «iudicandi» «iurandique» Romanorum.

An ideo Romani suas sententias per verba «videri», «parere» et iuramenta «ex animi» quisque «sui sententia» concipiebant, quia neminem de se animum affectu vacuum praestare posse arbitrabantur, et iudicandi ac iurisiurandi religio erat, ne, rebus aliter se habentibus, peierarent?

173 ―

CAPUTVI

De mente

«Mens» Latinis idem ac nobis «pensiero» — «Mentem a diis dari» — Ideas a Deo in hominum animis creari — «Mens animi» — Intellectus agens

Aristotelaeorum — Sensus aethereus Stoicorum — Daemon Socraticorum — Malebrancii doctrina arguitur — Deus omnis motus primus auctor — Unde mala? — Qui arbitrium hominis liberum? — In ipsis errorum tenebris lucet Deus — Cur metaphysica agit de indubio vero.

«Mens» Latinis idem quod nobis «pensiero»; et ab iisdem «mens» hominibus «a diis dari», «immitti» dicebatur. Par igitur est ut qui has locutiones excogitarint, ideas in hominum animis a Deo creari excitarique sint opinati; ac proinde «animi mentem» dixerint; et ad Deum liberum ius et arbitrium animi motuum retulerint, ut «libido», seu facultas quaeque desiderandi, «sit suus cuique Deus». Qui peculiaris cuiusque Deus intellectus agens Aristotelaeorum, sensus aethereus Stoicorum, et Socraticorum daemon esse videatur. Qua de re subtilissimi huius tempestatis metaphysici multa ingeniosissime dissertarunt.

Verum si haec acerrimus Malebrancius vera esse contendit, miror quomodo in primum Renati Carthesii verum concedat: «Cogito, ergo sum»: cum ex eo, quod Deus in me ideas creat, conficere potius debeat: «Quid in me cogitat; ergo est: in cogitatione autem nullam corporis ideam agnosco; id igitur quod in me cogitat, est purissima mens, nempe Deus». Nisi forte mens humana ita sit comparata, ut cum ex rebus, de quibus omnino dubitare non possit, ad Dei Opt. Max. cognitionem pervenerit, postquam eum norit, falsa agnoscat vel ea, quae omnino habebat indubia. Ac proinde ex genere omnes ideae de rebus creatis prae idea summi

174 ―
Numinis quodammodo falsae sint, quia de rebus sunt, quae ad Deum relatae non esse ex vero videntur: de uno autem Deo idea vera sit, quia is unus ex vero est. Adeo ut Malebrancius, si constare doctrina vellet, docere debuisset mentem humanam, nedum corporis, cuius mens sit, sed vel sui ipsius a Deo cognitionem induere; ita ut nec se quoque agnoscat, nisi in Deo se cognoscat. Mens enim cogitando se exhibet: Deus in me cogitat; in Deo igitur meam ipsius mentem cognosco. Sed haec esset Malebrancicae doctrinae constantia.

Quod autem in nobis recipimus illud est, quod Deus omnium motuum, sive corporum sive animorum, primus Auctor. Sed heic illae syrtes, illi scopuli: quonam pacto Deus mentis humanae motor, et tot prava, tot foeda, tot falsa, tot vicia? quonam pacto in Deo veracissima et absolutissima scientia, et in homine liberum rerum agendarum arbitrium? Certo scimus Deum omnipotentem, omniscium, optimum; cuius intelligere, verum; cuius velle, bonum; cuius intelligere, simplicissimum et praesentissimum; cuius velle, defixum et ineluctabile. Quin immo, ut Sacra docet pagina, «nemo nostrum potest ad Patrem ire, nisi Pater idem traxerit». Quomodo trahit, si volentem trahit? En Augustinus: «Non solum volentem, sed et lubentem trahit, et voluptate trahit». Quid aptius et divinae voluntatis constantiae et nostri arbitrii libertati? Hinc fit quod in ipsis erroribus Deum aspectu non amittimus nostro: nam falsum sub veri specie, mala sub bonorum simulacris amplectimur: finita videmus, nos finitos sentimus; sed id ipsum est, quod infinitum cogitamus: motus a corporibus excitari, a corporibus communicari nobis videre videnur; sed eae ipsae motus excitationes, eae ipsae communicationes Deum, et Deum mentem, motus authorem asserunt et confirmant: prava ut recta, multa ut unum, alia ut idem, inquieta ut quieta cernimus: sed cum neque rectum, neque unum, neque idem, neque quietum sit in natura; falli in his rebus nihil aliud est, nisi homines vel imprudentes, vel falsos de creatis rebus, in his ipsis imitamentis Deum Opt. Max. intueri.

Ideo metaphysica de indubio vero tractat; quia de argumento est, de quo si vel dubites, si vel erres, si vel fallaris, certus fias.

175 ―

CAPUTVII

i
De facultate

«Facilitas» unde dicta — «Animae facultates» eleganter in Scholis dictae. — Facultates sunt eorum, quae facimus — Sensus externi — «Olent» res, «olfaciunt» homines — Phantasia — Sensus internus — Intellectus verus — Arithmetica, geometria et mechanica sunt in hominis facultate — Physica in facultate Dei — Vera facultas in Deo — Ut vere omnia sunt «pensieri di Dio».

«Facultas» dicta quasi «faculitas», unde postea «facilitas», quasi sit expedita, seu exprompta faciendi solertia. Igitur ea est facilitas, qua virtus in actum deducitur. Anima virtus est; visio actus: sensus videndi facultas. Quare satis eleganter Scholae loquuntur, cum sensum, phantasiam, memoriam, intellectum «animae facultates» dicunt; sed elegantiam inquinant, cum colores, sapores, sonos, tactus in rebus esse opinantur. Nam, si sensus facultates sunt, videndo colores, sapores gustando, sonos audiendo, tangendo frigida et calida, rerum facimus. Eius antiquorum Italiae philosophorum sententiae integrum in verbis «olere» et «olfacere» vestigium extat: res enim «olere», animans «olfacere» dicitur, quod animans odorem olfactu faciat.

Phantasia certissima facultas est, quia dum ea utimur rerum imagines fingimus. Sensus internus item: nam advertendo vulnus, qui pugna excedunt, dolorem sentiunt. Ad haec exempla intellectus verus facultas est, quo, cum quid intelligimus, id verum

176 ―
facimus. Igitur arithmetica, geometria, earumque soboles mechanica sunt in hominis facultate; quia in iis ideo demonstramus verum, quia facimus. Physica autem in facultate Dei Opt. Max. sunt, in quo uno vera facultas est, quia expeditissima et expromptissima est: ut quae in homine facultas est, ea in Deo purissimus actus sit.

Atque haec dissertata illud consequitur, quod quemadmodum homo intendendo mentem modos rerum, earumque imagines, et verum humanum gignat, ita Deus intelligendo verum divinum generet, verum creatum faciat. Ita ut quod nos vernacula lingua improprie dicimus statuas et picturas «pensieri degli autori», id proprie de Deo dicatur esse omnia quae sunt «pensieri di Dio».

177 ―

ii
De sensu

Latinis omnia mentis opera «sensus» — Et haec erat Ethnica metaphysica — Contrarium docet metaphysica Christiana.

Latini «sensus» appellatione non solum externos, ut sensus vivendi, ex. gr., et internum, qui «animi sensus» dicebatur, ut dolorem, voluptatem, molestiam, sed iudicia, deliberationes et vota quoque accipiebant: «ita sentio», ita iudico; «stat sententia», certum est; «ex sententia evenit», uti desiderabam; et in formulis illud: «ex animi tui sententia». An igitur, quia antiqui Italiae philosophi opinati sint mentem humanam nihil percipere nisi per sensus, ut Aristotelaei; vel eam non nisi sensum esse, ut Epicuri asseclae; vel rationem sensum quendam aethereum ac purissimum, ut Platonici Stoicique existimarunt? Et vero Ethnicarum sectarum nulla, quae mentem humanam omni corpulentia puram agnorunt. Et ideo omne mentis opus sensum esse putarint; hoc est quicquid mens agat, vel patiatur, corporum tactus sit. Sed nostra religio eam prorsus incorpoream esse docet: et nostri metaphysici confirmant, dum a corporibus corporea sensus organa moventur, per eam occasionem moveri a Deo.

178 ―

iii
De memoria et phantasia

«Memoria» quid — Quid «reminiscentia» — «Phantasia» eadem ac «memoria» Latinis — Hominis fingere nihil praeter naturam datur — Cur musae Memoriae filiae.

«Memoria» Latinis, quae in sua penu per sensus percepta condit, quae «reminiscentia», dum promit, appellatur. Sed et facultatem, qua imagines conformamus, et «phantasia» Graecis, et nobis «imaginativa» dicta est, significabat: nam quod nos vulgo «imaginari», Latini «memorare» dicunt. An quia fingere nobis non possumus nisi quae meminimus, nec meminimus nisi quae per sensus percipiamus? Certe nulli pictores, quid aliud plantae aut animantis genus, quod natura non tulerit, pinxerunt unquam: nam isti hyppogryphes et centauri sunt vera naturae falso mixta. Nec poëtae aliam virtutis formam, quae in rebus humanis non sit, excogitarunt; sed de medio lectam supra fidem extollunt, et ad eam suos heroas conformant. Quare musas Graeci, quae phantasiae virtutes sunt, Memoriae filias esse suis fabulis tradiderunt.

179 ―

iv
De ingenio

«Ingenium» quid — «Acutum» et «obtusum» unde dictum — «Ingenium» et «natura» idem — Ingenium propria hominis natura — Unus homo videt rerum commensus seu proportiones — Deus naturae artifex, homo artificiorum Deus — Cur «scitum» pro «pulchro» dictum — Cur geometria et arithmetica scientiarum exploratissimae — «Ingegneri» cur sic dicti.

«Ingenium» facultas est in unum dissita, diversa coniungendi: id «acutum» Latini, «obtusumve» dixerunt: utrumque ex geometriae penetrabilibus; quod acutum celerius penetrat, et diversa, tamquam duas lineas in puncto infra angulum rectum, propius uniat; obtusum vero, quia tardius res intrat, et res diversas, uti duas lineas in puncto unitas extra rectum angulum longe dissitas a basi relinquat. Et ita obtusum ingenium sit quod serius, acutum quod ocius diversa coniungat. Porro «ingenium» et «natura» Latinis idem: an quia humanum ingenium natura hominis sit; quia ingenii est videre rerum commensus, quid aptum sit, quid deceat, pulchrum et turpe, quod brutis negatum? An quia ut natura gignit physica, ita ingenium humanum parit mechanica, ut Deus sit naturae artifex, homo artificiorum Deus? Certe unde scientia, et inde «scitum»: quod non minus eleganter «ben inteso» et «aggiustato» Itali vertunt. An quod scientia ipsa humana nihil aliud sit nisi efficere, ut res sibi pulchra proportione respondeant, quod uni ingeniosi praestare possunt? Et ideo geometria et arithmetica, quae haec docent, sunt scientiarum exploratissimae; et qui in earum usu excellunt, «ingegneri» Italis appellantur.

180 ―

v
De certa facultate sciendi

Tres mentis operationes: perceptio, iudicium, ratiocinatio — Tribus artibus diriguntur: topica, critica, methodo — Cur antiquis nulla peculiaris methodi ars — Methodo geometrica nec consilia instituenda — nec oratio civilis dispensanda — Ciceronis ordo dicendi — Demosthenes perturbatus — Et in perturbato dicendi ordine omnis eloquentiae Demosthenicae vis continetur — Methodus non est quarta mentis operatio, sed ars tertiae — Omnis antiqua dialectica in topicam et criticam divisa — Critica Carthesiana sine topica certa non est — Praedicamenta et topica Aristotelis qua ratione utilia ad inveniendum — Artes sunt literariae reipublicae leges — Cur divisae inter Graecos topica et critica — Propria sciendi facultas ingenium — In homine a puero sese exerit — Quid sit sensus communis — Similitudo mater omnis inventionis — «Argumentum» cur ita dictum — «Arguti» qui — Quid autem ingenium — Inventio ingenii, et opera, et opus — Antiquissima dialectica, inductio, et collatio similium — Quid syllogismus — Quid sorites — Quae disserendi ratio subtilis, quae acuta — Methodus geometrica cur in geometria utilis ad inveniendum — Extra geometrica utilis ut disponamus inventa — Non methodus geometrica, sed demonstratio in physicam importanda — Geometria quando acuit ingenium — Synthesis invenit, analysis facit vera — Phantasia ingenii oculus, ut iudicium est oculus intellectus.

Quae meditata disquirendi occasionem faciunt, quae sit propria homini facultas ad sciendum data. Homo enim percipit, iudicat, ratiocinatur: sed saepe percipit falsa, saepe temere iudicat, perperam saepe ratiocinatur. Graecae philosophorum sectae has homini ad sciendum facultates datas opinatae sunt, et sua quamque dirigi arte: facultatem nempe percipiendi topica, iudicandi critica, ratiocinandi denique methodo. De methodo autem nulla in suis dialecticis praecepta tradiderunt; quia eam satis superque pueri uso ipso, dum darent geometriae operam, ediscebant. Extra geometriam antiqui ordinem putarunt prudentiae committendum, quae nulla dirigitur arte; et quia nulla

181 ―
dirigitur arte, prudentia est. Nam soli artifices praecipiunt ut alia primo, alia secundo, alia alio loco disponas: quae ratio non tam prudentem, quam fabrum aliquem format.

Et vero, si methodum geometricam in vitam agendam importes,

nihilo plus agas,
quam si des operam ut cum ratione insanias:

et tamquam in rebus humanis non regnarent libido, temeritas, occasio, fortuna, per amfractus vitae recta pergas. Methodo autem geometrica orationem civilem disponere, idem est ac nihil in orationem acutum admittere, nec nisi ante pedes posita commonstrare; auditoribus tamquam pueris nihil nisi praemansum in os ingerere, et, ut uno verbo complectar, in concione pro oratore doctorem agere. Et sane demiror qua ratione isti, qui tantopere in oratione civili methodum geometricam commendant, unum Demosthenem in eloquentiae exemplum proponant. Iam, si ita diis placet, Cicero confusus, inconditus, perturbatus: in quo tantum ordinem hactenus doctissimi viri tantamque dispositionis contentionem admirantur, ut prima quae dicit, se pandere quodammodo, et secunda excipere animadvertant; ita ut quae posteriore loco dicit, non tam ab eo dici, quam ex rebus ipsis prodire et fluere videantur. At hercule Demosthenes quid aliud totus est nisi hyperbata, ut recte Dionysius Longinus, omnium rhetorum iudiciosissimus, notat? Cui ego illud addiderim, quod in eius perturbato dicendi ordine omnis enthymematica dicendi vis tamquam catapulta intendatur. Is enim de more proponit argumentum, ut moneat auditores qua de re agat: mox in rem, quae nihil cum re proposita commune videtur habere, excurrit, ut auditores quodammodo alienet ac distrahat: ad extremum similem rationem inter id quod assumit et quod proposuit intendit, ut eius eloquentiae fulmina eo cadant, quo magis improvisa, graviora.

Neque sane putandum omnem antiquitatem manca ratione usam esse, quod hanc quartam, ut nunc numerant, mentis operam non agnoverint. Non enim ea quarta mentis operatio est, sed ars tertiae, qua ratiocinia ordinantur. Itaque omnis

182 ―
antiqua dialectica in artem inveniendi et iudicandi divisa est. Sed Academici toti in illa inveniendi, in illa iudicandi toti Stoici fuerunt. Utrique prave: neque enim inventio sine iudicio, neque iudicium sine inventione certum esse potest. Etenim quonam pacto clara ac distincta mentis nostrae idea veri regula sit, nisi ea, quae in re insunt, ad rem sunt affecta, cuncta perspexerit? Et quanam ratione quis certus sit omnia perspexisse, nisi per quaestiones omnes, quae de re proposita institui possunt, sit persecutus? Principio per quaestionem an sit, ne de nihilo verba faciat; deinde per eam quid sit, ne de nomine contendatur; tum quanta sit, sive extensione, sive pondere, sive numero; porro qualis, et heic contemplari colorem, saporem, mollitudinem, duriciem, et alia tactus; praeterea quando nascatur, quamdiu duret et in quae corrumpatur; et ad hoc instar per reliqua praedicamenta conferre, et cum omnibus rebus, quae ei sunt quodammodo affectae, componere; sive sint caussae, ex quibus nascatur, sive quae producat effecta, sive quid operetur, cum re simili, dissimili, contraria, maiore, minore, pari collata.

Itaque Praedicamenta Aristotelis, et Topica, si quis in iis quid novi invenire velit, inutillima sunt; et Lullianus aut Kirkerianus evadat, et similis eius fiat, qui scit quidem literas, sed eas non colligit, ut magnum librum naturae legat. At, si tamquam indices et alphabeta habeantur quaerendorum de re proposita, ut eam plane perspectam habeamus, nihil ad inveniendum feracius: ut ex iisdem fontibus, ex quibus copiosi oratores et observatores etiam maximi provenire possint. Vicissim, si quis in clara ac distincta mentis idea rem perspexisse confidat, facile fallatur, et saepe rem distincte nosse putaverit, cum adhuc confuse cognoscat; quia non omnia, quae in re insunt, et eam ab aliis distinguunt, cognovit. At, si critica face locos topicae omnes perlustret, tunc certus erit se rem clare et distincte nosse; quia per omnes quaestiones, quae de re proposita institui possunt, rem versavit; et per omnes versasse topica ipsa critica erit. Artes enim sunt quaedam literariae reipublicae leges: nam sunt omnium doctorum virorum animadversiones naturae, quae in regulas disciplinarum abierunt. Ita qui ex arte rem facit, is cum

183 ―
omnibus doctis se sentire certus est: sine arte facile fallitur, quia suae unius naturae fidit. Et quidem tu, sapientissimePaulle, haec ipsa censes, qui, dum tuum principem instituis, non eum praecipis recta ad criticam artem contendere; sed diu multumque exemplis imbui, priusquam artem de iis iudicandi erudiatur. Id quorsum, nisi ut prius afflorescat ingenium, deinde arte iudicandi excolatur? Hoc dissidium inventionis et iudicii non aliunde inter Graecos ortum, nisi quod facultatem sciendi propriam non attenderunt. Ea enim ingenium est, quo homo est capax contemplandi ac faciendi similia. Nos quidem in pueris, in quibus natura integrior est et minus persuasionibus seu praeiudiciis corrupta, primam facultatem se exerere videmus, ut similia videant; unde omnes viros «patres», foeminas omnes «matres» appellant, et similia faciant,

Aedificare casas, plostello adiungere mures,
ludere par impar, equitare in harundine longa.

Similitudo autem morum in nationibus sensum communem gignit. Et qui de rerum inventoribus scripserunt, tradunt artes omnes omniaque commoda, quibus ab artificiis genus humanum ditatum est, aut forte fortuna, aut similitudine aliqua, quam vel bruta animantia commonstrarint, aut homines sua excogitaverint industria, inventa esse.

Haec, quae hactenus diximus, Italicam sectam novisse id linguae vestigium docet, quod ratio, quae in Scholis «medius terminus» dicitur, «argumen» sive «argumentum» appellarint. «Argumen» autem inde unde et «argutum», seu acuminatum. «Arguti» autem sunt, qui in rebus longe dissitis ac diversis similem aliquam rationem, in qua sint cognatae, animadvertunt, et ante pedes posita transiliunt, et a longinquis locis repetunt commodas rebus, de quibus agunt, rationes: quod specimen ingenii est, et «acumen» appellatur. Unde ingenio ad inveniendum necesse est: cum ex genere nova invenire unius ingenii et opera et opus sit.

Quae cum ita se habeant, verisimilis coniectura est antiquis Italiae philosophis nec syllogismum, nec soritem probari,

184 ―
sed inductione similium in disserendo usos esse. Et ratio temporum id suadet: nam antiquissima omnium dialectica erat inductio; et collatio similium, qua ultimus Socrates usus est; postea syllogismo Aristoteles, sorite Zeno disseruerunt. Et vero qui syllogismo utitur, non tam diversa coniungit, quam speciem sub genere positam ex ipsius sinu generis explicat: qui utitur sorite, caussas caussis, cuique proximam attexit: quorum qui alterutrum praestat, non tam duas lineas in angulum infra rectum coniungere, quam unam lineam producere; et non tam acutus, quam subtilis esse videatur: quamquam qui sorite quam qui syllogismo utitur, tanto subtilior est, quanto crassiora sunt genera quam cuiusque rei caussae peculiares. Soriti Stoicorum geometrica Renati methodus respondet. Sed ea in geometria utilis, quia eam geometria patitur: ubi et definire nomina, et postulare possibilia licet. Sed ea, ab argumento trium mensurarum et numerorum abducta, et in physicam importata, non tam utilis est ut nova inveniamus, quam ut ordine disponamus inventa. Tu ipse, Paulle doctissime, id mihi firmaveris. Nam quid est, quod alii bene sane multi istam methodum callent, nec quae tu, praeclarissime, cogitas, apti sunt invenire? Tu vero, natu grandior, ad interiores literas animum appulisti; vitam in iudiciis de ingenti re pecuniaria cum principibus et magnae potentiae viris, necessariis tuis, exercitam habuisti; omnia viri liberalis officia hoc saeculo usque ad moram officioso, et interdiu et ad multam noctem obis; et tantum brevi profeceris, quantum vix alius in hisce studiis omnem aetatem abditus proficere potuisset. Vide ne tua modestia id methodo accepto referas, quod est divini ingenii tui beneficium.

Concludamus ad extremum non methodum geometricam in physicam, sed demonstrationem ipsam importandam. Maximi geometrae principia physicae ex principiis matheseos spectarunt, ut ex antiquis Pythagoras, Plato, ex recentioribus Galilaeus. Ita peculiaria naturae effecta peculiaribus experimentis, quae sint peculiaria geometriae opera, explicare par est. Id curarunt in nostra Italia maximus Galilaeus et alii praeclarissimi physici; qui antequam methodus geometrica in physicam

185 ―
importaretur, innumera et maxima naturae phaenomena hac ratione explicarunt. Id curant unum sedulo Angli et ob id ipsum physicam methodo geometrica publice docere prohibentur. Ita physica provehi potest. Idque adeo in dissertationeDe nostri temporis studiorum ratione, physicae incommoda ingenii cultu vitari posse innui; quod aliquis methodo occupatus forte miratus sit. Nam methodus ingeniis obstat, dum consulit facilitati; et curiositatem dissolvit, dum providet veritati. Nec geometria acuit ingenium, cum methodo traditur, sed cum vi ingenii per diversa, per alia, multiiuga, disparata in usum deducitur. Et ideo non analytica, sed synthetica via eam edisci desiderabam; ut componendo demonstraremus, hoc est ne inveniremus vera, sed faceremus. Invenire enim fortunae est, facere autem industriae: et ob id ipsum neque per numeros, neque per species, sed per formas eam tradi desiderabam; ut si minus ingenium inter ediscendum excoleretur, phantasia firmaretur tamen, quae ita est ingenii oculos, ut iudicium est oculos intellectus. Et vero Carthesiani, quos tu,Paulle, «litera, non spiritu, Carthesianos» eleganter appellas, animadvertere haec possent, quae dicimus, se, quamquam verbis negent, re ipsa: profiteri qui vera ad quorum normam cetera dirigunt, praeter illud, quod a conscientia petunt: «Cogito, ergo sum» non aliunde nisi ab arithmetica et geometria, nempe a vero, quod facimus, mutuantur; et illa celebrant: «sit verum ad hoc instar, ut tria et quatuor faciunt septem, ut trianguli duo anguli ambo sunt tertio maiores»: quod tantundem est, quantum ex geometria physicam spectare; et qui id postulat, re ipsa hoc postulat: «tunc mihi physica vera erunt, cum feceris; ut geometrica ideo hominibus sunt vera, quia faciunt».
187 ―

CAPUTVIII

i
De summo opifice

«Numen», «fatum», «casus», «fortuna».

Cum his, quae devero etfacto disseruimus, et quod verum sit collectio elementorum ipsius rei, omnium in Deo, extimorum in homine; et verbum mentis proprium in Deo, improprium in homine fiat; et quod facultas sit eorum, quae facimus, et quae solerter et faciliter facimus, haec quatuor Latinorum verba, «numen» et «fatum», «casus» et «fortuna», consentiunt.

188 ―

ii
De Numine

Divina bonitas volendo res facit — Cur poëtae et pictores «divini» dicti — Natura quid.

Deorum voluntatem dixere «numen», quasi Deus Opt. Max. suam voluntatem facto ipso significet, et tanta celeritate et facilitate significet, quam celer et facilis nutus est oculorum. Ita ut quod Dionysius Longinus admiratur de Mose, eum digne divinam onnipotentiam et granditer illa locutione expressisse, «dixit, et facta sunt»; Latini uno verbo utrumque significasse videantur. Divina enim bonitas, volendo res, quas vult, facit, et tanta facilitate facit, ut eae ex seipsis existere videantur. Quare cum Plutarchus Homeri poësim et picturas Nicomachi iccirco laudasse Graecos narret, quod sponte sua orta, non arte ulla facta viderentur; ego puto ab hac fingendi facultate poëtas pictoresque dictos esse «divinos»; ita ut haec divina faciendi facilitas natura sit; in homine autem sit rara et praeclara illa virtus, tam difficilis, quam commendata, nobis dicta «naturalezza»: Cicero verteret «genus sua sponte fusum, et quodammodo naturale».

189 ―

iii
De fato et casu

«Dictum». «Certum». «Fatum» — «Dictum» «Factum». «Casus» — Cur fatum inexorabile.

«Dictum» Latinis idem ac «certum»; certum idem ac nobis «determinatum»; «fatum» autem et «dictum» idem; et «factum» et «verum» cum «verbo» convertuntur. Et ipsi Latini, cum quid celeriter effectum datum significare volebant, «dictum factum» dicebant. Ad haec et rerum et verborum exitum «casum» dixerunt. Igitur qui Itali sapientes has voces primi excogitarunt, aeternum caussarum ordinem «fatum», eius aeterni caussarum ordinis eventum «casum» esse sunt opinati: ita ut facta Dei dicta sunt, et rerum eventa verborum, quae Deus loquitur, casus, et fatum idem ac factum: et ideo fatum putarunt inexorabile, quia facta infecta esse non possunt.

190 ―

iv
De Fortuna

«Fortuna» unde — «Fortus» — Fortuna quid — Mundus naturae respublica — Quo sensu fortuna omnium regina.

«Fortuna» sive prospera, sive adversa dicebatur; et tamen «fortuna» ab antiquo «fortus», seu bonus, dicta. Quare postea, ut alteram ab altera separarent, «fortem fortunam» dicebant. Fortuna autem Deus est, qui ex certis caussis praeter nostram spem operatur. An igitur antiqua Italiae philosophia opinata est Deum bonum facere quicquid facit, et omne verum, seu omne factum idem sit bonum. Nos autem prae nostra iniquitate, qua nosmetipsos, non hanc rerum universitatem spectamus, quae nobis adversantur, mala putemus, quae tamen, quia in mundi commune conferunt, bona sunt? Itaque mundus sit quaedam naturae respublica, in qua Deus Opt. Max. commune bonum spectat ut princeps, certum quisque suum uti privatus: et malum privatum sit bonum publicum; et quemadmodum salus populi in republica ab hominibus fundata suprema lex est, ita in hac rerum universitate a Deo constabilita, fortuna omnium regina sit, seu Dei voluntas, qua universi salutem spectans, in privatis omnium bonis, seu peculiaribus naturis dominatur; et uti saluti publicae salus privata loco cedit, ita conservationi universi bonum cuiusque peculiare posthabeatur, atque eo pacto adversa naturae sint bona.

191 ―

CONCLUSIO

Operae precium — Summa operis capita.

Habes, sapientissimePaulle Doria, metaphysicam humana imbecillitate dignam, quae homini neque omnia vera permittat, neque omnia neget, sed aliqua; Christianae pietati commodam, quae verum divinum ab humano discernat, neque humanam scientiam divinae, sed divinam humanae regulam proponat; experimentali physicae, quae nunc cum ingenti humani generis fructu excolitur, ancillantem; utpote ex qua id pro vero in natura habeamus, cuius quid simile per experimenta faciamus.

Etenim habes verare et facere idem esse (cap.i, §i): atque inde Deum scire physica, hominem scire mathemata (§ii), et ita neque dogmaticos omnia (§iii); neque scepticos nihil scire (§iv). Indidem genera ideas esse perfectissimas, ex quibus Deus absolute facit; imperfectas, ex quibus homo ex hypothesi facit vera (cap.ii). Ex his ipsis probare a caussis esse ipsum efficere (cap.iii). Sed, quia Deus rem quamvis minimam infinita virtute facit, ut existentia actus et res physica est, ita rerum essentiam virtutem ac rem metaphysicam esse, proprium huius doctrinae argumentum (cap.iv, §i). Atque ita esse in metaphysica genus rei quae est virtus extensionis et motus, et iniquis sive extensis, sive motibus aequa subest; idque punctum metaphysicum esse, hoc est rem quamdam, quam ex hypothesi puncti geometrici contemplemur (§ii); atque ipsis geometriae sacris Deum purissimam et infinitam mentem demonstrari; inextensum facere extensa, excitare conatus (§iii), componere motus (§iv), et quietum (§v) movere omnia (§vi). Habes in hominis anima animum

192 ―
(cap.v), et in animo mentem, et in mente Deum praesidere (cap.vi). Et mentem advertendo facere (cap.vii, §i) ficta, vel ex hipothesi vera humanam, absolute vera divinam (§ii,iii,iv). Hinc ingenium homini ad sciendum seu faciendum datum (§v). Habes denique Deum (cap.viii, §i) nutu seu faciendo velle (§ii): fando sive aeterno caussarum ordine facere: quod nos ex ignorantia nostra dicimus casum (§iii), ex nostra utilitate fortunam (§iv).

Recipe in tuam fidem, rogo, haec Italorum de divinis rebus placita. Tuum enim est, qui ex nobilissima et maximarum rerum gestarum monumentis inclita Italiae familia prognatus es, et metaphysicae cultura doctissimus per Italiam celebraris.