SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Giambattista Vico: Opere
cover
I: Le Orazioni Inaugurali, Il de Italorum Sapiente, E le Polemiche
Body
De antiquissima Italorum Sapientia
Liber Primus. Metaphysicus
CAPUTVII

CAPUTVII

i
De facultate

«Facilitas» unde dicta — «Animae facultates» eleganter in Scholis dictae. — Facultates sunt eorum, quae facimus — Sensus externi — «Olent» res, «olfaciunt» homines — Phantasia — Sensus internus — Intellectus verus — Arithmetica, geometria et mechanica sunt in hominis facultate — Physica in facultate Dei — Vera facultas in Deo — Ut vere omnia sunt «pensieri di Dio».

«Facultas» dicta quasi «faculitas», unde postea «facilitas», quasi sit expedita, seu exprompta faciendi solertia. Igitur ea est facilitas, qua virtus in actum deducitur. Anima virtus est; visio actus: sensus videndi facultas. Quare satis eleganter Scholae loquuntur, cum sensum, phantasiam, memoriam, intellectum «animae facultates» dicunt; sed elegantiam inquinant, cum colores, sapores, sonos, tactus in rebus esse opinantur. Nam, si sensus facultates sunt, videndo colores, sapores gustando, sonos audiendo, tangendo frigida et calida, rerum facimus. Eius antiquorum Italiae philosophorum sententiae integrum in verbis «olere» et «olfacere» vestigium extat: res enim «olere», animans «olfacere» dicitur, quod animans odorem olfactu faciat.

Phantasia certissima facultas est, quia dum ea utimur rerum imagines fingimus. Sensus internus item: nam advertendo vulnus, qui pugna excedunt, dolorem sentiunt. Ad haec exempla intellectus verus facultas est, quo, cum quid intelligimus, id verum

176 ―
facimus. Igitur arithmetica, geometria, earumque soboles mechanica sunt in hominis facultate; quia in iis ideo demonstramus verum, quia facimus. Physica autem in facultate Dei Opt. Max. sunt, in quo uno vera facultas est, quia expeditissima et expromptissima est: ut quae in homine facultas est, ea in Deo purissimus actus sit.

Atque haec dissertata illud consequitur, quod quemadmodum homo intendendo mentem modos rerum, earumque imagines, et verum humanum gignat, ita Deus intelligendo verum divinum generet, verum creatum faciat. Ita ut quod nos vernacula lingua improprie dicimus statuas et picturas «pensieri degli autori», id proprie de Deo dicatur esse omnia quae sunt «pensieri di Dio».

177 ―

ii
De sensu

Latinis omnia mentis opera «sensus» — Et haec erat Ethnica metaphysica — Contrarium docet metaphysica Christiana.

Latini «sensus» appellatione non solum externos, ut sensus vivendi, ex. gr., et internum, qui «animi sensus» dicebatur, ut dolorem, voluptatem, molestiam, sed iudicia, deliberationes et vota quoque accipiebant: «ita sentio», ita iudico; «stat sententia», certum est; «ex sententia evenit», uti desiderabam; et in formulis illud: «ex animi tui sententia». An igitur, quia antiqui Italiae philosophi opinati sint mentem humanam nihil percipere nisi per sensus, ut Aristotelaei; vel eam non nisi sensum esse, ut Epicuri asseclae; vel rationem sensum quendam aethereum ac purissimum, ut Platonici Stoicique existimarunt? Et vero Ethnicarum sectarum nulla, quae mentem humanam omni corpulentia puram agnorunt. Et ideo omne mentis opus sensum esse putarint; hoc est quicquid mens agat, vel patiatur, corporum tactus sit. Sed nostra religio eam prorsus incorpoream esse docet: et nostri metaphysici confirmant, dum a corporibus corporea sensus organa moventur, per eam occasionem moveri a Deo.

178 ―

iii
De memoria et phantasia

«Memoria» quid — Quid «reminiscentia» — «Phantasia» eadem ac «memoria» Latinis — Hominis fingere nihil praeter naturam datur — Cur musae Memoriae filiae.

«Memoria» Latinis, quae in sua penu per sensus percepta condit, quae «reminiscentia», dum promit, appellatur. Sed et facultatem, qua imagines conformamus, et «phantasia» Graecis, et nobis «imaginativa» dicta est, significabat: nam quod nos vulgo «imaginari», Latini «memorare» dicunt. An quia fingere nobis non possumus nisi quae meminimus, nec meminimus nisi quae per sensus percipiamus? Certe nulli pictores, quid aliud plantae aut animantis genus, quod natura non tulerit, pinxerunt unquam: nam isti hyppogryphes et centauri sunt vera naturae falso mixta. Nec poëtae aliam virtutis formam, quae in rebus humanis non sit, excogitarunt; sed de medio lectam supra fidem extollunt, et ad eam suos heroas conformant. Quare musas Graeci, quae phantasiae virtutes sunt, Memoriae filias esse suis fabulis tradiderunt.

179 ―

iv
De ingenio

«Ingenium» quid — «Acutum» et «obtusum» unde dictum — «Ingenium» et «natura» idem — Ingenium propria hominis natura — Unus homo videt rerum commensus seu proportiones — Deus naturae artifex, homo artificiorum Deus — Cur «scitum» pro «pulchro» dictum — Cur geometria et arithmetica scientiarum exploratissimae — «Ingegneri» cur sic dicti.

«Ingenium» facultas est in unum dissita, diversa coniungendi: id «acutum» Latini, «obtusumve» dixerunt: utrumque ex geometriae penetrabilibus; quod acutum celerius penetrat, et diversa, tamquam duas lineas in puncto infra angulum rectum, propius uniat; obtusum vero, quia tardius res intrat, et res diversas, uti duas lineas in puncto unitas extra rectum angulum longe dissitas a basi relinquat. Et ita obtusum ingenium sit quod serius, acutum quod ocius diversa coniungat. Porro «ingenium» et «natura» Latinis idem: an quia humanum ingenium natura hominis sit; quia ingenii est videre rerum commensus, quid aptum sit, quid deceat, pulchrum et turpe, quod brutis negatum? An quia ut natura gignit physica, ita ingenium humanum parit mechanica, ut Deus sit naturae artifex, homo artificiorum Deus? Certe unde scientia, et inde «scitum»: quod non minus eleganter «ben inteso» et «aggiustato» Itali vertunt. An quod scientia ipsa humana nihil aliud sit nisi efficere, ut res sibi pulchra proportione respondeant, quod uni ingeniosi praestare possunt? Et ideo geometria et arithmetica, quae haec docent, sunt scientiarum exploratissimae; et qui in earum usu excellunt, «ingegneri» Italis appellantur.

180 ―

v
De certa facultate sciendi

Tres mentis operationes: perceptio, iudicium, ratiocinatio — Tribus artibus diriguntur: topica, critica, methodo — Cur antiquis nulla peculiaris methodi ars — Methodo geometrica nec consilia instituenda — nec oratio civilis dispensanda — Ciceronis ordo dicendi — Demosthenes perturbatus — Et in perturbato dicendi ordine omnis eloquentiae Demosthenicae vis continetur — Methodus non est quarta mentis operatio, sed ars tertiae — Omnis antiqua dialectica in topicam et criticam divisa — Critica Carthesiana sine topica certa non est — Praedicamenta et topica Aristotelis qua ratione utilia ad inveniendum — Artes sunt literariae reipublicae leges — Cur divisae inter Graecos topica et critica — Propria sciendi facultas ingenium — In homine a puero sese exerit — Quid sit sensus communis — Similitudo mater omnis inventionis — «Argumentum» cur ita dictum — «Arguti» qui — Quid autem ingenium — Inventio ingenii, et opera, et opus — Antiquissima dialectica, inductio, et collatio similium — Quid syllogismus — Quid sorites — Quae disserendi ratio subtilis, quae acuta — Methodus geometrica cur in geometria utilis ad inveniendum — Extra geometrica utilis ut disponamus inventa — Non methodus geometrica, sed demonstratio in physicam importanda — Geometria quando acuit ingenium — Synthesis invenit, analysis facit vera — Phantasia ingenii oculus, ut iudicium est oculus intellectus.

Quae meditata disquirendi occasionem faciunt, quae sit propria homini facultas ad sciendum data. Homo enim percipit, iudicat, ratiocinatur: sed saepe percipit falsa, saepe temere iudicat, perperam saepe ratiocinatur. Graecae philosophorum sectae has homini ad sciendum facultates datas opinatae sunt, et sua quamque dirigi arte: facultatem nempe percipiendi topica, iudicandi critica, ratiocinandi denique methodo. De methodo autem nulla in suis dialecticis praecepta tradiderunt; quia eam satis superque pueri uso ipso, dum darent geometriae operam, ediscebant. Extra geometriam antiqui ordinem putarunt prudentiae committendum, quae nulla dirigitur arte; et quia nulla

181 ―
dirigitur arte, prudentia est. Nam soli artifices praecipiunt ut alia primo, alia secundo, alia alio loco disponas: quae ratio non tam prudentem, quam fabrum aliquem format.

Et vero, si methodum geometricam in vitam agendam importes,

nihilo plus agas,
quam si des operam ut cum ratione insanias:

et tamquam in rebus humanis non regnarent libido, temeritas, occasio, fortuna, per amfractus vitae recta pergas. Methodo autem geometrica orationem civilem disponere, idem est ac nihil in orationem acutum admittere, nec nisi ante pedes posita commonstrare; auditoribus tamquam pueris nihil nisi praemansum in os ingerere, et, ut uno verbo complectar, in concione pro oratore doctorem agere. Et sane demiror qua ratione isti, qui tantopere in oratione civili methodum geometricam commendant, unum Demosthenem in eloquentiae exemplum proponant. Iam, si ita diis placet, Cicero confusus, inconditus, perturbatus: in quo tantum ordinem hactenus doctissimi viri tantamque dispositionis contentionem admirantur, ut prima quae dicit, se pandere quodammodo, et secunda excipere animadvertant; ita ut quae posteriore loco dicit, non tam ab eo dici, quam ex rebus ipsis prodire et fluere videantur. At hercule Demosthenes quid aliud totus est nisi hyperbata, ut recte Dionysius Longinus, omnium rhetorum iudiciosissimus, notat? Cui ego illud addiderim, quod in eius perturbato dicendi ordine omnis enthymematica dicendi vis tamquam catapulta intendatur. Is enim de more proponit argumentum, ut moneat auditores qua de re agat: mox in rem, quae nihil cum re proposita commune videtur habere, excurrit, ut auditores quodammodo alienet ac distrahat: ad extremum similem rationem inter id quod assumit et quod proposuit intendit, ut eius eloquentiae fulmina eo cadant, quo magis improvisa, graviora.

Neque sane putandum omnem antiquitatem manca ratione usam esse, quod hanc quartam, ut nunc numerant, mentis operam non agnoverint. Non enim ea quarta mentis operatio est, sed ars tertiae, qua ratiocinia ordinantur. Itaque omnis

182 ―
antiqua dialectica in artem inveniendi et iudicandi divisa est. Sed Academici toti in illa inveniendi, in illa iudicandi toti Stoici fuerunt. Utrique prave: neque enim inventio sine iudicio, neque iudicium sine inventione certum esse potest. Etenim quonam pacto clara ac distincta mentis nostrae idea veri regula sit, nisi ea, quae in re insunt, ad rem sunt affecta, cuncta perspexerit? Et quanam ratione quis certus sit omnia perspexisse, nisi per quaestiones omnes, quae de re proposita institui possunt, sit persecutus? Principio per quaestionem an sit, ne de nihilo verba faciat; deinde per eam quid sit, ne de nomine contendatur; tum quanta sit, sive extensione, sive pondere, sive numero; porro qualis, et heic contemplari colorem, saporem, mollitudinem, duriciem, et alia tactus; praeterea quando nascatur, quamdiu duret et in quae corrumpatur; et ad hoc instar per reliqua praedicamenta conferre, et cum omnibus rebus, quae ei sunt quodammodo affectae, componere; sive sint caussae, ex quibus nascatur, sive quae producat effecta, sive quid operetur, cum re simili, dissimili, contraria, maiore, minore, pari collata.

Itaque Praedicamenta Aristotelis, et Topica, si quis in iis quid novi invenire velit, inutillima sunt; et Lullianus aut Kirkerianus evadat, et similis eius fiat, qui scit quidem literas, sed eas non colligit, ut magnum librum naturae legat. At, si tamquam indices et alphabeta habeantur quaerendorum de re proposita, ut eam plane perspectam habeamus, nihil ad inveniendum feracius: ut ex iisdem fontibus, ex quibus copiosi oratores et observatores etiam maximi provenire possint. Vicissim, si quis in clara ac distincta mentis idea rem perspexisse confidat, facile fallatur, et saepe rem distincte nosse putaverit, cum adhuc confuse cognoscat; quia non omnia, quae in re insunt, et eam ab aliis distinguunt, cognovit. At, si critica face locos topicae omnes perlustret, tunc certus erit se rem clare et distincte nosse; quia per omnes quaestiones, quae de re proposita institui possunt, rem versavit; et per omnes versasse topica ipsa critica erit. Artes enim sunt quaedam literariae reipublicae leges: nam sunt omnium doctorum virorum animadversiones naturae, quae in regulas disciplinarum abierunt. Ita qui ex arte rem facit, is cum

183 ―
omnibus doctis se sentire certus est: sine arte facile fallitur, quia suae unius naturae fidit. Et quidem tu, sapientissimePaulle, haec ipsa censes, qui, dum tuum principem instituis, non eum praecipis recta ad criticam artem contendere; sed diu multumque exemplis imbui, priusquam artem de iis iudicandi erudiatur. Id quorsum, nisi ut prius afflorescat ingenium, deinde arte iudicandi excolatur? Hoc dissidium inventionis et iudicii non aliunde inter Graecos ortum, nisi quod facultatem sciendi propriam non attenderunt. Ea enim ingenium est, quo homo est capax contemplandi ac faciendi similia. Nos quidem in pueris, in quibus natura integrior est et minus persuasionibus seu praeiudiciis corrupta, primam facultatem se exerere videmus, ut similia videant; unde omnes viros «patres», foeminas omnes «matres» appellant, et similia faciant,

Aedificare casas, plostello adiungere mures,
ludere par impar, equitare in harundine longa.

Similitudo autem morum in nationibus sensum communem gignit. Et qui de rerum inventoribus scripserunt, tradunt artes omnes omniaque commoda, quibus ab artificiis genus humanum ditatum est, aut forte fortuna, aut similitudine aliqua, quam vel bruta animantia commonstrarint, aut homines sua excogitaverint industria, inventa esse.

Haec, quae hactenus diximus, Italicam sectam novisse id linguae vestigium docet, quod ratio, quae in Scholis «medius terminus» dicitur, «argumen» sive «argumentum» appellarint. «Argumen» autem inde unde et «argutum», seu acuminatum. «Arguti» autem sunt, qui in rebus longe dissitis ac diversis similem aliquam rationem, in qua sint cognatae, animadvertunt, et ante pedes posita transiliunt, et a longinquis locis repetunt commodas rebus, de quibus agunt, rationes: quod specimen ingenii est, et «acumen» appellatur. Unde ingenio ad inveniendum necesse est: cum ex genere nova invenire unius ingenii et opera et opus sit.

Quae cum ita se habeant, verisimilis coniectura est antiquis Italiae philosophis nec syllogismum, nec soritem probari,

184 ―
sed inductione similium in disserendo usos esse. Et ratio temporum id suadet: nam antiquissima omnium dialectica erat inductio; et collatio similium, qua ultimus Socrates usus est; postea syllogismo Aristoteles, sorite Zeno disseruerunt. Et vero qui syllogismo utitur, non tam diversa coniungit, quam speciem sub genere positam ex ipsius sinu generis explicat: qui utitur sorite, caussas caussis, cuique proximam attexit: quorum qui alterutrum praestat, non tam duas lineas in angulum infra rectum coniungere, quam unam lineam producere; et non tam acutus, quam subtilis esse videatur: quamquam qui sorite quam qui syllogismo utitur, tanto subtilior est, quanto crassiora sunt genera quam cuiusque rei caussae peculiares. Soriti Stoicorum geometrica Renati methodus respondet. Sed ea in geometria utilis, quia eam geometria patitur: ubi et definire nomina, et postulare possibilia licet. Sed ea, ab argumento trium mensurarum et numerorum abducta, et in physicam importata, non tam utilis est ut nova inveniamus, quam ut ordine disponamus inventa. Tu ipse, Paulle doctissime, id mihi firmaveris. Nam quid est, quod alii bene sane multi istam methodum callent, nec quae tu, praeclarissime, cogitas, apti sunt invenire? Tu vero, natu grandior, ad interiores literas animum appulisti; vitam in iudiciis de ingenti re pecuniaria cum principibus et magnae potentiae viris, necessariis tuis, exercitam habuisti; omnia viri liberalis officia hoc saeculo usque ad moram officioso, et interdiu et ad multam noctem obis; et tantum brevi profeceris, quantum vix alius in hisce studiis omnem aetatem abditus proficere potuisset. Vide ne tua modestia id methodo accepto referas, quod est divini ingenii tui beneficium.

Concludamus ad extremum non methodum geometricam in physicam, sed demonstrationem ipsam importandam. Maximi geometrae principia physicae ex principiis matheseos spectarunt, ut ex antiquis Pythagoras, Plato, ex recentioribus Galilaeus. Ita peculiaria naturae effecta peculiaribus experimentis, quae sint peculiaria geometriae opera, explicare par est. Id curarunt in nostra Italia maximus Galilaeus et alii praeclarissimi physici; qui antequam methodus geometrica in physicam

185 ―
importaretur, innumera et maxima naturae phaenomena hac ratione explicarunt. Id curant unum sedulo Angli et ob id ipsum physicam methodo geometrica publice docere prohibentur. Ita physica provehi potest. Idque adeo in dissertationeDe nostri temporis studiorum ratione, physicae incommoda ingenii cultu vitari posse innui; quod aliquis methodo occupatus forte miratus sit. Nam methodus ingeniis obstat, dum consulit facilitati; et curiositatem dissolvit, dum providet veritati. Nec geometria acuit ingenium, cum methodo traditur, sed cum vi ingenii per diversa, per alia, multiiuga, disparata in usum deducitur. Et ideo non analytica, sed synthetica via eam edisci desiderabam; ut componendo demonstraremus, hoc est ne inveniremus vera, sed faceremus. Invenire enim fortunae est, facere autem industriae: et ob id ipsum neque per numeros, neque per species, sed per formas eam tradi desiderabam; ut si minus ingenium inter ediscendum excoleretur, phantasia firmaretur tamen, quae ita est ingenii oculos, ut iudicium est oculos intellectus. Et vero Carthesiani, quos tu,Paulle, «litera, non spiritu, Carthesianos» eleganter appellas, animadvertere haec possent, quae dicimus, se, quamquam verbis negent, re ipsa: profiteri qui vera ad quorum normam cetera dirigunt, praeter illud, quod a conscientia petunt: «Cogito, ergo sum» non aliunde nisi ab arithmetica et geometria, nempe a vero, quod facimus, mutuantur; et illa celebrant: «sit verum ad hoc instar, ut tria et quatuor faciunt septem, ut trianguli duo anguli ambo sunt tertio maiores»: quod tantundem est, quantum ex geometria physicam spectare; et qui id postulat, re ipsa hoc postulat: «tunc mihi physica vera erunt, cum feceris; ut geometrica ideo hominibus sunt vera, quia faciunt».
187 ―