SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Giambattista Vico: Opere
cover
I: Le Orazioni Inaugurali, Il de Italorum Sapiente, E le Polemiche
Body
De antiquissima Italorum Sapientia
PROOEMIUM

PROOEMIUM

Occasio scribendorum — Linguae doctae a nationum philosophis — Doctae latinae linguae origines ab Ionibus et Hetruscis — Secta Italica sapientissima — Hetrusci metaphysica doctissimi — Hetrusci geometria Graecis antiquiores — Hoc opus adCratyli Platonici exemplum. Aliud ac Varronis, Scaligeri, Sanctii Scioppiique.

Dum linguae Latinae origines meditarer, multorum bene sane verborum tam doctas animadverti, ut non a vulgari populi usu, sed interiori aliqua doctrina profecta esse videantur. Et sane nihil vetat, quin aliqua lingua philosophicis locutionibus referta sit, si in ea gente multum philosophia celebretur. Ex mea quidem memoria promere id possim, quod, dum Aristotelaei philosophi et Galenici medici florebant, per ora hominum illiteratorum pervulgata erant «fuga vacui», «naturae aversiones et studia», «quatuor humores» et «qualitates» et innumera eiusmodi; postea vero quam neoterica physice et medicina ars invaluit, vulgus hominum passim audias «sanguinis circumlationem» et «coagulum», «utilia noxiaque fermenta», «aëris pressionem», et alia id genus loqui. Ante Hadrianum Caesarem hae voces «ens», «essentia», «substantia», «accidens», Latinis inaudita, quia AristotelisMetaphysice incognita; viri docti post ea tempora eam celebrarunt, et ea vocabula divulgata. Quapropter, cum Latinam linguam locutionibus satis doctis scatere notassem, et priscos Romanos usque ad Pyrrhi tempora nulli rei, praeterquam rusticae et bellicae, dedisse operam, historia testetur; eas ab alia docta natione ipsos accepisse et imprudentes usos esse coniectabam.

126 ―

Nationes autem doctas, a quibus eas accipere possent, duas invenio, Iones et Hetruscos. De Ionum doctrina non est ut multis doceam: cum in iis Italica philosophorum secta, et quidem doctissima praestantissimaque floruerit. Hetruscos autem eruditissimam gentem fuisse, magnificorum doctrina sacrorum, qua praestabat, confirmat. Ibi enim theologia civilis exculta est, ubi theologia naturalis excolitur: ibique religiones augustiores, ubi digniores de summo Numine opiniones habentur; et ideo apud nos Christianos castissimae omnium ceremoniae, quia omnium sanctissima de Deo dogmata. Sed et architectura ceterarum simplicissima Hetruscorum, grave argumentum praebet, eos in geometria Graecis priores fuisse. Ab Ionibus autem bonam et magnam linguae partem ad Latinos importatam ethymologica testatum faciunt. Ab Hetruscis autem religiones deorum, et cum iis locutiones etiam sacras, et pontificia verba Romanos accersisse, constat. Quamobrem certo coniicio ab ea utraque gente doctas verborum origines Latinorum provenisse; et ea de caussa animum adieci ad antiquissimam Italorum sapientiam ex ipsius Latinae linguae originibus eruendam. Opus sane hactenus, quod sciam, intentatum, sed forsan dignum quod inter Francisci Baconis desideria numeraretur.

Plato enim inCratylo eadem via priscam Graecorum sapientiam assequi studuit. Quare quod Varro inOriginibus, Iulius Scaliger,De caussis Latinae linguae, Franciscus Sanctius inMinerva, ibidemque in notis Gaspar Scioppius praestiterunt, longo a nostro distat incoepto. Ii enim ex philosophia, quam ipsi docti fuerant et excolebant, linguae caussas eruere et systema comprehendere satagerunt; nos vero, nullius sectae addicti, ex ipsis vocabulorum originibus quaenam antiquorum sapientia Italorum fuerit sumus indagaturi.

127 ―