SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIII. DE MATERIALI CAUSA SUBSTANTIAE
SECTIO PRIMA. AN SIT EVIDENS RATIONE NATURALI DARI IN ENTIBUS CAUSAM MATERIALEM SUBSTANTIARUM, QUAM MATERIAM PRIMAM NOMINAMUS

SECTIO PRIMA. AN SIT EVIDENS RATIONE NATURALI DARI IN ENTIBUS CAUSAM MATERIALEM SUBSTANTIARUM, QUAM MATERIAM PRIMAM NOMINAMUS

1. Variae materiae partitiones .— Quoniam materia prima duo includit, oportet ante omnia exponere significationem vocis quoad utramque partem. Materia ergo dividi solet in materiam ex qua, in qua, et circa quam. Quae divisio variis modis explicari potest; primo, ut non sit divisio rerum seu materiarum, sed respectuum ac officiorum eiusdem materiae. Eadem enim materia dicitur ex qua, vel respectu compositi, quod ex illa constat, vel respectu formae quae ex illa educitur. Unde priori respectu corpus hominis est materia ex qua, non tamen posteriori consideratione, quia forma hominis educitur ex potentia materiae. Unde respectu talis formae dicetur materia in qua introducitur forma; ita ut illud in qua dicat respectum unionis non eductionis. Potest etiam illud in qua abstracte sumi, ut includat habitudinem ad formam ut inhaerentem materiae. Respectu vero agentis dicetur eadem materia circa quam agens operatur. Iuxta hanc ergo interpretationem terminorum nullum membrum ex dictis a praesenti consideratione excluditur; agimus enim de materia secundum se, vel prout in suo conceptu adaequato omnes illas habitudines includit; an vero illae pertineant ad varias causalitates et ex natura rei distinctas postea videbimus. Aliter sumi solet materia circa quam, prout distinguitur a materia ex qua et in qua secundum realem unionem et inhaerentiam, et sic proprie dicit respectum ad agens actione immanenti, et nihil aliud est quam obiectum circa quod tale agens versatur. Quae significatio materiae metaphysica est, et nihil ad praesens refert, quia illa ut sic non exercet causalitatem materialem, sed vel efficientem vel finalem, ut supra tetigimus; non est ergo hic sermo de materia obiectiva, sed de subiectiva.

2. Rursus solet materia ex qua dividi in transeuntem et manentem. Priori modo dicetur lignum, verbi gratia, materia ex qua fit ignis, et in ea significatione illud ex qua non designat tantum habitudinem causae materialis, sed includit etiam habitudinem termini a quo, et ex hac parte non pertinet illa significatio ad praesentem disputationem. Materia autem manens est propria et interna causa materialis quae manet in composito seu in termino generationis, conferens suo modo ad constitutionem illius. Denique dividi solet materia in metaphysicam et physicam: metaphysica est genus respectu differentiae; illa vero appellatio solum est per analogiam et proportionem ad materiam physicam, quae est proprie et simpliciter materia de qua hic agimus; de metaphysica vero, praeter ea quae diximus supra agentes de unitate universali, addemus aliqua disp. XV, sect. ult., agentes de forma metaphysica.

3. Prima vero dici potest materia et per negationem prioris, et per respectum ad secundam; quia ergo materia dicit rationem subiecti, illa dicetur prima quae nullum prius subiectum supponit; et ita Aristoteles, I Phys., c. 9, definivit materiam esse primum subiectum ex quo fit aliquid. Materia autem secunda dicetur quae prius subiectum supponit. Atque ita multi vocant substantiale compositum materiam secundara respectu accidentium, quia ita est subiectum accidentium, ut ex priori subiecto constet; et simili ratione qui plures formas substantiales in eodem supposito admittunt, compositum, verbi gratia, ex materia et forma corporeitatis vocant materiam secundam respectu animae. Saepe etiam vocatur materia secunda materia disposita seu affecta dispositionibus accidentalibus, non quia compositum ipsum ex materia et accidentibus sit subiectum in quo recipitur forma, sed solum quia receptio talium dispositionum antecedit ordine naturae et constituit materiam proxime capacem talis formae, unde proprie vocatur talis materia proxima. Aristoteles vero, VIII Metaph., text. 11, materiam propriam seu proximam vocavit materiam transeuntem accommodatam ad rei generationem, ut vinum est materia aceti, de qua materia ait Commentator, II Phys., comm. 31, esse materiam alterationis, non compositionis. Omnis itaque materia secunda supponit primam et addit aliquam formam vel dispositionem.

Quaestionis resolutio

4. Ex necessitate primi subiecti in qualibet mutatione materia prima colligitur.— Atque hinc constat, si in communi et quasi formaliter loquamur de materia prima, id est, de primo subiecto mutationum vel formaum, abstrahendo a quaestione quae sit tale subiectum qualisve forma quae in eo reciitur, sic tam evidens esse dari materiam primam quam est evidens dari in rebus mutationes ad varias formas, quia omni mutationi aliquod subiectum supponitur, ut supra probatum est et experimento constat. Igitur vel illud subiectum supponit aliud vel non; si non supponit, illud est primum et habetur intentum. Si vero supponit aliud, quaeram de illo; est autem evidens non posse procedi in infinitum; ergo necessario sistendum est in aliquo primo subiecto seu materia prima. Minor propositio ultimo assumpta demonstratur ab Aristotele de omnibus causis in lib. II; est tamen quodammodo evidentior in causa materiali, quae est intrinsecum totius compositi fundamentum; non potest autem intellectu percipi compositum per se stans, cuius una pars nitatur in alia et alia rursus in alia quin tandem sistatur in aliqua quae caeteris substet. Cum ergo omne naturale compositum ita per se sit ut secundum se totum non pendeat in genere causae materialis ab aliquo subiecto quod extra ipsum sit, necesse est ut infra se habeat aliquod subiectum quod sit primum respectu omnium aliarum entitatum ex quibus constat et in subiecto sunt. Sic igitur evidens est dari materiam primam seu subiectum primum in rebus naturalibus.

5. Ex rerum continuata vicissitudine materia colligitur.— Secundo principaliter probatur, nam est evidens res generabiles et corruptibiles ita transmutari ut aliae ex aliis vicissim ac mutuo generentur saltem mediate; ergo necesse est ut in aliquo communi subiecto conveniant quod in omnibus ipsis maneat, ratione cuius sint capaces illius mutuae transmutationis; ergo illud subiectum est primum, atque adeo prima materialis causa huiusmodi rerum. Antecedens est evidens experientia; nam elementa mutuo inter se agunt et unum in aliud convertitur, sive mediate, sive immediate, et mixta etiam ex eis generantur et consequenter in ea etiam resolvuntur, atque ita fit ut omnia sublunaria quantum est ex vi suae naturae et compositionis mutuo sint transmutabilia. Dico quantum est ex vi naturae suae, quia fieri potest ut aliquae partes elementorum nunquam transmutentur eo quod sint in abditis et remotissimis locis, ad quae actiones contrariorum agentium non perveniant.

6. Prima consequentia probatur primo, quia nulla transmutatio naturalis fieri potest, nisi manente communi subiecto sub utraque termino, tum quia alias res quae corrumpitur omnino secundum se totam periret, et alia quae incipit esse secundum se totam fieret, atque ita altera transiret in nihilum, altera ex nihilo fieret nulla communi re sub utraque manente; annihilaretur ergo una, et crearetur alia, quod naturaliter est impossibile. Tum etiam quia alias, tota actio agentis naturalis esset vel impossibilis, vel impertinens ad rerum generationem. Sequela declaratur, quia loqui possumus vel de accidentali alteratione quam experimur, quam evidens est non fieri nisi in subiecto et ex subiecto communi quod manet sub utroque termino, quia experimento constat hanc actionem non fieri nisi subiectum supponatur; accidens enim quod per illam fit non potest naturaliter esse nisi in subiecto quod sustentet tam actionem quam formalem terminum eius, a quo subiecto expellitur forma vel privatio opposita; datur ergo commune subiectum in huiusmodi accione. Vel loquimur de actione illa seu transmutatione substantiali, quae fit in termino alterationis in quo res quae perit amittit esse simpliciter quod antea habebat et res alia simpliciter incipit, ut cum ex stupa fit ignis. Et ibi etiam necesse est subiectum commune manere, alioqui tota praecedens alteratio seu calefactio stupae esset impertinens ad procreationem ignis, quia nullo modo conferret ad illam si omnino periret ipsa et totum subiectum eius, sed ad summum posset deservire ad evacuandum locum seu spatium in quod posset res procreanda introduci; ad hoc autem impertinens esset destructio rei; sufficeret enim localis expulsio, quae fieri posset per introductionem alterius rei in illud spatium, ut in motu locali fit.

7. Esset etiam impossibilis talis destructio rei per alterationem, quia accidens non potest, per se loquendo, destruere subiectum suum, cum ab illo sustentetur et accipiat esse. Vel ergo subiectum illud est simplex vel compositum; si est simplex, nullo modo potest per actionem vel per accidens quod in ipso fiat destrui, quia illud est necessarium ut talis actio vel tale accidens esse possit. Si vero subiectum illud est compositum ex priori subiecto et alia forma, poterit quidem destrui ratione alterationis et accidentis in illud introducti, non tamen per se, sed per accidens ratone alterius actionis et formae consecutae ad priorem alterationem; haec autem consecutio intelligi non potest nisi subsequens forma introducatur in idem subiectum in quo erat prior, quia alias nulla esset causa cur dissolveretur unio inter prius subiectum et formam eius; ergo tota haec naturalis transmutatio necessario fundari debet in aliquo communi subiecto quod sub utroque termino maneat.

8. Ex specialibus aliquibus mutationibus .— Potestque hoc ipsum declarari inductione facta in aliquibus transmutationibus; cum animal, verbi gratia, alitur ex cibo, vel aliquid cibi manet in fine nutritionis et coniungatur substantiae viventi vel omnino destruitur cibus et totum quod in illo est per actionem viventis. Si nihil cibi manet, superflua est tota actio viventis, nihilque ex cibo iuvari potest ut inde vel crescat vel confortetur, quia ex eo quod perit in cibo nihil confortatur vel crescit. Si vero aliquid cibi manet, illud esse non potest nisi communis materia vel subiectum. Idem argumentum sumi potest ex visibili et impropria nutritione ignis; non enim crescat nisi supponantur ligna vel aliquid simile, nec conservatur nisi nutriatur oleo aut simili materia; haec ergo materia non potest esse transiens secundum se totam, alias esset inutilis, nullaque ratio reddi posset cur sit necessaria ad tales effectus, neque declarari quid ad illos conferat; est ergo illa materia aliquo modo manens sub forma rei genitae seu nutritae; manet ergo secundum aliquod subiectum commune.

9. Quod tandem confirmatur, quia alias rerum transmutatio non esset corruptio et generatio sed transubstantiatio quaedam, quia tota substantia unius rei periret et tota alia inciperet. Immo, plus esset quam transubstantiatio, quia ron solum in totalibus substantiis, sed etiam in omnibus earum accidentibus esset in illa successio; quia si nullum subiectum commune maneret, multo minus manere posset naturaliter idem accidens quod a suo subiecto pendet in esse et conservari. Hoc autem genus transmutationis alienum est ab omni philosophia, et ab omni actione naturali; et praeter rationem annihilationis et creationis quam includit, ut supra dicebam, non potest cogitari ratio cur illa duo sint ita connexa in rerum natura ut ad unius productionem necessaria sit destructio alterius et e converso; non est ergo transmutatio naturalis per totalem destructionem et inceptionem, sed per transformationem ex aliquo communi subiecto. Et ad hoc fere tendit demonstratio Aristotelis, quod haec transmutatio semper fit e contrario in contrarium (sub contrariis includendo privative opposita) quae subiectum habent commune. Est ergo evidens dari subiectum seu materialem causam communem.

10. Ex resolutione ad unum primum subiectum materia colligitur . Superest probanda secunda consequentia principalis rationis, qua inferebamus hanc materiam esse primam causam in suo ordine eoque sensu verissime appellari primam materiam; hoc autem nullo evidentiori modo ostendi potest (quidquid aliqui velint) quam supra tacto, scilicet, quia non potest procedi in infinitum in subiectis proximis et remotis seu in subiectis et subiectatis (ut ita dicam), sed sistendum necessario est in aliquo subiecto quod non subiectetur, neque etiam componatur ex parte quae in subiecto sit, quia omne tale compositum resolvi tandem potest in simplicia, in quibus aliquod esse oportet quod omnino in subiecto non sit. Neque supponit hic discursus quod in formis substantialibus eiusdem compositi non sit processus in infinitum; nam, etsi hoc etiam evidens sit, tamen si per impossibile fingerentur infinitae formae in eodem composito, ex parte potentiae recipientis eas recessario sistendum erit in aliquo subiecto simplici quod non sit in subiecto; quia tota collectio talium formarum est in aliquo subiecto; ergo illud est simplex, ut magis statim demonstrabimus; hoc ergo vocamus materiam primam. Praeter hoc autem potest etiam illa consequentia probari ex communitate huius subiecti; cum enim omnia haec inferiora mutuo transmutentur immediate vel saltem mediate, ut dictum est, necesse est ut subiectum illud quod his transmutationibus supponitur, sit primum in ratione subiecti seu materiae; nam si esset ex alio priori subiecto vel materia constans, vel illud esset etiam transmutabile, et sic non esset commune subiectum omnium transmutationum, sed illud quod maneret post resolutionem eius; vel non esset transmutabile, et sic non omne corporeum ens esset transmutabile in quodlibet aliud, cuius oppositum supponebamus; sed de hoc latius sectione tertia.

11. Illatum in omnibus praemissis .— Ex dictis ergo omnibus generatim probatum relinquitur in omni transmutationum ordine dandam esse primam aliquam causam materialem; non potest autem ex dictis concludi dari veram materiam primam quae sit causa materialis alicuius substantiae, nisi aliquid adiungatur. Unde discursus facti formaliter sumpti aeque probant dari in unoquoque corpore caelesti aliquod primum subiectum earum mutationum quae in ipso fiunt; immo etiam cum eadem proportione idem probant de quavis substantia spirituali quatenus est capax realis mutationis, vel localis, vel intellectualis aut affectivae; nam, licet illa mutatio non sit corruptiva sed perfectiva, necessario tamen supponit aliquod subiectum et ideo necesse est ut reducatur ad aliquod subiectum primum in suo ordine, quod etiam appellari potest prima causa materialis illius mutationis, quamvis non vocetur materia prima iuxta communem usum huius vocis; proprie enim significat materiale principium substantialis transmutationis vel constitutionis. Ex quo etiam fit ut, licet res quae aliquo modo transmutantur habeant materialem causam suae transmutationis sibi proportionatam, tamen si transmutatio non sit unius rei in aliam, ex vi transmutationis non poterit concludi dari aliquam primam causam materialem communem huiusmodi rebus; ut licet angeli habeant primum subiectum suarum mutationum et res corporales similiter, tamen, quia neque hae possunt in angelos transmutari neque e converso, non potest ex transmutatione concludi dari aliquod primum subiectum commune omnibus illis. Eademque ratio est de corporibus caelestibus et sublunaribus, quia neque haec in illa transire possunt, neque e converso; immo idem est de caelis ipsis inter se, quia non sunt mutuo transmutabiles, sed unumquodque in se tantum potest accidentaliter mutari. Quod ipsum a fortiori verum est in spiritualibus substantiis creatis. In his ergo omnibus solum concluditur dari unum commune subiectum accidentium inter quae fit mutatio. In his autem inferioribus substantiis et corporibus, quoniam mutuo transmutabilia sunt, recte concluditur aliquod commune et primum subiectum. Ut autem concludatur hoc subiectum esse materialem causam ipsiusmet substantiae talium rerum, necesse est addere illam mutuam transmutationem earum inter se esse secundum substantiam et non tantum secundum accidentia, quia si in solis accidentibus transmutarentur, satis esset in eis dari primum subiectum talium accidentium, sive illud esset substantia simplex sive composita, et sive esset unius rationis in omnibus sive diversae.

12. Non accidentalis modo, sed substantialis etiam in rebus transmutatio .— Ad concludendum ergo dari materiam primam, qualem Aristoteles posuit, restabat probandum transmutationem horum corporum inferiorum quam experimur, non solum esse accidentalem, sed etiam substantialem. Hoc autem praeter experientiam, quae per se videtur satis evidens, non solum in elementis et in mixtis inanimatis, sed multo magis in viventibus, animalibus et in nobis ipsis cum generamur et morimur, praeter hanc (inquam) experientiam, ratione probandum est ex necessitate formarum substantialium ab accidentibus distinctarum; nam si dantur hae formae, necesse est dari materiam primam quae sit subiectum earum et cum eis componat unam substantiam integram, quod est esse causam materialem substantiae. Dari autem formas substantiales, probandum est infra, disp. XV, et ideo nunc supponatur et tantum ex ea hypothesi demonstratum habeatur dari veram ac propriam materiam primam in his rebus quae generantur et corrumpuntur; est enim consecutio evidens et omni carens difficultate; antecedens vero dicto loco probandum est.