SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXIX. DE DIVISIONE ACCIDENTIS IN NOVEM SUMMA GENERA

DISPUTATIO XXXIX. DE DIVISIONE ACCIDENTIS IN NOVEM SUMMA GENERA †*

1. Consideratio decem summorum generum ad dialecticum ut pertineat .— Divisio haec non solum a metaphysico traditur, sed etiam a dialectico in ea parte in qua de praedicamentis disputat; altiori tamen magisque exacta ratione ad primum philosophum pertinet, ut ex his quae de obiecto huius doctrinae diximus constare potest. Dialecticus enim non considerat decem suprema entium genera ut eorum naturas et essentias exacte declaret; id enim extra institutum eius esset, cum dialectica solum sit quaedam ars dirigens operationes intellectus, ut artificiose et cum ratione exerceantur. Unde directe ac per se agit de conceptibus mentis ut dirigibiles sunt per artem, seu de forma et ordinatione conceptuum, quatenus per artem tribui potest. Quia vero conceptus mentis circa res versantur et in rebus fundantur, ideo de rebus tractat non ut earum essentias et naturas declaret, sed solum in ordine ad conceptus mentis coordinandos; et hoc modo agit de decem generibus in ordine ad decem praedicamenta constituenda. Nam praedicamentum logice sumptum nihil aliud est quam generum et specierum usque ad individua conveniens dispositio sub aliquo supremo genere, quam dispositionem, in ordine ad definitiones, praedicationes et demonstrationes conficiendas dialecticus tradit. Et sub ea tantum ratione attingit res in praedicamentis constituendas, et divisionem entis in genera summa. Propter quod dixerunt multi praedicamentorum interpretes dialecticum in praedicamentis potius agere de nominibus quam de rebus. Quod intelligendum puto, non quia nomina in praedicamentis ponantur, sed quia dialecticus magis consideret res in praedicamentis collocandas quoad quid nominis, quam quoad quid rei, quantum illi satis sit ad rerum prima capita seu genera tradenda, sub quibus alia genera et species coordinantur.

2. Metaphysicus qualiter agat de summis entium generibus .— At vero metaphysicus directe et ex proprio instituto hanc tradit divisionem, ut proprias rationes et essentias rerum inquirat. Atque hac ratione sub his etiam generibus dividendo procedit per omnia entium genera, saltem usque ad illas specificas rationes quae a materia sensibili et intelligibili abstrahunt; alias enim, quae materialiores sunt, eatenus tantum attingit quatenus ad suas divisiones perficiendas necesariae sunt, ut in disputatione prooemiali declaravimus. Quoniam igitur de substantia iam disseruimus, superest nobis dicendum de divisione accidentis in novem genera; atque ita manebit completa et explicata divisio entis in decem genera seu praedicamenta. Postea vero, sicut in substantia fecimus, ita in singulis accidentium generibus per omnes eorum gradus subalternos vel specificos discurremus, quantum latitudo obiecti metaphysicae postulare aut permittere videbitur. De hac autem divisione tria in communi consideranda occurrunt, nimirum de immediatione eius, de sufficientia, ac demum de qualitate seu analogia eius.

SECTIO PRIMA. UTRUM ACCIDENS IN COMMUNI IMMEDIATE DIVIDATUR IN QUANTITATEM, QUALITATEM ET ALIA SUMMA GENERA ACCIDENTIUM

1. Prima difficultas .— Ratio dubitandi est quia multis modis videtur posse accidens dividi in pauciora membra, quae illa novem sub se complectantur; ergo non est immediata divisio, sed implicite continens et transiliens (ut ita dicam) plures immediatiores. Antecedens patet primo, nam accidens dividendum prius videtur in completum et incompletum. Quod enim inter accidentia illa duo membra inveniantur, negari non potest, tum quia quaedam accidentia ponuntur directe in praedicamento, alia reductive; tum etiam quia dantur accidentia partialia et integra; ergo, sicut ob has causas dividitur substantia in completam et incompletam, ita etiam accidens. Unde, sicut illa divisio adaequata est substantiae, ita haec erit accidenti. Et, sicut in substantia necessaria fuit ad constituendum supremum genus, ita in praesenti magis necessaria videtur ad constituenda et distinguenda suprema genera. Quia alias vel non erit adaequata divisio accidentis, prout condistinguitur a substantia sub ente, vel non complectetur omnia quae in diviso continentur. Quia novem genera summa tantum sub se continent accidentia completa.

2. Secunda difficultas .— Atque hinc oritur secunda difficultas, cur, videlicet, hic non praemittatur divisio accidentis in primum et secundum, seu in singulare et universale, sicut divisa est substantia in primam et secundam; quia non est dubium quin illa duo membra etiam in accidentibus inveniantur et exhauriant divisum, et consequenter sint immediatiora, cum in unoquoque praedicamento accidentis inveniantur.

3. Tertia difficultas .— Tertia ac praecipua difficultas est quia accidens optime dividi potest in illud quod est propria forma realis inhaerens substantiae et illud quod tantum est modus realis afficiens substantiam extra rationem et complementum eius. Nam quod dentur hi duo modi accidentium, certum nobis est et superius probatum. Quod vero inter se valde diversi sint, patet ex ipsa ratione afficiendi substantiam, quam habent valde diversam, et ex diverso modo quo a substantia distinguuntur; ac denique ex ipsa ratione entitatis, et modi realis, quae pertinent ad primarias entis differentias, ut supra, disp. VII declaravimus. Quod denique illa duo membra adaequate dividant accidens, patet, quia includunt immediatam oppositionem et contradictionem; unde non potest excogitare medium seu accidens quod non sit entitas aut modus afficiens substantiam. Quo tandem fit ut omnia novem genera accidentium sub illis membris contineantur, quae proinde in ea subdividi poterunt. Igitur hac etiam ratione illa divisio non est immediata, sed mediata.

4. Quarta difficultas .— Quarta difficultas generalis est de multis aliis convenientiis et differentiis quae inter illa membra reperiuntur, ratione quarum confici possunt plures divisiones immediatiores. Ut, verbi gratia, dividi posset accidens in absolutum et respectivum, et absolutum rursus in quantitatem et qualitatem, et respectivum in respectivum secundum esse seu praedicamentale, quod proprie dicitur ad aliud, et respectivum secundum dici seu transcendentale, quod potest ulterius dividi in alia sex genera. Rursus posset dividi accidens in spirituale et materiale. Et rursus haec duo membra possent in alia subdividi usque ad ultimas accidentium species. Item potest dividi accidens in communi in permanens et succesivum, et sic ulterius usque ad ultimas species. Ac tandem dividi potest et maxime proprie in accidens intrinsece afficiens substantiam, et extrinsece tantum denoninans, ut prius membrum subdividatur in tria prima praedicamenta, posterius autem sex ultima sub se contineat, ut multi volunt.

5. In contrarium autem est quia, si illa divisio non esset immediata, neque esset doctrinalis neque in rigore sufficiens. Primum patet, quia divisio, ut recte tradita sit, debet per omnes differentias vel modos proximos usque ad remotiora membra procedere, alias valde imperfecte explicabit naturam divisi. Secundum patet, quia qua ratione numerantur tot membra mediata seu remota possent multo plura numerari quae distinctius declararent amplitudinem accidentis; non potest ergo certa aliqua ratio illius divisionis tradi, nisi immediata sit.

Notationes ad quaestionis resolutionem

6. De hac quaestione nihil fere invenio ab auctoribus dictum, quia vix hanc divisionem in particulari explicant, sed eam cum divisione entis in decem praedicamenta confundunt; tamen, cum illam tradant tamquam aliquo modo immediatam, a fortiori idem dicent de praesenti divisione. Omnes tamen in hoc tantum videntur immediationem ponere, quod genera summa, cum sint primo diversa, in nullo conveniunt, iuxta doctrinam Aristot., V Metaph., c. 9, et lib. X, c. 5, ubi hoc discrimen ponit inter ea quae proprie differunt et quae diversa sunt, quia illa aliquo differunt, nam etiam in aliquo sunt unum; haec vero non aliquo differunt, sed seipsis, quia in nullo conveniunt; cuiusmodi sunt summa praedicamentorum genera. Verumtamen haec sola responsio non videtur sufficiens ad hanc rem explicandam; nam, cum dicuntur summa genera accidentium in nullo convenire, vel est sensus quod in nullo praedicato transcendentali, sive univoco, sive analogo, conveniant, vel quod nullum proprium genus habeant commune. Prior sensus est manifeste falsus; et ideo in opposito sensu negari non potest quin, sicut praedicamenta accidentium et inter se et cum substantia habent aliquam convenientiam in ratione entis, ita in ratione accidentis habeant inter se aliquam convenientiam, quam non habent cum substantia, quam necesse est esse in aliqua ratione sibi magis propria, et consequenter sibi etiam magis immediata quam sit ratio entis; ergo, pari modo, negari non potest quin inter quaedam praedicamenta accidentium sint aliquae convenientiae propriae et peculiares, quae non sunt communes aliis generibus accidentium, ut manifeste probant rationes dubitandi propositae; non possunt ergo genera accidentium dici primo diversa quia nullam huiusmodi convenientiam habeant. Posterior autem sensus verus est, ut sect. 3 latius videbimus; ille tamen non sufficit ad satisfaciendum difficultatibus positis, seu rationem reddendam cur, sicut ens secundum generalem quemdam modum essendi determinatur prius ad accidens ut sic, deinde ad accidentia magis determinata seu particularia, non ita accidens in communi intelligatur determinari per modos quosdam communes multis praedicamentis accidentium, prius quam ad propria praedicamenta seu genera accidentium contrahatur.

7. Advertendum est igitur duobus modis dici posse unam divisionem immediatiorem alia. Primo, quia per pauciora membra datur, quae subdividi possunt per omnia membra alterius divisionis. Secundo, quia differentiae vel modi contrahentes divisum in una divisione, per se et secundum proprium concipiendi modum fundatum in rebus, sunt medium inter divisum et alia membra alterius divisionis, ut est sensibile inter vivens et rationale; et plura exempla utriusque membri in sequentibus afferemus.

Quaestionis resolutio

8. Dicendum itaque est divisionem dictam non esse ita immediatam, quin possint aliae immediatiores excogitari, si absolute de quacumque divisione per pauciora et generaliora membra loquamur; nihilominus tamen, quatenus accidens proxime et adaequate dividi potest in membra quae sint genera primo diversa, illam divisionem esse immediatam et omnium aptissimam ad doctrinam tradendam. Priorem partem probant sufficienter exempla omnia et argumenta in principio posita; ostendunt enim, ut dixi, aliqua praedicamenta accidentium habere inter se aliquas convenientias vel similitudines non communes omnibus accidentibus, secundum quas confici possunt aliae divisiones per pauciora membra ulterius divisibilia in res diversorum praedicamentorum; ergo secundum illum concipiendi modum excogitari facile possunt divisiones aliae per membra immediatiora accidenti in communi; quidquid enim sub accidente commune est multis generibus, concipitur ut immediatius illis. Posterior vero pars declaratur quia nullum potest dari genus commune diversis praedicamentis accidentium, ut in sect. 3 latius dicturi sumus; ergo quacumque ratione dividatur accidens in pauciora et communiora membra ulterius divisibilia in res diversorum praedicamentorum, non dividitur per membra quae sint vera genera; ergo, si adaequate dividi debuit per membra quae sint genera primo diversa, id est, quae in alio genere non conveniant, non potuit aliter dividi. Fuit autem necessarium tradere divisionem accidentis in omnia genera primo diversa dicto modo, ut omnium rerum quidditates et genera ac species possent iuxta doctrinae methodum investigari ac cognosci.

9. Obiectioni satisfit .— Dices eadem ratione non fuisse nobis praemittendam divisionem entis in substantiam et accidens, sed immediate dividendum ens in decem genera. Respondetur potuisse quidem id fieri, non tamen fuisse ita conveniens, neque esse parem rationem, tum quia oportuit communem rationem accidentis, quae essentialis est omnibus accidentibus, explicare eamque cum substantia conferre, tum etiam quia ratio accidentis ut sic essentialis est et positiva, et omnes modi quibus genera accidentium constituuntur et distinguuntur, proxime determinant essentialiter ipsam rationem accidentis ut sic, et non rationem entis; et ideo sub accidente optime et immediate dividuntur novem genera. In aliis autem divisionibus accidentis, quae per pauciora membra tradi videntur, aut non reperitur coordinatio essentialis secundum rationem inter modos constituentes talia membra et eos qui determinant genera accidentium, aut illi modi non sunt positivi, sed negativi; aut non sunt essentiales, sed extrinseci et accidentales; aut denique non possunt sub illis convenienter subdividi genera primo diversa. Quia interdum res eiusdem praedicamenti, tantum specie distinctae inter se, continentur sub illis membris diversis; et e contrario, res diversorum praedicamentorum ad idem membrum pertinent; quae omnia declarabuntur commodius discurrendo per singula exempla superius proposita.

10. Rationem completi et incompleti accidentis in quo collocent aliqui .— Prima ergo obiectio erat de divisione accidentis in incompletum et completum; in qua primum explicandum est quid nomine accidentis completi et incompleti intelligatur. Quidam enim sola concreta accidentium intelligunt esse completa accidentia; incompleta autem esse accidentia in abstracto. Quia accidens concretum significat totum compositum, quod proprie completum est; abstractum vero accidens est sola forma, quae incompletum quid est, natura sua ordinatum ad tale compositum constituendum. Unde per actionem accidentalem non fit per se accidens abstractum, sed concretum, quia, nimirum, actio per se primo tendit ad completum ens, et ideo dixit Aristoteles per calefactionem non fieri calorem, sed calidum. Tandem forma substantialis est res incompleta; ergo multo magis forma accidentalis in abstracto, sumpta.

11. Horum sententia refutatur .—Sed haec sententia probari non potest; aut enim concretum accidentis sumitur ratione solius formalis, vel ratione totius compositi ex materiali et formali; sub priori ratione vere dici potest accidens, sub posteriori autem non, tam dici potest accidens quam ens per accidens, ut illud appellat Aristoteles, VII Metaph., c. 6, et dictum a nobis est disp. IV, sect. 3. Quapropter cavenda est aequivocatio de nomine accidentis, quam declarare possumus ad eum modum quo Aristoteles distinxit nomen accidentis, lib. V Metaph., c. 30, ubi ait accidens interdum vocari aliquid quia fortuito evenit, quod solum dicitur accidens quia per accidens contingit; proprie vero accidens dicitur quod inest alicui extra rei essentiam; sic ergo concretum accidentis ratione totius compositi vocari potest accidens, quia per accidens in eo congregantur res diversorum generum; quamquam illud per accidens non significet fortuitam congregationem, sed solum accidentariam coniunctionem plurium rerum; non tamen potest illud compositum proprie accidens appellari, ut a substantia distinguitur, cum in illo substantia includatur. Propter quod recte sentiunt qui negant haec concreta sic considerata in praedicamento collocari, quia neque in praedicamento substantiae neque in praedicamento accidentis collocari possunt. Et quia in praedicamentis non entia per accidens, sed per se collocari possunt. A fortiori ergo tale concretum sic spectatum non potest appellari accidens completum; quia quod accidens non est, nec completum accidens esse potest. Immo, nec ens completum potest proprie vocari, quia revera solum ens per se unum est proprie completum ens. Unde, si subiectum illius compositi sit substantia completa, compositum ipsum ex substantia et accidente erit plus quam completum, et ideo erit proprie ens per accidens.

12. At vero, si loquamur de illo concreto ratione solius formalis, sic dici quidem potest accidens completum; tamen non est cur idem accidens abstractum incompletum censeatur, quia concretum pro formali tantum dicit ipsam formam accidentalem, iuxta veriorem et communiter receptam sententiam D. Thomae, et Commentatoris, V Metaph., text. 14. Qui consequenter aiunt contra Avicennam, in sua Logica, concretum et abstractum accidentis formaliter ac praecipue idem significare solumque differre quia concretum dicit ipsam formam ut actu informantem subiectum et constituentem concretum ipsum, abstractum vero praecise dicit ipsam formam ac si per se esset. Haec autem differentia non est satis ut albedo dicatur accidens incompletum, potius quam album; quia actualis inhaesio, quam magis exprimit album, solum est quidam modus formae accidentalis, qui non complet illam in ratione accidentis. Unde non potest dubitari quin quantitas separata tam completum accidens sit sicut coniuncta. Nec refert quod forma ipsa accidentalis sit instituta ad afficiendum subiectum, quia non dicimus huiusmodi accidens in abstracto esse ens completum, sed esse accidens completum, quod est valde diversum; nam accidens, quantumvis in se perfectum, est incompletum in latitudine entis. Et ideo ratio illa solum probat abstracta accidentium esse incompleta entia, non tamen esse incompleta accidentia. Immo vero, idem dicendum est de concretis ratione formalium significatorum. Quapropter in hoc non est simile de formis substantialibus; illae enim et sunt entia incompleta et substantiae etiam incompletae, quod illis perfectius est quam esse accidentia completa. Denique, quod afferebatur de termino actionis nihil ad rem praesentem facit, quia naturalis actio tendit ad compositum, sive illud sit proprie unum, sive per accidens; tendit etiam ad formam non in se, sed in subiecto, et ideo magis dicitur tendere ad concretum quam ad abstractum, etiamsi utrumque completum sit in ordine accidentis.

13. In quo vere consistat ratio accidentis completi et incompleti .— Incompletum ergo accidens distinguendum est a completo, tam in concreto quam in abstracto; utraque enim ratio potest in utroque membro reperiri; tamen, quia in abstractis concipitur (ut ita dicam) magis pura ac praecisa ratio accidentis, in eis explicandum est utrumque membrum; facile enim deinde poterit ad concreta applicari. Completum ergo accidens dicitur quod in ratione formae accidentalis est integra ac totalis forma; incompletum vero accidens dicitur quod habet rationem partis respectu completi. Quae explicatio patet, tum ex proprietate terminorum, tum ex proportione sumpta ad substantiam completam et incompletam, quas supra hoc modo declaravimus; nam, sicut substantia in suo ordine comparatur ad totum et partem, ita et accidens in ordine suo. Ex quo fit, sicut substantia potest esse completa vel incompleta physice aut metaphysice, ita etiam accidens. Dicitur autem accidens physice completum quod neque est neque ex se ordinatur ut componat per se aliud accidens, quia tunc vere habet rationem totius seu integri accidentis. Dico autem non debere ordinari ad componendum aliud accidens, quia, licet ordinetur ad componendum cum substantia unum compositum, hoc non tollit rationem accidentis completi, eo quod illud compositum non sit verum accidens. Addo quod, licet interdum unum accidens ordinetur ad actuandum vel recipiendum aliud, ut, verbi gratia, potentia ad actum, vel actus ad potentiam, nihilominus hoc non impedit quin utrumque esse possit accidens completum; quia utrumque in ratione sua habet integram speciem et non componit cum alio unum per se, sed tantum per accidens. Erit ergo accidens physice incompletum illud quod physice componit seu integrat aliquod accidens per se unum; ut partes, verbi gratia, quantitatis continuae, quamdiu sunt in continuo, tantum sunt incompleta accidentia; gradus etiam intensionis eiusdem caloris potest dici accidens incompletum physice. Et punctum potest dici natura sua incompletum accidens. Quo fit ut idem accidens secundum diversas rationes possit dici completum et incompletum, ut communiter censetur de linea vel superficie; nam, quatenus habet propriam extensionem, est quantitas completa; quatenus vero est terminus aut vinculum alterius quantitatis, censetur incompleta. Et eadem qualitas inchoata seu in gradu remisso est essentialiter completa, entitative autem seu intensive est incompleta. Motus etiam, quatenus est ipsemet terminus in fieri, censetur quid incompletum; tamen prout est passio subiecti seu mobilis habet completam quamdam rationem accidentis et suum constituit praedicamentum, ut videbimus.

14. Metaphysice autem dicitur accidens completum illud quod habet integram essentiam alicuius accidentis. Ubi statim occurrebat quaestio an genera accidentium possint dici accidentia completa, vel solum species ultimae aut individua. Aut si illa sunt accidentia completa, oritur quaestio de differentiis, cur, scilicet, non sint etiam accidentia completa; nam, sicut differentia est pars, ita et genus, et sicut genus, ut possit dici de specie concipitur aliquo modo per modum totius, ita etiam differentia. Sed haec eodem modo expedienda sunt quo similia de substantia tractavimus. Dicendum est enim genera omnia quae ponuntur in linea recta alicuius praedicamenti accidentis esse accidentia completa; quod ex ipso modo concipiendi et significandi patet; quantitas enim, calor, habitus et similia concipiuntur et significantur ut integrae accidentales, sive sub generali ratione, sive sub specifica concipiantur; quia vel expresse, vel implicite dicunt totam formam seu totam essentiam eius, et per modum totius. In quo est magnum discrimen inter differentiam et genus; nam differentia semper significatur per modum partis, saltem quoad formale significatum eius. Proprie igitur accidentia incompleta metaphysice sunt differentiae accidentius, et genera, si praecise sumantur ut partes, non vero absolute sumpta.

15. Ex quibus tandem ad primam instantiam respondetur divisionem illam accidentis in completum et incompletum, vel praesupponi tamquam virtute seu proportione contentam in simili divisione substantiae, vel certe commodius posse applicari ad singula praedicamenta accidentium, scilicet, ut sit quantitas completa et incompleta, et qualitas similiter, et sic de aliis. Nam sub generali ratione accidentis vix aliquid potest censeri incompletum simpliciter, aut habere rationem partis, nisi ad particularia genera descendatur; quia ratio accidentis imperfecta est et communissima, et ideo quantum est ex se, in quocumque modo, quantumvis imperfecto, omnino includitur; quae ratio in sect. 3 examinabitur. Adde quod illa diversitas, in ea generalitate sumpta, non est absoluta sed respectiva, nam, ut dixi, accidens quod est completum sub una ratione, est incompletum sub alia. Item non est semper differentia essentialis, nam interdum accidens remissum dicitur incompletum, licet essentialiter completum sit. Denique non semper est diversitas rerum, sed intentionum seu ex modo coincipiendi nostro, ut patet in differentiis et speciebus accidentium. Propter haec ergo non accidens in completum vel incompletum, sed absolute in novem genera divisum est. Ut hinc obiter constet quando dicitur accidens dividi in novem genera non sumi genus proprie et rigorose, sed ut includit omnia quae in unoquoque praedicamento constituuntur, sive directe sive reductive. Itaque cum accidens dicitur aliud quantitas, aliud qualitas, etc., non sumitur quantitas vel qualitas prout est rigorose genus, quo modo est sola quantitas vel qualitas completa; alias divisio non esset adaequata diviso; sumitur ergo quantitas (et idem est de aliis) in tota sua amplitudine, licet postea ad constituendum proprium genus talis praedicamenti propria ratio quantitatis completa accipienda sit; quod hic pro praedicamentis omnibus sit animadversum, ne id repetere necesse sit.

Expeditur secunda obiectio

16. Accidens in universale et singulare qualiter dividatur .— In secundo exemplo de divisione accidentis in singulare et universale, seu in primum et secundum, nihil est quod immoremur, nam divisio illa, quatenus metaphysica est, magis est divisio unius quam entis vel accidentis, et ita supra tractata est, disp. IV, V et VI. Quatenus vero pertinet ad intentiones subiicibilis et praedicabilis, magis est dialectica quam metaphysica; et utroque modo est generalis ad omnia entia, nec in accidentibus habet aliquid peculiare. Et quoad hoc est diversitas inter substantiam et accidens, nam in substantia, propter peculiarem substandi rationem, necessarium fuit rationem primae substantiae distinguere a ratione secundae, in accidentibus vero nulla fuit necessitas. Unde nec individuum accidens consuevit appellari primum accidens respectu praedicatorum universalium; nam, licet in existendo singulare sit suo modo prius quam universale, tamen in hoc, ut dixi, nihil peculiare habet accidens, sed provenit ex communi ratione singularis et universalis.

Circa tertiam obiectionem aliae divisiones explicantur

17. Accidens in entitatem et modum ut dividatur .— In tertia difficultate admittimus omnia quae de illa divisione accidentis in rem et modum ibi dicuntur; inde vero solum fit divisionem illam esse immediatiorem priori modo supra declarato. Nihilominus tamen hoc loco necessaria non est: primo quidem, quia divisio illa formaliter sumpta generalior est, et substantiae proportionaliter convenit, et de ente in communi dari potest; eamque propterea attigimus disp. VII, sect. 1 et 2. Secundo, quia illa divisio non confert ad dividenda genera accidentium primo diversa, nam sub eodem genere praedicamentali possunt interdum includi accidentia quae proprias habeant entitates et quae tantum sint modi entium, ut sunt in genere qualitatis calor et figura. Ex quo intelligitur illa duo membra, per quae illa divisio traditur, per se ac formaliter non mediare inter accidens in communi et modos quibus determinatur ad suprema genera accidentium; nam accidens intelligitur determinari ad genus qualitatis abstrahendo ab hoc quod sit propria entitas, vel tantum modus entis.

18. Accidens absolutum et respectivum .—Idem fere dicendum est de divisione in absolutum et respectivum. Nam etiam haec divisio magis pertinet ad communem rationem entis quam ad propriam accidentis. Et praeterea, si respectivum, ut ibi insinuatur, complectitur respectiva transcendentalia seu secundum dici, nullum est accidens quod respectivum non sit; unde non potest accidens dividere. Si vero respectivum sumatur proprie pro praedicamento ad aliquid, sic nihil est utilitatis in ea divisione, tum quia, hoc ipso quod unum tantum genus dicitur esse ad aliquid, reliqua omnia dicuntur esse absoluta; tum etiam quia per hanc absoluti appellationem vix aliquid commune octo generibus accidentium explicatur, praeter negationem ipsius ad aliquid.

19. Spirituale et materiale.— Permanens et successivum .— Ad eumdem modum philosophandum est de divisione accidentis in spirituale et materiale, nam etiam haec duo membra transcendunt fere omnia entia; et in substantiis primario inveniuntur, et consequenter in multis generibus accidentium; unde non sunt apta, ut per ea descendamus ad dividenda genera entium primo diversa. Neque etiam sunt proprie medium inter accidens ut sic et modos quibus ad suprema genera determinatur; nam accidens determinatur ad qualitatem abstrahendo a materiali vel immateriali. Et idem est dicendum de accidente naturali vel supernaturali et similibus, praesertim de permanenti et successivo, quod in ultimo exemplo tangitur. Quamquam illa membra, iuxta opinionem multorum, non semper sunt essentialiter differentia, de quo infra videbimus.

20. Commune et proprium .— Atque eadem ratione nihil ad praesens refert divisio accidentis in proprium et commune, quae indivisione praedicabilium latius tradi solet; nam haec divisio per se ac formaliter non variat rationem accidentis, sed dimanationem eius ex subiecto. Et idem a fortiori est de accidente separabili vel inseparabili. Quod si inter haec est diversitas essentialis, formaliter provenit ex modis vel differentiis praedicamentorum accidentium. Unde interdum in diversis praedicamentis, interdum in eodem illa varietas accidentium reperitur. Atque ita obiter explicuimus non solum divisionem hoc loco intentam, sed etiam alias quae de accidente tradi solent; ob hanc enim praecipuam causam illas dubitandi rationes proposuimus.

SECTIO II. UTRUM DIVISIO ACCIDENTIS IN NOVEM GENERA SIT SUFFICIENS

1. Ex duobus capitibus quae ad sufficientiam requiruntur, oritur magna difficultas in hac quaestione. Unum est, ut omnia membra sint distincta, ne aliqua in unum coincidant, et ita pauciora sint quam numerantur. Aliud est, ut praeter haec non sint alia, quae ab his genere distinguantur.

Difficultates circa distinctionem membrorum dictae divisionis

2. Circa primum, ut supponamus nunc quantitatem et qualitatem esse distinctas, in caeteris fere omnibus est difficultas; nam relatio in re nihil videtur esse distinctum ab omnibus absolutis. Actio, esto distinguatur a primis tribus praedicamentis, tamen et relationem essentialiter includit, et (quod difficilius est) in re non distinguitur a passione. De ubi et quando, magna imprimis difficultas est quomodo distinguantur a tempore et loco, quae sub quantitate collocantur, graviorque difficultas est de duratione uniuscuiusque rei (quae sub praedicamento quando collocanda videtur), quo modo ab existentia uniuscuiusque rei distinguatur; videtur enim nihil distingui, et ideo nihil esse cur in praedicamento proprio accidentis collocetur. Praeterea est difficultas de habitu, quia habitus nihil aliud est quam vestis, si in abstracto sumatur, aut esse vestitum, si sumatur in concreto; sed vestis nihil aliud est quam substantia quaedam tali figura vel qualitate affecta. Quod si in ea consideretur sola denominado extrinseca, quam tribuit homini vestito, illa imprimis nihil reale est, ut inter accidentia realia mereatur nominari, et deinde, etiamsi concipiatur ut aliquid accidentale, non est quid distinctum a loco, nam vestis non comparatur ad vestitum nisi ut proximus locus illum circumdans. Denique, situs nihil videtur esse distinctum ab ubi seu existentia in loco, vel si quidpiam addit ad summum esse potest aut relatio quaedam partium locati ad partes loci, aut certe quasi figura quaedam resultans in locato ex tali positione, qualis apparet in sedente vel stante, etc. Nihil ergo est in hoc genere quod aliis contentum non sit.

3. Et augetur difficultas quoad hoc ipsumcaput, nam illa novem genera, ut diximus non solum numerantur ut distincta, sed etiam ut primo diversa; sic autem impossibile videtur tot esse prima genera. Primo quidem propter communem difficultatem de accidente, in quo omnia conveniunt, de qua ex professo dicturi sumus sectione sequenti. Secundo, quia multa ex his praedicamentis conveniunt in aliquibus essentialibus differentiis; ergo necesse est ut in aliquo genere conveniant, nam, ut dicitur in Antepraed.: Generum non subalternatim positorum non possunt esse communes differentiae ; ergo genera quae habent communes differentias sunt subalternatim posita. Dicuntur autem genera subalternatim posita quae ita se habent, ut vel unum sub altero, vel utrumque sub uno tertio genere collocetur, ut sumitur ex Aristotele, IV Topic., c. 2. et V Topic., c. 3, loco 41. Antecedens primum probatur: nam esse spirituale vel materiale, differentiae sunt accidentis, et tamen communes sunt multis ex dictis generibus; similiter, esse absolutam formam vel respectivam; item, esse formam propriam vel modum; ac denique, esse proprie inhaerentem, quod maxime commune est quantitati et qualitati, vel esse tantum extrinsecus denominantem, quod maxime convenit actioni, habitui et loco continenti.

Difficultates circa sufficientiam divisiones

4. Prima difficultas .— Circa aliad caput non minores difficultates occurrunt. Prima ac praecipua est, quia vel sub accidente distinguimus omnes denominationes reales quae sunt extra substantiam rei, vel tantum illas quae sumuntur a forma intrinsece inhaerente; hoc posteriori modo sine dubio non essent tot accidentium genera, ut argumenta priora convincunt; priori autem modo multa sunt quae sub his non continentur. Quod patet primo de his denominationibus esse visum, amatum , etc. Neque enim dici potest huiusmodi denominationes esse rationis tantum, nam ex forma reali et habitudine reali sumuntur, non minus quam denominatio agentis. Unde aliter potest eadem difficultas declarari; nam eadem dependentia prout denominat agens vel patiens, dicitur constituere duo genera accidentium, scilicet, actionis vel passionis; ergo idem actus immanens, prout denominat active ipsum agens, verbi gratia, videns, et passive obiectum visum, constituet duas rationes vel duo genera accidentium.

5. Secunda difficultas .— Atque haec difficultas potest secundo extendi ad plures alias formas denominantes, nam superficies corporis continentis, ut extrinsece denominans aliud contentum vel locatum, dicitur constituere speciale genus accidentis; ergo, ut active denominat rem locantem, constituet aliud accidentis genus. Et idem argumentum est de habita, ut denominat vestitum, vel vestientem; cur enim agens et patiens, ut sic, in diversis generibus accidentis collocantur, et non locans et locatum, ut sic, et vestiens ac vestitum?

6. Tertia .— Tertio, ex rebus artificialibus multae denominationes reales consurgunt, quae non possunt ad dicta genera accidentium revocari; verbi gratia, vas esse deauratum denominatio realis est, quae tamen ad nullum ex dictis generibus pertinet. Item exercitus aliquam peculiarem formam dicit in tali hominum collectione, quae excludi nequit a ratione accidentis, eo quod sit ens per accidens, alias nec domus ut sic, et multo minus numerus essent collocanda inter accidentia. Quod si quis dicat exercitum revocari ad figuram ratione talis compositionis, vel ad relationem ratione ordinis, eadem ratione possemus excludere situm vel habitum a peculiari genere accidentis.

7. Quarta .— Estque quarta difficultas huic similis, quia in humanis rebus seu moralibus sunt plures denominationes, extrinsecae quidem, tamen reales, quae ad dicta genera revocari non possunt, ut esse regem, doctorem , et similes. Neque enim hae satis excluduntur eo quod sint entia rationis; nam, licet apprehensae hae denominationes ut inhaerentes seu intrinsecae, sint entia rationis, tamen, ut in se sunt, revera sunt denominationes sumptae a formis realibus, licet extrinsecis; ergo vel omnes extrinsecae denominationes reiiciendae sunt a generibus realium accidentium, vel non est cur hae reiiciantur. Nam etiam aliae denominationes, si apprehendantur ut inhaerentes, erunt entia rationis, ut patet in denominatione creatoris; quae, si apprehendatur ut sumpta ab aliquo temporali Deo adveniente, solum est relatio rationis. Atque haec difficultas extenditur ad actus humanos, quatenus liberi denominantur seu morales; nam haec ipsa denominatio extrinseca est; item, quatenus denominantur studiosi, aut pravi moraliter, vel prohibiti, aut praecepti. Item habet locum haec difficultas in hominum congregatione, quatenus denominatur civitas aut respublica, quae denominatio non oritur ex situ vel figura consurgente ex tali ordine, sed est moralis et diversae rationis ab aliis.

8. Quinta .— Quinto, in rebus etiam physicis reperimus motum, qui est verum accidens, et sub illis generibus non continetur. Quod si dicas excludi, quia est incompletum quid et in fieri, eadem ratione excludendae erunt actio et passio; nam etiam dicunt res incompletas et in fieri. Vel certe, si dicas motum revocari ad actionem et passionem, aut revocabitur tamquam genus commune illis, et sic non erunt illa duo genera summa; vel tamquam in re idem cum illis; et sic etiam actio et passio non essent distinguenda, quia in re tam sunt idem inter se sicut cum motu, et sicut distinguuntur habitudine ad agens et patiens, ita motus habet propriam habitudinem ad terminum. Praeterea sunt in rebus physicis causalitates causae formalis, materialis et finalis, a quibus hae causae denominantur causae in actu; cur ergo illae non constituunt propria genera, sicut actio? Nam, ut in superioribus vidimus, actio nihil aliud est quam causalitas agentis; sed aliae causalitates sunt etiam reales, et non minus accidunt suis causis quam actio agenti; ergo aeque constituere debent propria accidentium genera.

9. Sexta .— Sexta difficultas sumi potest ex rebus metaphysicis, nam haec divisio, cum metaphysica sit et adaequata accidenti, ut condistinguitur a substantia in tota sua latitudine, comprehendere debet omnia accidentia substantiarum creatarum, etiam immaterialium; in illis autem substantiis aliqua accidentia inveniuntur quae in his generibus non comprehenduntur; ergo est insufficiens divisio. Minor de duobus accidentibus potissimum probatur. Unum est ubi, nam illae substantiae, cum immensae non sint, alicubi sunt definitae; et cum immutabiles non sint, mutant ipsum ubi, quod est signum hoc esse quoddam accidens in illis; illud autem ubi non est per circumscriptionem extrinseci loci continentis, ut est in rebus corporalibus; ergo est accidens genere diversum. Quod si quis dicat etiam in rebus corporalibus esse ubi intrinsecum distinctum a loco circumscribente, hinc duobus modis augetur difficultas, tantum abest ut solvatur. Primo, quia hinc sequitur in rebus corporalibus distinguenda esse duo genera localium accidentium (ut sic dicam): unum, loci extrinseci continentis, aliud, ubi intrinseci. Secundo, quia etiam ubi corporeum genere diversum est ab ubi immaterialium substantiarum; nam illud est quantum, hoc vero indivisibile. Aliud accidens substantiarum immaterialium est propria duratio earum, nam, si in substantiis inferioribus inter accidentia numeratur duratio, et vocatur tempus vel quando, cur non etiam in immaterialibus substantiis? Quod si distinguitur, certe est accidens genere diversum, nam est longe alterius rationis, cum successionem non habeat neque extensionem.

10. Septima .— Septimo, inter accidentia non solum numerantur ea quae immediate accidunt substantiae, sed etiam ea quae accidunt accidentibus, alias, nec figura, nec habitus, vel similia numeranda essent in accidentibus. At vero accidentia accidentium multo plura sunt quam quae in aliis generibus continentur; ergo. Probatur minor, quia unicuique generi accidentium tribuit Aristoteles proprietates quasdam accidentales quae ad alia praedicamenta non pertinent; ut quantitati tribuit esse mensuram; quae ratio non est de essentia quantitatis, neque est qualitas vel aliquid simile, et idem est de aliis similibus proprietatibus. Nec satis est dicere has proprietates reduci ad ea genera quibus tribuuntur, alias nec caetera praedicamenta distinguenda essent a substantia, quia ad illam revocari possunt, cum sint proprietates eius.

11. Ultimo, sumere possumus argumenta ex Aristotele, qui in Postpraedicam. numeravit plures denominationes accidentales, praeter eas quae in dictis generibus accidentium continentur, ut esse simul, prius, et habere, in quadam alia significatione, etc. Cur ergo illae non constituunt plura genera accidentium, cum extrema omnia genera numerentur?

Antiquorum opiniones

12. Olim non defuerunt qui praedicamentorum numerum vel augerent vel minuerent. Pythagorici ponebant viginti praedicamenta, ut sumitur ex Aristotele, I Metaph., c. 5. Plato vero interdum ad unum genus entis omnia revocat, ut in Sophista; interdum vero ad quatuor, ut in Philebo. Alii vero plura, alii autem pauciora posuerunt, ut videre hect apud Simpl. et Venet., in principio Praedicamentorum; et Philopon., I Prior., c. 2.

Vera resolutio et prima ratio sufficientiae examinatur

13. Iam vero, tam est receptum philosophicum dogma de numero decem praedicamentorum, et consequenter de numero novem generum accidentium praeter substantiam, ut quasi temerarium in philosophia existimetur hoc in dubium revocare. Illud ergo ut certum supponamus ex communi sensu et ore omnium. Et rationem sufficientiae illius divisionis investigemus. Quod enim quidam volunt, sumendam esse ut creditam ex auctoritate multorum dicentium, philosophicum non est. Quod vero aiunt alii, esse veritatem hanc per se notam, verum non est; quae est enim evidens ac immediata connexio inter illa extrema? Communiter, ergo, ratio huius sufficientiae sic sumi solet, nam, praetermissa substantia, quae per se est et primum genus constituit, accidentium genera per habitudinem ad substantiam distingui debent. Aut ergo accidens intrinsece afficit substantiam, vel tantum extrinsece. Si intrinsece, aut absolute aut relative. Et absolute, aut ratione materiae, ut quantitas, vel ratione formae, ut qualitas. Relative autem, aut ad aliquid. Si vero extrinsece, aut in ordine ad potentiam activam, vel ad passivam, vel ad neutram earum. Primo modo constituitur actio; secundo, passio. Si vero tertio modo, ulterius distinguendum est, nam vel talis affectio convenit per modum mensurae, aut non. Et rursus, si per modum mensurae, aut est mensura quantitatis absolute, et constituitur ubi, aut cum certo ordine partium, et constituitur situs, aut est mensura durationis, et constituitur tempus. Si vero non habet rationem mensurae, constituitur habitus. Haec ratio vel sufficientia desumpta est ex D. Thoma, V Metaph., lect. 9. Eamque amplectuntur moderni Scriptores.

14. Quot difficultates patiatur praccedens sufficientiae ratio .— Est tamen difficilis ex multis capitibus. Primo, quia falso numerantur omnia sex ultima praedicamenta inter formas extrinsecus denominantes. Nam passio non denominat extrinsece, sed intrinsece, ut per se notum est. Quod si dicatur extrinsece denominans, quia respicit extrinsecum agens, eadem ratione omnis relatio, immo et omnis habitus et actus immanentes dicentur extrinsece denominare, quia respicunt terminos vel obiecta extrinseca. Respondent aliqui, licet passio interdum intrinsece inhaereat, tamen non semper; nam, cum aliquis movetur localiter, aut veste induitur, aut vinculis ligatur, aliquid patitur, quamvis ei non inhaereat forma a qua patitur, quia nec locus quem ingreditur ei inhaeret, nec vesti qua induitur, nec vincula quibus ligatur. Sed hoc non recte dicitur; omnis enim physica et vera passio patienti inhaeret; nullus enim vere pati dicitur propter extrinsecam denominationem, ut Aristoteles aperte docet, III Phys., c. 3, et III de Anima, c. 2; et ibi Commentator, D. Thomas et omnes. Alioqui, sicut actio divisa est in transeuntem et immanentem, ita fuisset passio dividenda. Neque exempla illa quidquam probant, nam mutatio quae est in motu locali intrinsece inhaeret mobili iuxta veram philosophiam; nam terminus proprius illius motus non est locus extrinsecus, sed aliquid intrinsecum ipsi mobili, ut infra, in praedicamento ubi , declarabimus. Dum vero aliquis veste induitur, si fingamus id fieri sine mutatione eius locali, nulla est ibi passio, sicut quando columna affluente aqua vel aere circumdatur, nihil patitur. Solum ergo intercedit passio inter induendam vestem, quatenus miscetur ibi mutatio localis. Similiter vincula, si praecise considerentur quatenus localiter coniunguntur membris, non efficiunt passionem physicam; quatenus vero dolore vel alteratione afficiunt, non sunt ipsa forma passionis, sed instrumenta; passio autem quam efficiunt inhaeret intrinsece. Nulla ergo passio est forma extrinsece denominans. Praeterea situs non extrinsece, sed intrinsece inhaeret; nam sedere et stare modi sunt intrinseci.

15. Qualiter D. Aug. sufficientiam hanc probet .— Quapropter apparentius D. Augustinus, in libro Praedicamentorum, c. 8, quem imitatur Isidorus, lib. II Origin., c. de Categoriis, in tres classes distinguit haec novem genera accidentium, quia tria sunt intra substantiam, quantitas, qualitas et situs; tria extra, ubi, quando et habitus; tria partim intra, partim extra, ad aliquid, agere, et pati. Sed de ipso etiam ubi quaestio magna est an sit extra vel intra; et de quando, ut postea videbimus. Contra Augustinum etiam est, quia multae qualitates dici possunt esse partim intra, partim extra, si ad hoc sufficit habere habitudinem ad extrinseca. Et interdum passio nullo modo est extra, si sit mere immanens. Praeterea, in priori sufficientia nulla ratio redditur cur mensurae quantitatis et durationis praedicamenta constituant, et non mensura intensionis vel perfectionis. Neque etiam apparet cur, sicut locus dicitur habere rationem mensurae, non possit vestis illam habere; nam etiam requiritur aequalitas inter vestem et vestitum; immo, ut supra argumentabar, vestis habet rationem cuiusdam loci. Denique nulla redditur ratio cur praedicatum extrinsecum non includens rationem mensurae sit unicum tantum, cum multa alia videantur inter arguendum probabiliter numerasse.

Alia ratio sufficientiae expenditur

16. Aliter deducunt hanc sufficientiam quidam scotistae, nimirum, accidens aliud esse absolutum, aliud respectivum; absolutum esse quantitatem vel qualitatem; respectivum, aliud esse intrinsecus adveniens, et esse aliquid, aliud extrinsecus adveniens. Et hoc rursus aut pertinet ad causalitatem, aut ad mensuram, aut ad ordinem. Si ad causalitatem, vel active vel passive, et sic constituitur actio et passio. Si ad mensuram, vel quantitas permanentis, et sic est ubi,vel successivae, et est quando. Si ad ordinem, aut partium, et est situs; aut totius, et est habitus. Sed in hac sufficientia sunt aliquae difficultates tactae in praecedenti; et praeterea miscetur in ea distinctio illa relationum intrinsecus et extrinsecus advenientium, quae et a multis censetur falso conficta, et ut minimum est incertissima, et ideo inepta ad rem certam explicandam. Ac denique in omnibus illis subdivisionibus, nulla ratio earum redditur, sed voluntarie assumuntur, et in eis rationes aliquorum praedicamentorum non recte explicantur, ut, verbi gratia, quod habitus sit ordo totius; nam etiam locus potest dici ordo totius, et alia quae in suis locis tractabimus.

17. Ocham qualem sufficientiae rationem assignet .— Aliter Ocham, in sua Logica, I p., c. 41, et Quodl. V, q. 22, colligit hanc sufficientiam ex sufficientia interrogationum quae de prima substantia fieri possunt, scilicet, quanta sit, qualis, etc., atque ita numeras novem interrogationes. Verum tamen huius numeri nullam rationem reddit in interrogationibus ipsis, atque ita eamdem relinquit difficultatem.

Unde divisionis sufficientia habeatur

18. Quorcirca verum esse existimo quod Avicen. dixisse referunt, non posse ratione propria et a priori demonstrari tot esse genera summa, et non plura nec pauciora. Unde neque Aristoteles alicubi hoc demonstrare conatus est, sed tamquam certum id semper supponit. Potestque in hunc modum declarari, quia, sicut de subiecto scientiae non potest demonstrari an sit, sed id supponendum est, ita etiam metaphysica non demonstrat, sed supponit ens, et pari ratione non demonstrat a priori esse aliqua prima genera sub ente contenta; nam eadem est utriusque ratio. Immo, qui putant ens non habere conceptum obiectivum, dicent non aliter supponi ens esse quam supponendo haec summa genera esse. Addo in universum esse probabile quoties dividuntur gradus, genera aut species rerum, non posse a priori demonstrari tot esse et non plura, nisi tunc solum quando ad duo membra contradictorie opposita revocatur divisio; nam tunc necesse est omnia sub diviso comprehensa in alterutro illorum membrorum contineri. At vero quando divisio fit per plures differentias aut modos positivos, non video quomodo possit a priori demonstrari tot esse membra dividenda et non plura. Sicut in superioribus dicebamus, quamvis solum dividantur a nobis quatuor substantiarum gradus, non tamen demonstrari non esse plures, saltem possibiles, sed solum ostendi non esse plures nobis notos, et inde ad summum posse coniici non esse plures possibiles. Ita ergo censeo de decem generibus summis, nimirum, eorum sufficientiam non aliter nobis constare quam quia ex omnibus effectibus quos experimur non innotescunt nobis plura genera entium; haec autem omnia inveniuntur primo diversa in rationibus suis, ita ut in nullo alio genere conveniant; quod autem hoc ita sit, non potest melius ostendi quam respondendo difficultatibus propositis. Hoc autem in praesenti quaestione non potest exacte fieri, quia illae attingunt omnium praedicamentorum materias et ex eorum perfecta cognitione pendent; et ideo breviter hic aliqua indicabimus et in caeteris expectanda est singulorum praedicamentorum tractatio.

Unde sumatur prima diversitas inter genera accidentium

19. Impugnatur .— Ut ergo de primi capitis difficultate dicamus, videndum imprimis est quanta distinctio necessaria sit ad genera summa accidentium multiplicanda, et unde sumenda sit. Quantum enim distingui debeant accidentium genera a genere substantiae, iam supra tractatum est. Dicunt ergo aliqui, ad distinguenda genera accidentium necessariam esse mutuam realem distinctionem rerum sub illis generibus contentarum, quia et distinguuntur ut entia reatia, et summam habent diversitatem, cum in nullo conveniant, nec inter se misceantur, ut Aristoteles ait, VIII Metaph., c. ult., et I Poster., c. 11. Et ideo videntur requirere distinctionem realem. Sed tamen iuxta hanc sententiam pauca quidem essent praedicamenta accidentium. Nam, ut ex sequenti constabit, sicut duo tantum sunt praedicamenta a substantia realiter distincta per sese, scilicet, quantitas et qualitas, ita etiam eadem tantum sunt in praedicamentis accidentium realiter ac per sese inter se distincta. Dico autem per sese, quia ratione horum praedicamentorum, quae inter se realiter distinguuntur, possunt alia distingui realiter vel ab aliquo istorum, vel inter se, ut actio, verbi gratia, alterationis, quia ad qualitatem tendit et cum ea realiter identificatur, distinguitur realiter a substantia et quantitate et ab omnibus a quibus qualitas illa realiter distinguitur, et idem est in omnibus aliis accidentibus. Nam quod in caeteris omnibus non interveniat per se illa realis distinctio, patet, quia nec relationes distinguuntur a suis fundamentis, neque sex ultima praedicamenta sunt propria entia, sed ad summum modi entium, ut ex discursu constabit. Quin potius nec qualitas secundum totam latitudinem suam realiter a quantitate distinguitur, nam figura non est res distincta a quantitate, sed modus eius, unde nec per sese a substantia distinguitur realiter, sed per quantitatem. Denique supra ostendimus, ad distinguendum in universum genus accidentis a substantia, non esse necessariam realem distinctionem; multo ergo minus necessaria erit inter accidentia.

Secunda opimo

20. Secunda sententia, et valde communis, esse videtur saltem esse necessariam distinctionem modalem inter diversa genera accidentium, quae sit vera distinctio actualis et ex natura rei , antecedens in re operationem mentis; ita ut vel unum genus accidentis sit modus alterius, vel ambo sint distincti modi alicuius tertii. Et hoc saltem videtur convincere fundamentum praecedentis sententiae, quod haec genera distinguuntur sub ente et sunt primo diversa. Secundo confirmatur amplius, quia quae distinguuntur genere subalterno vel specie in eodem praedicamento accidentis, necesse est distingui saltem modaliter; ergo multo magis quae praedicamentali genere distinguuntur. Patet consequentia, quia multo maior est diversitas et distinctio inter genera praedicamentalia, cum nec differentias aliquas possint habere communes, quas habere possunt res eiusdem praedicamenti. Et antecedens patet, quia distinctio specifica est vera et essentialis distinctio; ergo, si sit inter extrema realia, est distinctio essentiarum realium, nam sola distinctio rationis inter ea quae sunt realia non satis est ut ea dicantur essentialiter diversa, ut sapientia et iustitia divina non possunt dici essentialiter distincta. Tertio, ad hoc urget difficultas in principio tacta, quia si haec saltem distinctio non intercedit inter genera summa, non potest reddi ratio cur decem potius quam plura vel pauciora distinguantur, quia secundum rationem, vel possunt plures modi distingui, vel hi possunt ad pauciora capita revocari. Quarto, quia, ut genus aliquod accidentis a genere substantiae distinguatur, necessaria est saltem modalis distinctio inter illa; ergo et ad distinguendum summa genera accidentium inter se. Patet consequentia, quia tam sunt primo diversa genera accidentium inter se quam a substantia.

21. Improbatur .— Haec vero sententia non potest in universum defendi; nam imprimis de relationibus omnibus praedicamentalibus est mihi probabilissimum non distingui actu a parte rei a suis fundamentis, nec tamquam rem, nec tamquam modum ex natura rei distinctum, sed solum ratione seu connotatione alterius extremi. Deinde, de actione et passione inter se est fere †1 communis sententia non distingui actualiter ex natura rei, et tamen constituunt diversa praedicamenta. Propter quod praecipue argumentum recedunt a dicta sententia Sonc., V Metaph., q. 13, et Iavell., q. 16, qui idem ait de relatione et fundamento; constabitque latius ex dicendis infra de actione et passione. Praeterea situs et ubi, si proportionaliter sumantur pro situ et ubi intrinsecis, vel pro extrinsecis, non possunt inter se ex natura rei distingui. Immo et locus sumptus pro loco extrinseco non distinguitur ex natura rei a superficie, sed tantum connotatione. Idem etiam est de veste, ut habet rationem habitus, et denominat vestitum; nullus enim modus realis per hoc additur veste supra quantitatem, et figuram ac situm eius. Idem denique est de quando, sive forma eius sit duratio in communi, sive tempus, quia nec duratio a re quae durat, nec tempus a motu ex natura rei distinguitur. Quae omnia nunc sumimus ut probabiliora nobis, in sequentibus autem probanda sunt. Quocirca opinor, si numerus praedicamentorum ultra illa tria quae realiter inter se distinguuntur, solum esset complendus ex aliis modis accidentalibus in re ipsa actualiter distinctis ac primo diversis, tam inter se quam ab illis tribus praedicamentis, solum posse illis tribus addi alia duo, scilicet, dependentiam seu actionem, et ubi, vel ad summum tria, si fortasse aliquae relationes dicunt proprios modos ex natura rei distinctos, de quo pastea.

Tertia sententia eiusque approbatio

22. Est ergo tertia opinio, quae ad praedicamentorum distinctionem sufficere censet distinctionem ex modo concipiendi nostro fundato in re, quae a quibusdam vocatur distinctio rationis ratiocinatae, ab aliis appellatur distinctio formalis. Ita sentiunt Sonc. et Iavell., et latius Capreol., In I, dist. 8, q. 2, ad 18 et 19; Ocham, In I, dist. 24, q. 2, ad 1 pro prima opinione, et dist. 3, q. 3, ubi agit de relationibus, et In II, q. 2, et Quodl. V, q. 22; Henric., in Summa, a. 32, q. 5. Et hoc ipsum sentiunt qui dicunt praedicamenta distingui penes diversos modos praedicandi de prima substantia, quae est fundamentum praedicamentorum omnium. Quomodo loquitur D. Thomas, V Metaph., lect. 9, et XI Metaph., lect. 9, in fine; et Alex. Alens., V Metpah., text. 14, ubi etiam Commentator id significat. Quia vero modus praedicandi consequitur modum essendi, ut D. Thomas priori loco supra citato dicit, ideo in idem redit dicere praedicamenta distingui penes diversos modos essendi, ut loquitur D. Thomas, q. 1, de Veritate, a. 1, et nonnulli alii ex praedictis auctoribus, dummodo intelligamus illos diversos modos essendi non oportere esse actu distinctos a parte rei, sed habere sufficiens fundamentum, ratione cuius possint ita ratione distingui ut ex eis consurgant modi praedicandi primo diversi secundum rationem concipiendi et abstrahendi diversa genera.

23. Haec autem sententia sic exposita sufficienter probatur ex dictis contra alias, nam, si praedicamenta accidentium non distinguuntur inter se realiter, nec ex natura rei, aut modaliter, non possunt nisi ratione distingui, quia non superest alius distinctionis modus, cum tamen necesse sit distinctionem aliquam inter praedicamenta intervenire. Rursus, cum in distinctione rationis sit latitudo, videtur necessarium ut haec distinctio inter praedicamenta sit maxima; nam imprimis non potest esse solius rationis ratiocinantis, quia haec non habet fundamentum in re, sed fingitur aut consurgit solum ex comparatione intellectus; unde potest in infinitum multiplicari; debet ergo esse talis distinctio rationis quae in re habeat fundamentum. Et quia praedicamentorum genera, ut a nobis concipiuntur et abstrahuntur, sunt primo diversa, ideo necesse est tale esse fundamentum huius distinctionis ut ex eo consurgant habitudines vel modi denominandi primam substantiam, qui non possint ad unum genericum conceptum reduci. Quapropter, licet inter ipsas formas seu quasi formas diversorum praedicamentorum non semper sit distinctio actualis in re, semper tamen earum distinctio secundum rationem sumitur ex comparatione vel habitudine ad res in re ipsa distinctas, ut inter actionem et passionem, ex comparatione ad principium agendi vel patiendi, et sic de aliis. Quae omnia ex discursu praedicamentorum omnium latius constabunt.

Solvuntur fundamenta aliarum opinionum

24. Primum .— Neque obstant motiva aliarum opinionum proxime posita. Ad primum enim respondetur, ad distinguenda varia genera sub ente necessarium esse ut omnia illa realia sint, non tamen ut actualiter sint in re distincta, quia distinctio aliquorum generum esse potest secundum rationem. Et cum eadem proportione sumendum est, cum dicuntur primo diversa, nimirum in eo genere diversitatis aut distinctionis, quod participant; nam secundum illud non reducuntur ad unum commune genus.

25. Secundum .— Ad secundum negatur imprimis antecedens; nam iuxta multorum opinionem, in praedicamento qualitatis eadem forma caloris, ut est terminus motus, est in specie passibilis qualitatis, et, ut est principium agendi, est in specie potentiae. Et eadem superficies, ut afficit intrinsece corpus continens, est in specie superficiei; ut vero aliud continet, est in specie loci sub eodem genere quantitatis. Et (quod certius est) relatio similitudinis et dissimilitudinis sunt specie diversae, quamvis in re non distinguantur in eodem fundamento. Nec refert quod distinctio specifica dicatur essentialis; nam hoc ipsum est cum proportione intelligendum, scilicet, de distinctione reali, aut de praedicamentali, seu conceptibili. Neque est simile de attributis divinis; nam illa, etiam si distinguantur ratione, propter infinitatem quam habent in genere entis, se mutuo essentialiter includunt; unde in latitudine distinctionis rationis minus distinguuntur quam genera vel species diversae.

26. Tertium .— Ad tertium respondetur hinc potius facilius expediri primam difficultatem in principio sectionis tactam; nam ad totam illam uno verbo respondetur recte inductione ibi facta probari non esse necessariam distinctionem ex natura rei inter omnia praedicamenta. Quomodo autem sint in particulari singula genera accidentium inter se distinguenda, non possumus hoc loco dicere, nisi prius uniuscuiusque rationem exacte declaremus; et ideo de illa difficultate plura nunc dicere non possumus.

27. Quartum .— Ad quartum iam supra responsum est, cum de distinctione substantiae et accidentis ageremus, vel maiorem distinctionem requiri inter substantiam et accidens quam inter genera accidentium inter se, vel certe, quamvis accidens physicum distinguatur ex natura rei a substantia, accidens vero metaphysicum seu praedicamentale non semper ita distingui in re, sed interdum conceptione nostra et connotatione alicuius extrinseci.

Possitne dari aliquod genus commune multis praedicamentis accidentium

28. Aliquorum sententia .— In confirmatione primae difficultatis in principio positae petebatur alia difficultas, nimirum, an haec genera accidentium ita distinguantur ut neque omnia neque aliqua eorum possint habere aliquod unum commune genus. Aliqui enim moderni non existimant inconveniens dari aliquod genus commune, vel omnibus illis membris, vel aliquibus eorum; id enim argumenta superius facta videntur convincere. Et non obstat convenientia in aliquo genere quominus divisio illa novem generum, et totidem praedicamentorum accidentium convenienter sit tradita et fuerit necessaria; quia illa divisio data est ut res omnes ad certas classes artificiose redigerentur, quibus facilius uti possemus ad rerum naturas cognoscendas et ut facile posset rei essentia ab accidentibus distingui. Ad hoc autem non satis fuisset distinctio per duo vel tria membra, etiamsi illa esset possibilis, et ideo oportuit in accidentibus ea genera distinguere quae dicunt diversas habitudines ad substantiam, nihil curando de convenientia confusa in superiori aliquo genere. Accedit, quod apud Aristotelem nunquam expresse legimus diversa praedicamenta non posse in uno genere convenire. Nam in loco superius citato, ex VIII Metaph., text. ult., non id dicit aperte, sed solum ait ens non poni in definitionibus primorum generum, et consequenter non esse genus, non tamen dicit nullum aliud posse esse commune genus. In lib. autem X, c. 5, dicit quidem ea quae differunt praedicationis figura, genere differre; tamen idem dicit de corruptibili et incorruptibili, et tamen non propterea excluditur commune genus logicum. Quin potius, ex eo loco sumi potest genera praedicamentorum non necessario esse primo diversa, nam ibi discrimen constituir inter differentia et diversa, nam diversa non aliquo, sed seipsis differunt, quia in nullo conveniunt; differens vero (ait) aliquo differens est ; quare necesse est aliquid idem esse quo differunt; hoc vero idem aut genus, aut species est, omne namque differens aut genere aut specie differt. Ubi ea quae differunt genere non collocat inter ea quae sunt diversa, sed inter ea quae sunt proprie differentia. Et subdit exempla eorum quae hoc modo genere differunt, dicens: Genere quidem, quorum non est communis materia, neque mutua generatio, ut puta quorum alia praedicationis figura est ; ergo quae praedicamento differunt, genere differunt, non ut primo diversa.

29. Vera et communis sententia .— Nihilominus dicendum est cum communi sententia haec omnia membra sub ente vel accidente distingui ut genera primo diversa, id est, sub nullo superiori genere contenta, neque omnia, neque illorum aliqua. Haec est sententia Aristotelis citatis locis, et praesertim I Poster., c. 11, et ideo quasi per antonomasiam vocare solet praedicamenta genera; unde in c. 9 Praedicam., ita concludit: De generibus ergo propositis, ea quae sunt dicta sufficiant . Et Porphyr., in c. de Specie, ait in singulis praedicamentis esse et species, quae collocantur sub genere et sub se non continent nisi individua, et genera, quae sub se continent species et sub genere continentur, et genus aliquod, quod tantum est genus et non species. Et Damasc., in sua Dialectica, c. 36, cum decem praedicamenta distinxisset, ait: Sciendum est autem unumquodque horum generum summum genus esse . Et rursus: Horum porro decem praedicamentorum, hoc est summorum generum, unum dumtaxat substantia est, reliqua novem accidentia . Et haec est sententia communis omnium philosophorum, qui propterea docent suprema genera singulorum praedicamentorum non constare genere et differentia, nec esse proprie definibilia, sed esse conceptus simplices.

30. Ex dictis etiam superiori sectione constat nullam posse reddi sufficientem rationem illius divisionis, nisi omnia membra eius sint summa genera. Atque eadem ratio est de numero decem praedicamentorum; nam praedicamentum nihil aliud est quam debita dispositio et coordinatio essentialium praedicatorum, ex quibus ea quae in quid praedicantur de individuo, supra illud in recta linea collocantur, ab inferioribus ad superiora ascendendo; haec autem linea, sicut ab infimo, id est, ab individuo incipit, ita non terminatur nisi ad aliquod genus summum, alias nulla sufficiens ratio reddi potest cur in uno genere potius quam in alio terminetur. Nec etiam poterit reddi ratio cur substantia non constituat duo vel tria praedicamenta, nempe corporis et spiritus, vel corporis corruptibilis et incorruptibilis, et spiritus, vel saltem substantiae corruptibilis et incorruptibilis, quas Aristoteles vocat genere diversas. Et e converso, nulla erit ratio cur actio et passio ad idem praedicamentum non pertineant, et sic de aliis. Ratio denique a priori esse debet, quia modus contractionis vel determinationis entis aut accidentis ad haec suprema capita praedicamentorum non est per veram compositionem per differentiam quae possit esse extra rationem generis, quam rationem tetigit Aristoteles in II Metaph., et eam in superioribus declaravimus, quoad divisionem entis in substantiam et accidens. Quoad praesentem vero divisionem accidentis in novem genera, declarabitur sectione sequenti, et ideo de hac prima parte illius confirmationis nihil hic amplius dicemus.

31. Genera diversorum praedicamentorum in nulla differentia essentiali conveniunt .—Ad aliam vero partem eiusdem confirmationis, negandum est genera diversorum praedicamentorum convenire in aliqua differentia essentiali et proprie contractiva generis. Nam, licet dentur aliqui conceptus communes multis praedicamentis, qui per modum differentiarum de eis praedicantur, ut sunt illi qui in eo argumento numerantur, tamen vel sunt tantum conceptus negativi, vel non sunt univoci, sed analogi, vel certe non sunt differentiae contrahentes aliquod genus commune extra cuius rationem sint, sed modi simplices determinantes rationem aliquam transcendentalem quam intrinsece includunt; ut, verbi gratia, illa duo membra corporeum et incorporeum valde aequivoca et analoga sunt; nam et possunt dividere ens ad substantiam et accidens, et solum secundo modo possunt habere rationem differentiarum, respectu substantiae completae, quam non includunt in suo praeciso conceptu; non vero respectu entis vel accidentis, quae necessario includunt in suis conceptibus quantumvis praecisis. De differentia vero absoluti et respectivi dicendum rationem absoluti in negatione consistere, et ideo non constituere differentiam essentialem communem multis praedicamentis. Quod si instes, quia illa negatio habet aliquod fundamentum positivum quod per illam circumscribitur, respondetur habere quidem aliquod fundamentum, non tamen unum et idem quod commune sit omnibus accidentibus absolutis; saepe enim negatio est communis, quamvis fundamentum eius diversum sit. Carent etenim prodigalitas et avaritia honestate liberalitatis, ex diverso tamen fundamento. Sic igitur omnia accidentia absoluta conveniunt in carentia respectus; illa vero negatio unicuique convenit ex proprio modo afficiendi, per se primo diverso a quolibet alio. Unde illa negatio etiam substantiis suo modo convenit. Respectivum autem, si secundum propriam rationem sumatur, unum genus constituit; si autem sumatur late, non potest constituere genus, quia est transcendentale quid inventum in omnibus generibus, ut in superioribus tactum est et in sequentibus latius declarabitur. Et per haec etiam patet responsio ad alia exempla.

Locus Aristotelis ex lib. X Metaph. exponitur

32. Antea vero quam respondeamus ad secundum caput difficultatis in principio positum, explicandus est locus Aristotelis ex X Metaph., c. 5, quo videbatur probari posse dari genus commune rebus diversorum praedicamentorum. Qui sane est difficilis, quamvis nullus interpretum consecutionem illius contextus declaraverit, praeter unum Alex. Alens., qui quamdam †2 aequivocationem in verbis illius textus admittit. Nam cum Aristoteles ait in aliquo esse idem ea quae differunt, sumit differre proprie; cum autem addit: Hoc vero idem aut genus, aut species est , ait Alens. subintelligendum esse hoc idem in quo conveniunt differentia, et differunt diversa, genus aut speciem esse. Unde cum subdit Aristoteles: Omne namque differens differt aut genere aut specie , ait Alens. differens accipiendum esse pro diverso , quatenus commune est ad differens proprie et primo diversum. Quae expositio, si solum consideremus intentionem Aristotelis in eo textu, videtur sane incredibilis; nam, cum ibi de sola fere vocabulorum differentia tractet, et propriam significationem, in qua differens e diverso distinguitur, assignet, ineptissimum videri posset ut ea vocis aequivocatione uteretur. Nihilominus tamen videtur expositio necessaria, considerata consecutione textus; nam, si genere differentia vocasset Aristoteles ea quae sub genere convenientiam habent, non dixisset ea differre genere quae non habent communem materiam, nam haec differentia generica potius consistit in carentia communis generis physici; unde statim potius subdit ea differre specie quae genere conveniunt; ergo intelligit genere differre quae genere non conveniunt. Et duos modos insinuat, scilicet, differendi genere physico, ut in iis quae in materia non conveniunt, et genere logico, ut in iis quae praedicamento distant. Ergo, cum Aristoteles sumit differens, ut illud distinguat in differens genere et differens specie, sumit differens prout commune est ad diversum et proprie differens, nam differre genere non est proprie differre, sed esse diversum, quia illud in quo sunt idem quae proprie differunt, tantum est aut genus aut species (ut ibidem ait Aristoteles); illa autem quae genere differunt non sunt idem nec specie neque genere. Ut enim ipsa verba prae se ferunt differre genere non significat differre sub genere, sed differre, id est, non convenire in genere, sicut differre specie non est differre sub specie, alias individua differrent specie, quia sub specie individualiter differunt. Iuxta hanc ergo interpretationem, ille locus Aristotelis potius confirmat communem sententiam.

Non esse plura genera accidentium quam novem

33. Superest respondeamus ad argumenta secundo loco posita, quibus probari videbatur augendum esse numerum praedicamentorum accidentium. Et in primo quidem argumento petitur de his denominationibus visum, amatum et similibus, ad quod praedicamentum pertineant, et in universum petitur in illis argumentis, si extrinseca denominatio, vel forma a qua sumitur, interdum constituit directe aliquod praedicamentum, cur non semper constituat quoties denominatio ab aliquo reali sumitur, et quo modo omnes huiusmodi denominationes sub his novem praedicamentis contineantur; vel, si non possunt hae denominationes praedicamentum et genus accidentis proprie constituere, quaenam ratio differentiae adhibenda sit, vel quae regula observanda ad huiusmodi extrinseca praedicamenta accidentium constituenda. Et quidem multa ex argumentis ibi propositis convincere videntur non omnes has denominationes sumi ab aliquibus accidentibus seu formis quae directe in aliquo praedicamento accidentis collocentur, quatenus sic denominant. Ratio autem vel generalis regula fortasse non potest una in omnibus tradi, sed ex diversis capitibus id provenire potest.

Ad primam difficultatem de actibus extrincese denominantibus

34. Quas conditiones requirat forma extrinsecus denominans ut in praedicamento collocetur .— Ut autem hoc aliquo modo declaremus, advertendum est praedicamentum illud quod per extrinsecam denominationem constituitur, tres potissimum requirere conditiones ex parte rei denominantis. Prima, ut, licet non sit forma inhaerens, habeat tamen aliqualem modum formae, id est, perficientis vel actuantis id quod denominat; nam communis ratio accidentis includit quod sit aliqualis forma eius cui accidit. Secunda, ut illa denominatio per se sit distincta a caeteris generibus praedicamentorum, ita ut in nullo eorum intrinsece includatur, quia praedicamenta debent esse impermixta et primo diversa. Tertia, quod talis denominatio non sit quasi composita vel aggregata ex formis plurium praedicamentorum, quia in praedicamentis solum constituuntur entia quatenus aliquo modo sunt per se una et incomplexa. Forma ergo extrinsece denominans, si has omnes conditiones habuerit, constituetur per se et directe in aliquo ex dictis novem generibus; quandocumque autem denominatio extrinseca, quamvis sit aliquo modo realis, non pertinet directe ad aliquod ex novem generibus, semper est ex defectu alicuius ex dictis conditionibus.

35. Ad actus ergo immanentes, quatenus obiecta denominant cognita aut amata, non constituunt peculiare genus praedicamentale, immo nec peculiarem rationem aut speciem alicuius praedicamenti, quia, ut postea declarabimus, in ipsa entitate actus immanentis tres rationes possunt considerari, scilicet, actionis, quatenus active fluunt a potentiis, quomodo spectant ad praedicamentum actionis; et passionis, quatenus intrinsece aliquo modo mutant ipsas potentias; et qualitatis, †3 quatenus sunt formae quaedam informantes ipsas potentias. Et sub hac ratione transitdenominatio horum actuum aliquo modo ad obiecta; ideoque non constituunt sub ea ratione peculiare genus vel speciem accidentis. Primo quidem, quia illa ratio denominandi provenit a tali qualitate ex vi effectus formalis quem tribuit suae potentiae, nam per eam fertur potentia in obiectum, et inde sumitur denominatio obiecti. Et ita intrinsece includitur in ipsamet ratione talis qualitatis. Unde fit etiam ut non denominet obiectum tamquam forma vel perfectio eius, sed solum ut terminum ad quem tendit. Et, licet in modo denominandi significetur per modum passionis, tamen veram rationem passionis non participat. Et ideo in hoc non est simile de actione et passione reali, nam passio est vera affectio subiecti. Actio vero, quamvis non sit affectio potentiae agentis ut sic, est tamen veluti exercitium eius, et ideo comparatur ad illam per modum actus, et ita etiam dicit habitudinem omnino condistinctam, secundum rationem conceptam, ab habitudine passionis.

Ad secundam difficultatem de loco, veste et similibus

36. Hinc facile respondetur ad secundum, in quo comparatur locus ut denominans locantem et locatum, et vestis ut denominans vestientem formaliter et vestitum, cum actione et passione. Negatur enim similitudo rationis, quia forma ut informans et ut denominans informatum, non dicit duas rationes diversas, sed unam et eamdem diversimode significatam; locus autem et vestis se habent ut formae, et ita superficiem locare non est efficere, sed informare, ideoque ipsa ut locans et ut denominans aliud locatum non constituit duas rationes praedicamentales. Et similiter habitus, qui est formaliter vestiens et denominat vestitum, una et eadem forma extrinseca est, cuius informatio illa duo intrinsece includit; sicut etiam albedo potest dici dealbans, et subiectum dicitur dealbatum.

Ad tertiam et quartam difficultatem de denominationibus artificialibus et moralibus

37. Ad tertium respondetur denominationes artificiales, si sint simplices et aliquo modo per se, ad dicta genera pertinere, et huiusmodi est illa denominatio deaurati, quae pertinet ad praedicamentum habitus, et idem est de similibus; si vero sint denominationes sumptae ex aggregatione rerum plurium generum, sic non oportere ut sub uno praedicamento contineantur, sed satis esse quod secundum partes ad illa revocentur. Et huiusmodi esse existimo denominationem exercitus, populi, reipublicae et similes. Per quod patet etiam solutio ad quartum: nam aliae denominationes morales, quae in eo tanguntur, sumptae sunt ex actibus immanentibus, prout terminantur ad obiecta, de quibus iam dictum est. Et peculiari ratione dicuntur aliquando illae denominationes rationis, quia non requirunt existentiam realem rei denominantis, sed ab ea quae praecessit desumuntur.

Ad quintam difficultatem de motu et aliis causalitatibus

38. Ad quintum de motu, prout comparatur ad actionem et passionem, varii sunt respondendi modi, de quibus infra latius in praedicamento passionis. Nunc breviter censeo motum generatim sumptum, ut dicitur de omni mutatione, idem esse cum passione, nam motus est actus mobilis et passio patientis, et, sicut motus afficit mobile in ordine ad terminum, ita etiam passio. Quod si praecise consideretur motus ut est via ad terminum et illum fieri denominat, non constituit specialem rationem praedicamentalem, vel quia solum dicit ipsummet terminum in esse imperfecto, et ita reducitur ad praedicamentum eius, vel certe propter duas rationes supra tactas in actibus immanentibus, scilicet, quia illa denominatio et est intime inclusa in formalitate passionis et actionia, et quia non comparatur ad terminum per modum formae afficientis subiectum, sed solum per modum viae aut habitudinis tendentis ad terminum; sic enim (ut est probabile) generatio, ut fit in materia prima, habet rationem passionis accidentis illi; tamen, ut denominat terminum genitum, non constituit specialem rationem praedicamentalem, nec se habet ut accidens eius.

39. Causalitates aliarum causarum ab efficienti, in quo praedicamento sitae .— Quod vero in eodem argumento tangitur de causalitatibus aliarum causarum, sic expediendum est. Causalitas finalis in re nullum dicit modum distinctum a causalitate agentis; solum dicit intentionalem habitudinem causalitatis ipsius agentis ad finem; propter quod illa causalitas, intentionalis potius quam realis dici solet et motio metaphorica, et ideo necesse non fuit peculiare praedicamentum propter hanc causalitatem constituere. Causalitas autem formae non est aliud quam eius informatio, quae intrinsece pertinet ad esse illius rei quae per formam constituitur; ideoque non magis informatio quam forma constituit speciale praedicamentum. Unaquaeque ergo informatio ad praedicamentum, genus et speciem suae formae reducitur. Sicut enim informatio formae substantialis, quia intrinsece pertinet ad constitutionem substantiae, non est accidens, sed aliquid ad praedicamentum substantiae pertinens, ita proportionaliter dicendum est de informatione quantitatis, qualitatis, etc. Atque hinc etiam fit ut abstracta et concreta accidentium ad eadem praedicamenta proportionaliter pertineant, quia, ut supra dicebamus, concretum accidentis, prout formaliter pertinet ad genus vel praedicamentum accidentis, solum addit actualem inhaesionem seu informationem subiecti. Causalitas autem materiae, quatenus ex ea constat compositum, eadem ratione non constituit speciale genus entis qua causalitas formae, quia etiam est causalitas intrinseca pertinens ad constitutionem alicuius entis, praesertim causalitas materiae primae respectu compositi, quod est per se unum. Unde probabile est talem causalitatem materiae in re non esse modum distinctum a causalitate formae, ut supra dictum est. Quatenus vero materia est causa generationis rei, sic dicendum est passionem ut passio est pertinere ad causalitatem materialem, quia est effectio subiecti, ut passum est, qui respectus ad causalitatem materialem pertinet, saltem in ordine ad effectum in fieri, ut in superioribus declaravi. Hic autem posterior effectus non habet locum in forma, quia forma ut forma non est causa generationis, sed potius effectus.

40. Obiectioni satisfit .— Dices: si ratio causae, vel omnis vel aliqua, constituit speciale praedicamentum accidentis, cur non etiam ratio effectus ut sic? Haec enim proportionaliter respondere debet rationi causae ut causa est. Respondeo rationem esse in promptu ex dictis. Si enim in effectu consideretur res facta, sic in praedicamento ponitur, vel potius in omnibus praedicamentis, nam in illis non constituuntur nisi res creatae, quae omnes sunt effectus quidam; quamquam ad constitutionem praedicamenti, vel ad divisionem de qua nunc agimus, non refert quod res sint actu effectae seu causatae, vel quod causari possint; nam utroque modo res sunt eiusdem naturae et essentiae quae in praesenti consideratur. Quo sensu verum est rem in actu et in potentia eiusdem esse generis et praedicamenti. Si vero in effectu consideretur relatio praedicamentalis, sic in aliquo praedicamento collocatur simul cum relatione causae. Si denique loquamur de effectu quoad puram et formalem denominationem effectus, sic eadem ratione non constituit speciale praedicamentum distinctum a reliquis, qua supra dicebamus motum, quatenus est via ad terminum, non constituere speciale praedicamentum; quia esse effectum idem est quod esse terminum motus vel productionis. Unde in omnibus effectibus talis respectus vel denominatio includitur intrinsece, vel in actione, si active sumatur, quia omnis actio aliquid agit; vel in praedicamento passionis, si passive sumasur, nam per omnem passionem aliquid fit. Unam excipio creationem passivam, quae, prout est fieri sui termini, non est vera passio. Illa vero sub ea consideratione non habet rationem accidentis, quia, cum terminum non supponat, sed potius ad illum constituendum tendat, non potest illum respicere ut subiectum, neque accidentaliter illum afficere, quae ratio communis est etiam cuilibet passioni seu mutationi quatenus ad terminum tendit, et illum fieri seu factum esse denominat. Et ideo sub ea ratione vel reducitur ad praedicamentum sui termini, vel certe in ratione actionis aut passionis includitur.

Ad sextam difficultatem de quibusdam accidentibus angelorum

41. In sexta difficultate petitur ut explicemus an rerum immaterialium accidentia sub his generibus collocentur. Et, quia in caeteris res est clarior, specialiter id inquiritur de ubi et de durationibus angelorum. Quae res explicanda est ex professo inter disputandum de generibus ubi et quando. Et ideo breviter dicitur, prout haec sunt accidentia angelorum, sub his generibus comprehendi, etiamsi diverso modo in eis sint quam in rebus corporalibus. Nam, sicut substantiae angelicae diversum habent essendi modum quam corporeae, et nihilominus ad idem praedicamentum pertinent, ita et accidentia harum substantiarum cum proportione sumpta possunt habere univocam convenientiam in propriis generibus, ratione cuius ad eadem praedicamenta pertineant, ut in singulis videbimus.

Ad septimam difficultatem, de proprietatibus praedicamentorum

42. In septima difficultate quaeritur de proprietatibus quas Aristoteles tribuit singulis praedicamentis accidentium, an illae etiam propria genera accidentium constituant. Ad quod dicendum est breviter ex illis proprietatibus quasdam esse quae consistunt in relatione actuali vel aptitudinali, quae ad praedicamentum ad aliquid vel directe pertinent, vel reducuntur ratione aptitudinis seu connotationis, ut esse aequale, vel inaequale, etc.; aliae addunt solam negationem, ut non habere contrarium, aliae connotant solum aliquid extrinsecum, ut habere contrarium, aliae explicant intrinsecum modum propriae entitatis, ut habere intensionem. Et hae omnes proprietates non addunt novum aliquod genus, ut ex ipsa declaratione satis constat. Quando vero proprietas alicuius accidentis est positiva, et dicit proprium ac specialem modum afficiendi subiectum cuius est proprietas, tunc illa proprietas pertinebit ad proprium genus accidentis, semper tamen spectabit ad aliquod ex novem generibus supra numeratis; sic enim figura potest dici proprietas quantitatis, et habitus, potentiae, et tamen ad genus qualitatis pertinent. De ratione autem mensurae, quae ibi specialiter tangitur, existimo non pertinere ad essentiam alicuius accidentis, immo neque esse realem proprietatem intrinsecam alicuius praedicamenti, sed solum esse denominationem quamdam in ordine ad actus rationis, de qua re dicemus late tractando de quantitate.

Ad ultimam difficultatem, de postpraedicamentis

43. In ultima difficultate petitur cur Aristoteles quasdam res vel denominationes in postpraedicamentis posuerit, si divisio accidentis per novem genera est sufficiens. Patet autem facile responsio ex dictis; nam de motu iam dictum est, aliae vero denominationes non sumuntur ex formis afficientibus, sed ex coexistentia, vel ex connotatione alterius extrinseci, ut esse simul, aut prius, aut habere oppositum; et in universum, habere ut sic non dicit rationem formae; nam etiam subiectum habet accidentia, et totum partes, et res etiam omnino extrinseca haberi dicitur. In his ergo denominationibus nulla intervenit propria ratio accidentis, nisi fortasse quatenus aliqua relatio in eis intervenire potest. Et ideo Aristoteles, ut omnes loquendi aut denominandi formulas quae ad doctrinam tradendam conferre possunt, explicaret, illas in postpraedicamentis declaravit.

SECTIO III. UTRUM PRAEDICTA DIVISIO SIT UNIVOCA VEL ANALOGA

1. Utrinque ratio dubitandi .— Ratio difficultatis est quia nullus modus analogiae hic intervenire posse videtur; nam accidens non dicitur de caeteris accidentibus per attributionem ad aliquod unum sub accidente contentum, ut per se notum est. Quod autem omnia sint entia vel accidentia per habitudinem ad substantiam, non sufficit ad analogiam inter ipsa, quia illud ad quod omnia respiciunt non continetur sub conceptu accidentis. Sicut substantiae creatae etiam sunt substantiae per attributionem aliquam ad increatam, et nihilominus sunt univoce substantiae. Neque etiam hic intervenire potest analogia proportionalitatis, quia accidentia non sunt extrinsece aut metaphorice accidentia, sed proprie et intrinsece, proportionalitas autem non constituit analogiam, nisi ubi intervenit metaphora vel improprietas in aliquo extremorum, ut supra dictum est. Nam genus etiam dicitur de speciebus secundum proportionalitatem, quae veritatem ac proprietatem rei non excludit. In contrarium vero est quia, si accidens esset univocum, esset genus, et consequenter non essent novem genera accidentium summa.

Prima sententia, accidens esse analogum

2. In hac re fere omnes qui sentiunt ens esse analogum ad substantiam et accidens, sentiunt etiam accidens esse analogum ad novem genera. Ita tenet Caietanus, de Ente et essent., c. 7, q. 15, ad 4, in quo inferebatur accidens fore genus, si esse in esset essentiale et commune omnibus accidentibus. Idem tenet Soncin., IV Metaph., q. 1, ubi ad 1 ait genera praedicamentorum esse primo diversa, quia in nulla ratione univoca conveniunt, et lib. XII, q. 47, a. 1, etiam ait primo diversis nihil esse commune univocum. Quod item insinuat Alex. Alens., V Metaph., text. 33, in fine, ubi etiam favet Philosophus; negat enim ea quae differunt praedicamenti figura posse resolvi in unum. Sed potest intelligi de uno genere. At obstat huic responsioni, et consequenter favet huic sententiae D. Thomas, I cont. Gent., c. 32, ratione 3, ubi probat nihil praedicari de Deo et creaturis univoce, quia nihil praedicatur de eis ut genus vel species, etc.; quae ratio applicari potest ad accidens; vel ergo fatendum est esse genus, vel negandum esse univocum. Atque eodem modo favet Porphyrius, tum enumerando quinque praedicabilia, praeter quae non agnoscit aliquod aliud praedicatum commune et univocum, alioqui illud esset quoddam universale, distinctum a reliquis; tum etiam quia in c. de Specie non alia ratione censet ens non esse genus, nisi quia non est univocum. Praeterea Aristoteles, I Poster., c. 11, docet propositionem illam in qua unum summum genus de alio negatur esse immediatam, quia nullum est praedicatum superius alicui eorum per quod demonstretur. Non explicant autem dicti auctores qualis sit haec analogia, neque in quo fundetur, aut de quo genere accidentium primo dicatur accidens.

Secunda sententia, accidens esse univocum

3. Propter quod alii etiam ex D. Thomae discipulis sentiunt accidens esse praedicatum univocum ad novem genera. Ita tenet Soto, in c. 4 Antepraedicam., q. 2, ad 1; idemque supponit Iavellus, VII Metaph., q. 1, ad 3 Antonii And. obiicientis, si inhaerentia est communis et essentialis quantitati et qualitati, fore ut accidens sit genus; respondet enim, ut aliquid sit genus non sufficere esse commune iis de quibus dicitur et praedicari in quid et univoce, nisi etiam dicat determinatam naturam, et ideo non esse genus. Supponit ergo habere alias conditiones, scilicet, praedicari in quid et univoce. Atque hinc colligitur propria ratio huius sententiae, scilicet, quia accidens ut sic est commune, non tantum secundum nomen, sed etiam secundum rationem, et illa ratio immediate participatur ab omnibus iis generibus quibus est communis, sine ullo ordine eorum inter se; ergo habet omnia ad univocationem requisita. Consequentia patet ex omnibus dictis supra de analogia entis; antecedens vero patet quoad singulas †4 partes, quia accidens in communi definitur esse ens in alio, in sensu declarato sect. 1, quae ratio communis est omnibus dictis generibus; neque ulli convenit per respectum ad aliud. Nam, cum Aristoteles dixit accidens esse entis ens, nomine entis intellexit ens simpliciter, quod est substantia, ut omnes intelligunt et constat etiam ex VII Metaph., ubi hac ratione dicitur substantia prior definitione accidente; nunquam autem dixit unum accidens esse prius definitione quam aliud; participant ergo omnia accidentia illam rationem sine ullo ordine inter se; nihil ergo illi deest ad veram univocationem. Et confirmatur, quia analogata secundaria definiri solent per ordinem ad primum analogatum; sed genera accidentium nec sub ratione communi accidentis, nec ut talia accidentia sunt, definiuntur per respectum ad aliquod ex dictis generibus accidentium; ergo.

Utriusque sententiae difficultas aperitur

4. Quamquam autem hi auctores admittant accidens esse univocum, non tamen admittunt esse genus. Reddit autem rationem Soto, quia accidens non praedicatur in quid ; quia non significat (inquit) formaliter quidditates accidentium, sed esse eorum in substantia. Falsum tamen assumit in hac ratione, quia accidens non dicit actu inesse, sed aptitudine, quod est de quidditate accidentis, ut supra vidimus. Item, quia omnia accidentia conveniunt in aliqua ratione non tantum accidentali et extrinseca, †5 sed etiam essentiali, quae uno conceptu abstrahi et una voce significari potest; haec autem ratio significatur nomine accidentis, et non per modum formae, ut praedicetur in quale; ergo tam est praedicatio in quid haec: qualitas est accidens , sicut haec: corpus est substantia .

5. Aliam ergo rationem insinuat Iavellus, et magis declarat Soto, scilicet, accidens non esse genus quia non habet differentias extra sui rationem; nam omnis modus quo potest accidens determinari ad quantitatem, qualitatem, et similia, est etiam accidens; est autem de ratione generis ut sit extra rationem differentiarum, id est, ut secundum praecisos conceptus in eis non includatur, nec per se de illis dicatur, ut constat ex doctrina Aristotelis, III Metaph., text. 10. Quae ratio est consentanea doctrinae Scoti, In I, dist. 3, q. 3, a. 2, et dist. 2, q. 2, ubi iuxta doctrinam Aristotelis ait ens non esse genus, non quia non sit univocum, sed quia praedicatur in quid de aliqua differentia.

6. Hanc vero rationem in simili impugnat Ferrariensis, I cont. Gent., c. 32, dicens recte quidem consequi, si praedicatum sit ita commune ut non habeat differentias extra sui rationem, non esse genus, ut Aristoteles plane docet; tamen proximam huius rei causam esse quia tale praedicatum non potest esse univocum; nam, si esset univocum, haberet differentias, de quarum intellectu non esset. Quia esse extra conceptum differentiarum non est de prima et essentiali ratione generis; nam illa solum est negatio quaedam; ratio autem generis positiva est; est ergo illa negatio concomitans, aut necessario consequens rationem generis. Et ideo a posteriori recte infertur id quod non habet illam conditionem non esse genus; multo vero melius sequitur a priori quidquid habet positivam rationem generis habere etiam conditionem illam. Et ideo repugnas dicere aliquid esse univocum et praedicari in quid de multis essentialiter diversis, et non habere differentias extra sui rationem; quia hoc est dicere aliquid habere completam ationem generis positivam, et non proprietatem negativam per se consequentem talem rationem. Et confirmat, nam omne univocum dicit formam unam ab inferioribus abstrahibilem, quae in plura essentialiter dividitur; ergo vel per differentias proprie sumptas, de quarum intellectu non sit, et habetur intentum; vel per diversos modos essendi, et hoc repugnat. Primo, quia duae specie, qualitatis, verbi gratia, sunt quidditative accidentia, et tamen conveniunt in eodem modo essendi. Secundo, quia modi essendi non sunt de essentia rei creatae, cum in creaturis esse distinguatur ab essentia; diversitas autem accidentium est essentialis. Tertio, quia in albedine, verbi gratia, essent duae quidditates, una accidentis et altera differentiae, et ita neutra diceretur in recto de albedine, quia pars non praedicatur de toto, neque albedo esset unum simpliciter. Has enim rationes format Ferrar. de ente, quae eadem proportione ad accidens applicantur.

7. Verumtamen haec obiectio non est magni momenti. Nam quod genus debeat esse natura ita limitata ut possit praescindi a differentiis quibus contrahitur, per se primo pertinet ad rationem generis, ut ex Aristotele, citato loco, sumitur, et IV Topic., c. 6, loco 64 et 71. Nec refert quod illa proprietas per negationem declaretur; nam per illam negationem circumscribitur positiva proprietas et conditio naturae genericae, quod, nimirum, sit natura ita limitata et praecisa, ut sit apta ad componendum metaphysice cum differentia specificam naturam; hoc autem non tantum concomitanter et consecutive, sed essentialiter convenit generi ut ge nus est. Quod patet, quia speciei essentiale est componi ex genere et differentia; sed genus essentialiter respicit speciem; ergo de essentia generis est aptitudo ad componendam speciem; in hac autem aptitudine essentialiter includitur quod sit natura secundum rationem praecisa a differentia. Sicut e contrario de ratione differentiae est ut secundum rationem sit praecisa a genere, nam comparantur haec duo ut actus et potentia metaphysica. Unde etiam potest sumi proportionale argumentum, nam de ratione materiae primae est quod sit entitas condistincta a forma, quae distinctio, licet sit negatio, per eam tamen indicatur limitatio et potentialitas materiae, quae necessaria illi est ut possit esse essentialis pars physica apta ad componendum totum per modum potentiae; ergo proportionali ratione est de ratione generis ut metaphysice sit extra rationem differentiae.

8. Ad rationem quidditativam generis quid requiratur .— Quapropter negandum est integram rationem quidditativam generis in hoc contineri, quod sit praedicatum univocum et in quid et commune ad plura essentialiter diversa, nisi sit determinatae naturae, quae possit habere differentias extra sui rationem. Quae particula satis insinuatur in ratione generis, cum dicitur esse id quod praedicatur in quid de pluribus differentibus specie; quia species ad quam genus dicit relationem, per propriam differentiam additam generi constituitur. Unde, licet admittatur accidens esse univocum et praedicari in quid , negandum est praedicari proprie de pluribus differentibus specie, sed de pluribus primo diversis seu differentibus genere, quia summa genera non sunt species, etiamsi habeant commune praedicatum univocum quod sit quasi transcendens respectu illorum. Nec refert quod accidens praedicetur de albedine et nigredine, verbi gratia, quae specie differunt, quia non praedicatur de illis secundum immediatam habitudinem et relationem (quomodo intelligenda est ratio generis), sed mediis generibus primo diversis.

9. Ad confirmationem autem Ferrariensis eligenda est posterior pars dilemmatis, nempe huiusmodi praedicatum commune posse determinari per intrinsecos modos qui non sint propriae differentiae. Iam enim supra, tractando de conceptu entis, declaravimus qualis sit ille modus determinationis, quo commune praedicatum transcendens potest limitari ad determinatas naturas absque propria compositione cum differentiis in quibus non includatur, sed per solam confusam aut distinctam conceptionem intellectus. Et quidem, si obiectiones Ferrariensis essent efficaces, non minus probarent de conceptu analogo quam de univoco; neutrum tamen probant. Ad primam enim respondetur duas species qualitatis convenire in modo essendi generico aut praedicamentali, non tamen convenire in illo modo essendi in quo res alterius praedicamenti conveniunt; accidens autem distinguitur in suprema genera per varios modos eorum, non per modos eiusdem praedicamenti. Quocirca, quamvis accidens dividatur per modos essendi in varia genera, non tamen dicitur de solis rebus primo diversis per illos modos, sed etiam de rebus distinctis sub illis modis. Adde quod, licet differentiae albedinis et nigredinis sint propriae differentiae respectu coloris vel qualitatis, non tamen respectu accidentis, sed respectu illius sunt tantum modi essendi primo diversi, quia nullum habent commune genus, sed solum ipsum accidens quod quidditative includunt. In secundo argumento committitur aequivocatio, quia, cum agimus de modis essendi, non intelligimus de esse existentiae actualis, sed de essentia †6 vel de aptitudine essendi, vel potius inhaerendi hoc vel illo modo. Tertia vero ratio tninoris momenti est, nam solum sequitur in qualitate esse duos conceptus quidditativos, unum confusum et communem accidentis, alium proprium qualitatis, quod non obstat quominus conceptus qualitatis sit simpliciter et per se unus, quia ratio accidentis ad illam per se determinatur, neque etiam impedit quominus accidens praedicetur de qualitate non per modum partis, sed per modum totius potentialis. Et idem dicendum est de modo illo quo accidens determinatur ad esse qualitatis, si abstracte concipiatur, maxime cum eius conceptus ex parte rei et rationis formalis conceptae non sit alius a conceptu ipsius qualitatis, sed solum ex modo concipiendi, ut in superioribus diximus. Itaque rationes illae non sunt efficaces contra dictam sententiam.

10. Maior mihi difficultas est in applicanda praedicta ratione vel responsione ad materiam in qua versamur. Aut enim est sermo de accidente ut abstrahit a completo et incompleto, aut de accidente completo. Priori modo, licet sit verum non posse habere differentias extra sui rationem, quia non potest accidens contrahi nisi per accidens saltem incompletum, sicut de substantia proportionaliter diximus, non tamen est verum accidens sic conceptum †7 esse univocum; quia, sicut substantia non dicitur univoce de substantia completa et incompleta, seu de speciebus et differentiis substantiae, ita et accidens non dicitur univoce de completo et incompleto. Est enim eadem proportio; nam ratio accidentis simpliciter ac per se primo salvatur in forma accidentali, quae proprie ac per se respicit substantiam; in differentiis autem accidentalibus tantum est secundum quid; neque enim differentiae proprie dici possunt formae accidentales, sed aliquid formae accidentalis. At vero, si sermo sit de accidente completo, non potest, ut videtur, procedere responsio data; nam, si accidens sic sumptum univocum est, non potest negari quin habeat differentias extra sui rationem; nihil ergo illi deerit ad veram rationem generis. Antecedens patet primo, argumento facto a simili de substantia, quia, ut illa sit genus, satis est quod substantia completa contrahatur per incompletam. Secundo, quia revera accidens completum non includitur intrinsece in conceptu accidentis incompleti; omnis autem differentia accidentis est accidens incompletum. Tertio, quia alias non possent assignari genera summa in singulis praedicamentis accidentium, quia non potest quantitas contrahi nisi per differentiam quae sit quantitas incompleta, et sic de aliis.

11. Responderi potest in ratione accidentis nihil esse incompletum, quia ratio accidentis imperfecta valde est et talis ut integre ac complete servetur in quolibet minimo accidente, etiamsi sub inferioribus rationibus accidentium incompletum censeatur, ut, verbi gratia, punctus incompletum quid est in ratione quantitatis; at vero in ratione accidentis est completum accidens, quia tam vere inest quam quodlibet accidens perfectum. Sed haec responsio difficultate non caret, ut patet ex supra dictis de divisione accidentis in completum et incompletum;vix enim potest reddi sufficiens ratio cur illa duo membra locum habeant in quolibet praedicamento accidentis, et non in accidente ut sic. Nec etiam videtur posse negari quin formae integrae, verbi gratia, quantitatis et qualitatis, habeant inter se aliquam convenientiam realem quam non habent cum suis differentiis constituentibus vel contrahentibus, quia differentiae praecise ac formaliter sumptae non sunt propriae formae; sicut in formis substantialibus datur convenientia in ratione communi formae substantialis, quae non convenit differentiis quibus communis conceptus substantialis formae contrahitur ad hanc vel illam speciem substantialis formae. Et illo conceptu, qui directe communis est ad formas substantiales, dici potest concipi forma substantialis completa in communi, qui conceptus non est dubium quin habeat differentias extra sui rationem; ergo pari ratione ratiocinari possumus in formis accidentalibus. Difficile ergo est, admissa univocatione accidentis, rationem reddere cur non possit abstrahi aliquis conceptus accidentis genericus ad praedicamenta accidentium. Ac propterea alii, ut hanc difficultatem fugiant, univocationem negant; ducuntur tamen solo argumento ab inconvenienti, et non declarant quomodo sine ordine accidentium inter se sit analogia. Haec ergo est difficultas huius controversiae.

Quaestionis resolutio

12. Accidens, ut comprehendit novem genera, analogum est .— In hac ergo re censeo imprimis accidens in tota sua latitudine, ut comprehendit novem genera, non esse univocum, sed analogum. Hanc conclusionem maxime mihi persuadeo propter ea genera accidentium quae solum extrinsece circumstant aut denominant; illa enim non sunt cum ea proprietate inhaerentia, cum qua insunt caetera accidentia quae sunt verae formae informantes. Quod reipsa et exemplis facile constare potest. Quis enim existimet, cum ea proprietate et veritate vestem afficere aut informare hominem vestitum, qua albedo hominem album, aut scientia scientem? Item quo modo actio, ut actio, existimari potest cum eadem proprietate afficere vel informare agens, in quo non recipitur passio, ac passum in quo inest? Existimo ergo accidens primario convenire his accidentibus quae proprie insunt et afficiunt subiecta sua; deinde vero per translationem, aut similitudinem valde imperfectam derivatum esse illud nomen ad alia quae quodammodo imitantur illam rationem. Unde probabile mihi est hic intervenire analogiam proportionalitatis; nam illa maxime propria dicuntur accidentia, quae insunt; hinc vero dicta sunt accidentia quae sunt circa substantiam, ut habitus, locus continens. Item quae sunt a substantia; nam certe esse in et esse ab videntur habitudines adeo diversae ut non nisi secundum quamdam proportionalitatem ab eis sumptum sit nomen accidentis, et ideo actio, ut actio, sicut non dicit esse in proprie sumptum, sed esse ab agente, valde analogice et improprie dicitur accidens agentis, vel potius accidere ipsi, quatenus illud denominat quadam denominatione, quae contingenter de eo dicitur, potestque ei convenire et non convenire. Igitur, cum accidens, ut commune est novem praedicamentis, sub se comprehendat tum ea quae proprie et interne insunt, tum etiam quae adiacent vel circumstant rem et actiones quae a re manant eique non insunt, non potest sub hac communi ratione esse univocum ad ea omnia quae sub se complectitur. Atque hinc sumitur regula generalis, nimirum, omnia illa quae per solam extrinsecam denominationem alicui accidere dicuntur, analogice tantum vocari accidentia, quia illa in modo denominandi contingenter imitantur, cum tamen vere non insint, sed ad modum inhaerentium se habeant. Quae autem praedicamenta hunc modum extrinsece tantum accidendi habeant, ex singulorum tractatione constabit.

13. Secunda assertio .— Secundo dicendum est probabile esse accidens, ut dicitur de entitate et de modo accidentali, univocum non esse; probabilius tamen videri solam illam diversitatem non semper sufficere ad analogiam constituendam. In hac assertione, quid per entitatem vel modum accidentalem intelligamus, supponendum est e dictis supra, disp. VII, de distinctionibus et in disp. XVI, de forma accidentali. Unde potest suaderi prior pars assertionis, nam accidentalis entitas habet proprium modum informandi et inhaerendi; modus autem accidentalis non ita; ergo videntur analogice convenire in ratione formae accidentalis et in ratione accidentis, nam accidens idem significat quod accidentalis forma. Item, ratio entis longe diversa ratione magisque diminuta inveniri videtur in his quae tantum sunt modi quam in his quae habent propriam entitatem; ergo, cum ratio accidentis rationem entis includat, etiam illa diminute et tantum secundum quid invenietur in modis accidentalibus, comparatione accidentalium entitatum; ergo dicetur accidens analogice de his. Cuius etiam signum esse potest, quod entitas accidentalis saltem per potentiam potest per se et sine subiecto, conservari, modus autem accidentalis nulla ratione esse potest nisi actu coniunctus et modificans rem cuius est modus.

14. Nihilominus tamen posterior pars conclusionis ex eo satis probari videtur quod in eodem praedicamento accidentis continentur non tantum species quae habent proprias entitates accidentales, sed etiam quae tantum sunt modi aliarum rerum; ut in genere qualitatis continetur calor, qui propriam entitatem habet, et figura, quae tantum est modus, et densitas, quae est etiam modus, immo de potentia idem aliqui existimant, alii idem opinantur de actu immanente, etiamsi sit qualitas. Ergo qualitas univoce dicitur de propriis formis seu entitatibus et de modis qualificantibus; ergo etiam accidens dicitur univoce de illis; nam, cum accidens sit de essentia qualitatis, non potest qualitas univoce convenire his quibus non convenit simpliciter et univoce ratio accidentis. Ex quo ulterius colligimus, etiamsi entitas et modus accidentalis ad diversa praedicamenta pertineant, eam diversitatem in ratione modi et entitatis non sufficere ad analogiam constituendam; nam quoad hoc eadem est ratio, sive talia accidentia sint diversorum praedicamentorum, sive eiusdem. Et a priori ratio est quia illa diversitas entitatis et modi ex se non constituit aut habitudinem, aut subordinationem inter omnia illa quae talia sunt. Unde, licet unum sit imperfectius alio, non tamen dicitur accidens per habitudinem ad aliud, et ideo hoc non satis est ad analogiam. Eo vel maxime quod, licet modus sit ex suo genere minus perfectus quam entitas, tamen in particulari aliquis modus potest esse perfectior aliqua entitate, ut modus substantialis est perfectior entitate accidentali; igitur illa diversitas perfectionis non semper sufficit ad analogiam constituendam.

15. Tertia assertio .— Ex his ergo dico tertio: quamvis accidens in tota sua amplitudine non sit univocum, nihilominus respectu aliquorum negari non potest quin de eis univoce dicatur. Probatur primo ex dictis, quia saltem dicitur univoce de omnibus speciebus eiusdem praedicamenti, ut de calore et frigore. Secundo, quia etiam dicitur univoce de entitate et modo accidentali, saltem cum inter se non habent habitudinem aut dependentiam. Tertio, quia etiam univoce respicit quantitatem et qualitatem, quatenus sunt propriae formae accidentales realiter distinctae a subiecto illudque informantes. Nam respectu illarum nulla ratio analogiae inveniri potest; aut enim erit analogia proportionalitatis, et hoc non, nam intercedit ibi vera convenientia et similitudo realis; aut erit analogia proportionis, et hoc etiam dici non potest, quia de neutra dicitur per habitudinem ad aliam, ut per se notum videtur. Quod enim quidam aiunt, dici prius de quantitate, quia qualitas inhaeret substantiae media quantitate, aperte falsum est; nam potius qualitas ex suo genere est perfectior quantitate, cum in rebus spiritualibus inveniatur. Quod vero in rebus corporalibus qualitates supponant quantitatem, non solum non est indicium analogiae, verum etiam non est argumentum quod quantitas sit perfectior omni corporea qualitate, quia solum supponitur ut conditio quaedam necessaria, vel per modum potentiae passivae; qualitas vero est per modum actus; nulla est ergo ratio analogiae inter quantitatem et qualitatem respecta accidentis. His ergo modis est aliqua univocatio in accidente, licet ipsum non sit univocum in tota sua latitudine; non enim repugnat idem nomen esse univocum respectu aliquorum, licet non sit respectu suorum omnium significatorum, ut supra inter disputandum de ente diximus.

16. Obiectio .— Sed insurgit statim difficultas superius tacta, nimirum, dari aliquem conceptum accidentis communem multis praedicamentis, qui proprie sit genericus. Nam, licet ex dictis sufficienter habeatur accidens non posse esse genus ad omnia novem praedicamenta, quia ut sic non est univocum, sed analogum, tamen aliquis conceptus accidentis magis contractus esse poterit genus ad aliqua praedicamenta, ut si sumatur accidens solum proprie pro eo quod vere inhaeret aut intrinsece afficit subiectum, aut strictius pro entitate et propria forma accidentali, ut distinguatur a modo et sit communis soli qualitati et quantitati. Sic enim est quid univocum et quidditativum et potest habere differentias extra sui rationem, ut supra declaratum est.

17. Solutio .— Respondetur negando sequelam, quia nullus conceptus potest abstrahi a rebus diversorum praedicamentorum ita univocus respectu aliquorum, quin aliqua ex parte includat analogiam respectu aliorum, vel transcendentiam repugnantem rationi generis. Ut, si accidens intrinsece afficiens sumatur ut quid commune ad entitatem et modum accidentalem, licet secundum eam rationem possit habere univocationem, tamen ut sic multa sub se comprehendit quae in nullo praedicamento directe collocantur, verbi gratia, modum inhaerentiae, qui per se intrinsece afficit tum formam inhaerentem, tum etiam subiectum cui inhaeret; et quamvis sub tali ratione sit incompletum accidens, tamen absolute et in latitudine entis fortasse non est magis diminutum ens quam modus ubicationis aut passionis, quae propria praedicamenta constituunt. Quo fit ut de huiusmodi conceptu accidentis vere dicatur non posse ita abstrahi ut sit communis ad sola accidentia completa, id est, quae directe in praedicamentis accidentium collocantur, ideoque non posse esse genus, neque habere differentias extra sui rationem, neque omni carere analogia.

18. Rursus, si accidens sumatur pro entitate propria et forma accidentali, sic solum videtur quidam conceptus compositus ex duobus simplicioribus conceptibus analogis; nam conceptus formae ut sic analogus est ad formam substantialem et accidentalem. Ille vero modus qui additur cum dicitur accidentalis, non potest esse ita determinatus et proprius aliquorum accidentium, quin ex se communis sit omnibus; nam omnia habent accidentalem modum afficiendi; illa ergo convenientia quasi transcendentalis est, ideoque non potest constituere conceptum genericum, etiamsi alias sit univocus respectu aliquorum, vel etiamsi ex coniunctione plurium conceptuum analogorum sumatur ut proprius seu determinetur ad talia significata. Ratio vero a priori esse videtur, quia haec genera summa habent primariam quamdam diversitatem in modo afficiendi, quod maxime notum apparet in quantitate et qualitate, et ideo nulla est convenientia inter eas secundum proprias rationes earum, sed solum in ratione accidendi (ut sic dicam), quod ex se commune est aliis. Plus ergo requiritur ad rationem generis quam ad rationem univoci praedicati, etiam in quid; nam ad univocationem sufficit propria et uniformis seu immediata habitudo ad plura secundum eamdem rationem; ad genus autem ultra hoc necessarium est ut nec transcendentiam habeat in formali ratione sua, neque analogiam respectu aliquorum, quod etiam ad rationem proprii universalis necessarium est. Et hactenus de hac divisione.

Notes

†* Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Junio de 2004. http://www.salvadorcastellote.com scc@salvadorcastellote.com

†1 fere alit. vere.

†2 quamdam alit. eamdem.

†3 qualitatis alit. quantitates (?).

†4 singulas alit. singulares.

†5 extrinseca alit. intrinseca.

†6 sed de essentia alit. sed de esse essentiae.

†7 conceptum alit. compositum.