SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXV. DE CAUSA EXEMPLARI.

DISPUTATIO XXV. DE CAUSA EXEMPLARI. †*

Quamvis Aristoteles, multorum sententia, nihil omnino de causa exemplari dixerit, aliis autem ad summum eam nominasse videatur simul cum formali, nobis tamen ad huius materiae complementum necessaria visa est peculiaris de illa disputatio, tum quod iucundam et utilem materiam contineat; tum etiam quod vel probabile sit proprium et peculiarem modum causandi habere, vel necesse sit reductionem eius ad aliquod genus causae declarare. Dicemus ergo prius quid sit exemplar, deinde eius influxum seu causalitatem explicabimus. Quod vero ad nomen attinet, suppono exemplar idem hoc loco significare, quod apud Theologos idea, quod nomen licet graecum sit, a Latinis etiam usurpatur, primumque illius auctorem Platonem fuisse testes sunt Cicero, lib. 1 Tuscul. quaest.; Seneca, epist. 66; et August., lib. 83 Quaestionum, in 46, ubi ait ideas posse latine dici formas vel species; /899b/ imo et principales seu originales formas appellat; agit enim praecipue de ideis divinis, quibus per antonomasiam ideae nomen applicatum est, ut ex eodem sumere licet, lib. 12 de Civit., c. 23. Nos autem generalius hanc vocem sumimus, et indifferenter vocibus exemplaris et ideae utemur.

SECTIO I. An sit, quid sit, et ubi sit exemplar.

1. Quod exemplar aliquid in rebus sit, communis est tum philosophorum, tum Theologorum consensus, ut patet ex Platon., in Timaeo; et Socrate, qui (ut testis est Euseb., lib. 11 de Praepar., cap. 11) ante Platonem de ideis disputavit; et ex Cicerone, ac Seneca locis citatis; Dionys., iustino et Nazianz., locis infra citandis. Et Augustin., cit. loc., praesertim dicta quaest. 46, ait antiquos, tantam vim in ideis posuisse, ut nisi eis intellectis sapiens nemo esse posset. Cui consonat quod Clemens Alex., lib. 4 Strom., sub finem, ait: Merito Plato quoque eum, qui ideas contemplatur, dixit victurum esse Deum inter homines. Addit item August., lib. l Retract., cap. 3, mundum intelligibilem, quem posuit Plato, esse rationem sempiternam atque incommutabilem, qua fecit Deus sensibilem mundum. Quam qui esse negat, sequitur ut dicat, Deum irrationabiliter fecisse quae fecit. Tam certum ergo existimat Augustinus esse ideas, quae idem sunt, quod rationes intelligibiles rerum faciendarum, ac est certum Deum non sine scientia et ratione creasse mundum. Et hoc ipsum est quod dixit Boet., lib. de Consol., metr. 9 :

Tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens.

Hoc denique ipsum facile demonstrari potest ex humanis artificibus ; concipiunt enim mente formam rei per artem efficiendae, quae exemplar appellatur. Et ita dixit Aristot, 7 Metaph., c. 7, corporis sanitatem fieri a sanitate, quae est in mente.

2. Exemplaris duplex acceptio. — Oportet autem observare duplex solere distingui exemplar: aliud externum, ut est imago, vel scriptura oculis obiecta, quae imitanda proponitur, de quo intelligi potest illud Exod. 25: Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est; aliud esse exemplar internum , quod animo seu mente formatur. /900a/ Quam divisionem Seneca supra indicavit, dicens, nihil autem referri utrum foris habeat exemplar ad quod referat oculos, an intus, quo ibi ipse concepit et posuit. Ego vero existimo, licet forte quoad vocis usum exemplar externum proprie et ex prima impositione ita appellatum sit, tamen quoad munus causae, quam nunc explicamus, rationem seu causalitatem exemplaris in interno per se ac proprie reperiri; illud vero externum solum per accidens et remote adhiberi, ut in sequenti sectione latius declarabo, et ideo de interno exemplari praecipue dicendum a nobis est.

Ubi sit exemplar.

3. Exemplaris descriptio. — Ex his autem facile intelligere licet, in communi sequendo, ubi sit, et quid sit exemplar. Est enim in mente seu intellectu, ideo enim interdum exemplar appellatur. Plato etiam ob eamdem causam exemplar mundi intelligibilem mundum appellavit, ut Augustinus supra notavit. Ideo denique Clemens Alexand., supra, Mentem dixit esse locum idearum, et lib. 5 Strom., non longe a principio, dixit, Platonem in Phoedone ob hanc causam declarasse veritatem esse ideam. Idea autem (ait) est Dei intelligentia,, seu quod a mente divina intelligitur. Est itaque idea seu exemplar in mente. Solet autem in communi ita describi : Exemplar est forma quam effectus imitatur ex intentione agentis qui determinat sibi finem. Ita D. Thomas, quaest. 2 de Verit., art. l; et fere Seneca supra. Quia vero haec descriptio communis est externo exemplari, addere possumus esse formam mente conceptam, aut aliquid simile. Per formam autem intelligenda est non intrinseca forma informans et constituens rem, sed forma concepta et extrinseca effectui, ad cuius imitationem fit effectus ex propria intentione agentis. Quae ultima particula additur, quia si casu accidat unam rem fieri similem alteri, non est exemplar, neque etiam si ex sola naturali actione agens effectum, faciat similem sibi, ut iam explicabo.

4. Rerum omnium exemplaria, in divina mente. — Hinc ulterius colligere licet exemplaria rerum ac formarum naturalium tantum esse in intellectu divino, quod Augustinus intendit in locis supra citatis. Nam inter causas per intellectum agentes solus Deus potest esse proprie et per se causa naturalium effectuum, praesertim substantiarum, /900b/ et naturalium formarum, et ideo solus ipse potest habere exemplaria huiusmodi rerum. Nam intellectuales, vel rationales creaturae, quamvis possint concipere intellectuales formas vere ac proprie repraesentantes naturales effectus, quia tamen virtutem non habent effectricem horum effectuum, ideo non possunt aut illas formas applicare ad opus, aut (quod in idem redit) ab eis dirigi in effectione rerum quas repraesentant, et ideo illae formae intellectuales in intellectu creato non habent rationem exemplarium. Et hoc est quod dici solet communiter, exemplar esse formam practicam, quae opus dirigat, seu ad opus applicetur. Quod fere Theologi censent de nomine ideae; quamvis aliis videatur sufficere ut applicari possit, de quo alias; nam tantum ad quaestionem de nomine spectat. Agentia vero inferiora intellectu carentia, quamvis vim habeant efficiendi effectus et formas similes suis naturalibus formis, non tamen possunt sua intentione dirigere actiones suas, ut suos effectus ad imitationem talium formarum efficiant, et in his etiam agentibus non habet locum exemplar proprie dictum, sed tantum per metaphoram, quod notavit D. Thomas, dict. q. 3 de Verit., art. I. Relinquitur ergo ut respectu effectuum seu formarum naturalium exemplar in solo divino intellectu reperiatur. In intellectu autem creato secundum quandam participationem reperitur respectu rerum artificialium, sub quibus motum localem comprehendere possumus, quatenus ab agente voluntario iuxta mensuram rationis fieri potest.

Sitne exemplar obiective tantum in mente.

5. Hinc vero suboritur gravis quaestio, quomodo intelligatur exemplar esse in intellectu, an subiective seu formaliter, an obiective tantum. Subiective dicitur esse quod inest intellectui, et informat illum, sive reipsa per veram inhaerentiam, ut in creaturis, sive nostro modo intelligendi, cum tamen in re sit per entitatem, ut in Deo. Obiective autem dicitur esse quod cognoscitur, seu actu obiicitur menti. Quae distinctio satis constat ex dictis supra disp. 2, sect. 1 , de conceptu formali et obiectivo. Unde quod in summa hic inquiritur, est, an exemplar sit tantum conceptus obiectivus, an potius sit conceptus formalis. Quam quaestionem Theologi tractant de ideis; est autem communis de quolibet exemplari ut sic.

/901a/ Communis sententia.

6. Est sententia satis communis, exemplar esse conceptum obiectivum. Quae dupliciter intelligi potest: primo, quod sit obiectivus conceptus eiusdem rei efficiendae per artem, seu (et in idem redit) quod sit eadem res, quae per artem facienda est, ut obiective existens in mente artificis. Secundo, ut sit obiectivus conceptus non eiusdem rei, sed alterius, ad cuius imitationem alia res facienda est. Priori modo videtur eam sententiam secutus D. Thomas, quaest. 3 de Verit., art. 2. Eam tenet Scot., in 1 , dist. 35 , q. 1; ibid. Ocham, quaest. 5; Gabriel, quaest. 5, art. 2; Aliac., in 1 , quaest. 6, art. 3; Durand., dist. 36, quaest. 3; Bassol., q. 2, art. 2. Hancque opinionem ut problema tractat ibi Richard., art. 2, quaest. 2, et probabilem censet Maior, in l, dist. 35, quaest. 1, in fine. iuxta quam consequenter dicitur, ideas creaturarum in Deo non esse aliquid increatum in ipso, sed esse creaturas ipsas in esse cognito, seu obiectas intellectui divino secundum esse essentiae, vel possibile earum; nam eas sic intuens, tales in re producit, quales obiective praesentes habet. Idemque proportionaliter dicit de exemplari humani artificis.

7. Posteriorem modum, scilicet, ideam esse rem conceptam, non tamen eamdem quae efficienda est per artem, sed aliam ad cuius imitationem altera efficitur, tenent multi Theologi, qui aliter hoc explicant in ideis divinis, aliter in humanis. Nam de divinis aiunt esse divinam essentiam, ut cognitam a Deo, tanquam imitabilem a creaturis. Cum enim Deus non accipiat cognitionem a rebus extra se, sed in sua essentia omnia intueatur, in illa etiam cognoscit quomodo ab unaquaque creatura possit imitari vel participari, et essentiam ipsam divinam sub hac ratione dicunt esse exemplar creaturarum. Ita sentiunt Caiet. et multi Thomistae, 1 p., q. 16, art. 2; et Ferrar., 1 cont. Gent., c. 54; et Aegid., in 1, d. 36, q. 5, ad 2; et ibi Richard., art. 2, quaest. 2. De humano autem exemplari citati auctores non tam expresse loquuntur; nonnulli autem recentiores aiunt semper esse rem cognitam distinctam ab exemplato, quae vel est res aliqua particularis, sensibus obiecta, aut mente concepta, vel est aliquid confuse conceptum, a quo etiam distinguitur particulare artificium, quod in individuo fit ad imitationem eius quod confuse conceptum erat.

/901b/ Fundamenta dictae sententiae.

8. Fundamenta huius posterioris sententiae omitto, quia quatenus probant exemplar non posse esse eamdem rem quae per exemplar fit, neque creaturas cognitas, respectu intellectus divini, nos illis utemur; quatenus vero probant in communi ideam esse conceptum obiectivum, eadem sunt cum fundamentis prioris sententiae. potest ergo illa opinio suaderi, primo ex quadam proportione inter exemplar et finem; utrumque enim requirit esse cognitum, ut suum munus exercere possit; nam, sicut finis non movet nisi cognitus, ita exemplar non dirigit, nisi mente perceptum. Deinde sicut in fine non movet esse formale cognitionis, sed bonum ipsum obiective cognitum, ita in exemplari non dirigit actionem agentis esse formale cognitionis, sed forma ipsa cognitioni obiecta; nam illa est quae per cognitionem proponitur imitanda in ipsa actione; ergo, sicut finis non est subiective in intellectu, sed obiective, ita et exemplar est obiective in intellectu et non formaliter. (Responsio Suarii ad primum argumentum.) Secundo , ex communi modo loquendi de exemplari; nam exemplar dicitur, quod imitatur artifex, vel ad cuius imitationem producit effectum; dicitur etiam forma, non a qua, sed ad quam intuendo artifex operatur; sed haec conveniunt rei, ut menti obiectae; ad illam enim artifex intuetur, non ad suum formalem conceptum, nec enim necessaria est haec reflexio. (Responsio Suarii ad secundum argumentum.) Tertio , quia Theologi omnes dicunt esse in Deo plures ideas ex sententia Augustini, lib. 83 Quaest., q. 46; sed non possunt dici plures, nisi quia in esse cognito sunt plures creaturae ipsae in esse obiectivo; ergo in universum exemplar est conceptus obiectivus et non formalis. (Responsio Suarii ad tertium argumentum.) Quarto , si Beati videntes in Deo creaturas acciperent virtutem efficiendi in re ipsa tales creaturas, haberent proprie exemplaria seu ideas creaturarum, et non per conceptum formalem seu verbum quod ipsi forment, quia revera non formant tale verbum, ut multorum est opinio; ergo ipsae. creaturae, quas in Verbo increato inspiciunt, haberent tunc rationem ideae; ergo pertinet per se ac formaliter ad rationem exemplaris, quod sit obiective in mente. (Responsio Suarii ad quartum argumentum.) Alia argumenta proponunt Durand. et Gabriel, quae omitto, quia omnia supponunt exemplar habere rationem obiecti cogniti, et ex hac suppositione inferunt non posse esse rem aliam, nisi ipsammet quae per actionem fit, quatenus in esse cognito /902a/ supponitur in mente artificis; quam consecutionem ego facile concedam, ut in sequentibus dicam; nunc vero de eo, quod supponunt, inquirimus an verum sit, scilicet, exemplar habere rationem obiecti cogniti.

Secunda sententia, exemplar esse subiective in mente.

9. Secunda sententia est ideam esse in intellectu subiective ac formaliter, atque adeo esse formalem conceptum, quem artifex format de re quam facere instituit. Hanc opinionem tenet Alexand. Alens., 1 part., quaest. 23, memb. 4, art. l, ubi aperte dicit, ideam esse sapientiam et exemplar Dei, et quod secundum exemplar dicitur Deus sapiens. Quanquam ibi constituit nescio quam differentiam inter exemplar et ideam, quae mihi non probatur. Eamdem sententiam tenet Bonavent., in 1, dist. 35, art. 1, q. 1 , ubi hac ratione dicit, Deum cognoscere per ideas, et habere in se rationes et similitudines rerum quas cognoscit. Idem sentit Capreolus, in 1 , d. 36, q. 1, art. 1, ad 1 Durandi cont. 3 concl., quatenus dicit, ad ideam sufficere quod sit talis secundum repraesentationem, qualis est res cuius est idea; et inferius, quod si creatura non contineretur in divina essentia, nisi obiective, et nullo modo formaliter aut virtualiter, hoc non sufficeret ut haberet rationem ideae. Eademque videtur esse sententia D. Thomae, 1 p., q. 15, nam art. 1, ait ideam esse formam, id est, similitudinem rei faciendae, quam in se habet artifex secundum esse intelligibile. Et solut. ad 2, ait, Deum per essentiam suam habere ideas, quia per essentiam suam cognoscit res a se operabiles; non cognoscit autem Deus creaturas per eas in esse cognito, sed per conceptum, formalem earum. Et solut. ad 3, ait, in tantum divinam essentiam esse ideam, in quantum ipsa est similitudo rerum omnium; quod non potest intelligi de similitudine naturali, sed de similitudine seu repraesentatione intentionali, quae habetur per formalem conceptum. Et de eadem intelligendus est in art. 2, dum ait, in divina essentia esse ideam, quatenus est participabilis secundum aliquem modum similitudinis a creaturis; et solut. ad 1, ait, ideam esse essentiam, in quantum est similitudo vel ratio; ubi posterior illa vox, scilicet ratio, declarat priorem, scilicet similitudinem; nam ratio proprie non dicitur, nisi de conceptu formali expresse repraesentante intellectui rem in eo ideatam. /902b/ Et solut. ad 2, ait, Deum intelligere plures rationes rerum, quatenus intelligit se intelligere res plures extra se, et hoc modo esse in Deo plures ideas; et idem proportionaliter dicit ibidem de exemplari cuiuscunque artificis. Et haec sententia mihi magis probatur. Ut autem distinctius proponatur et probetur, nonnullae assertiones proponendae sunt.

Prior assertio contra priorem sententiam.

10. Dico primo : exemplar non est res obiective cognita, seu obiective tantum existens in mente artificis. Probatur, quia vel est res eadem quam artifex facit, seu facturus est, aut facere potest, vel est alia obiective cognita, et a formali conceptu distincta, ad cuius imitationem alteram facit; neutrum horum dici potest; ergo. Antecedens quoad utramque partem ostenditur primo in exemplaribus divinis, deinde in creatis.

Probatur assertio in divinis exemplaribus.

11. Prior pars probatur, quia idea divina, iuxta sententiam magis consentaneam sanctis Patribus, magisque Theologis probatam, non est aliquid creatum vel creabile, sed ipsamet divina essentia increata. Quod sumitur ex Dionys., cap. 5 de Div. nom., dicente, exemplaria esse rationes substantificas existentium, et singulariter praeexistentes, quas Theologia praedestinationes vocat, et bonas voluntates. Quibus verbis significat ideas non esse res aliquas extra Deum, nec creaturas obiective existentes in mente Dei, sed rationes earum substantificas, id est, substantiales, vel substantiarum factivas singulariter, id est, unice et simplicissime existentes in Deo, ut in sequentibus manifeste exponit.

12. Similiter August., lib. de Civit., c. 29, ait, in Verbo Dei esse causas rationesque rerum secundum quas factae sunt, incommunicabiliter permanentes, quod dici non potuit, nisi propter ideas increatas; et tractat. l in ioann., ita exponit verba illa: Quod factum est in ipso vita erat, quia quod factum est, in Deo habet rationem, quae vita est. Idque declarat exemplo artificis, qui in arte sua habet arcam : Quae in arte (inquit) vita est, quia vivit anima artificis; vitam appellat in artifice, quia est opus vitae; in Deo autem, quia est ipse conceptus Dei, qui est vita per essentiam. Eodem modo hoc exponit lib. 65 Quaestion., q. 26; et lib. 5 Genes. ad lit., cap. 13, similiter ideas vocat divinas, incommutabiles /903a/ aeternasque rationes, et statim cap, 14, ratione illarum intelligit scriptum esse, omnia quae facto, sunt in Deo vivere, scilicet in Dei cognitione. Idem significat 12 de Civit., cap. 25 et 26; et in lib. 83 Quaest, q. 46, ut supra retuli, dicit, ideas esse principales formas, vel rationes rerum stabiles atque incommutabiles, quae ipsae formatae non sunt, ac per hoc aeternae, ac semper eodem modo sese habentes, quae in divina intelligentia continentur. Et infra ait, has ideas non posse videri, nisi visione beata; et inferius ait, eas vere esse, earumque participatione fieri, ut sit quidquid est. Est ergo aperta sententia Augustini, ideas non, esse creaturas, sed rationes increatas in ipsa mente Dei vere et realiter existentes.

13. Quod etiam non obscure sensit Ambros., 2 Hexam., c. l et 2, ubi improbat Platonis et philosophorum sententiam, ponentium exemplaria distincta a Deo, ad quae intendens Deus res creavit; sentit ergo creaturam, ut est aliquid a Deo distinctum, non posse esse exemplar quo Deus operatur; ergo sive creatura sumatur existens actu, sive potentia seu secundum esse essentiae, non potest esse exemplar divinum; nam utroque modo est extra Deum. At eodem modo alii Patres, iustin. martyr, oratione Paroenet. ad Gentes, sub finem, et Eusebius Caesariens., lib. 11 de Praeparat. Evangel., c. 11, et Gregor. Nazianzen., orat. 33, quae est prima de Theologia, in fine, et in eumdem locum Helias Cretens. damnant sententiam Platonis quantum ad eam partem, qua asseruisse fertur Deum intuentem ad exemplaria, extra se res condidisse; idem enim necesse est dicant, qui docent creaturas, ut obiectas divino intellectui, e se ideas eius, nam revera creaturae, etiam sic sumptae, sunt aliquid extra Deum, parumque refert quod secundum existentiam actualem, vel secundum essentiam ponantur habere rationem ideae. Ratione etiam probatur haec pars, quia exemplar est vera causa effectionis rei; sed creatura possibilis ut obiecta menti Dei non est vera causa suiipsius ut, factae; ergo. Maior infra probabitur; minor constat, quia alias non posset Deus creaturam causare, nisi cum illo concausante ipsa creatura vere ac proprie, quod est absurdissimum. Alias probationes generales proferemus statim.

14. Ulterius probatur altera pars, scilicet, neque aliam rem obiective cognitam, et distinctam a formali conceptu, posse inveniri in intellectu Dei, quae habeat rationem exemplaris. /903b/ Et primum quidem hoc confirmant testimonia Patrum, praesertim Augustini; nam ideas collocat in ipsamet arte, quatenus per eam formatur ratio, vel conceptus rei efficiendae; in quo conceptu dicitur contineri effectus, quia illum repraesentat, et ita ex illius sententia idea in Deo non est, nisi essentia intellectualiter repraesentans rem faciendam. Secundo argumentor ratione, quia in Deo non est obiectum cognitum ratione distinctum a cognitione, nisi vel primarium, quod est essentia divina, vel secundarium, quod sunt creaturae; de hoc autem posteriori, iam ostensum est non habere rationem ideae; de priori ergo probatur, quia in essentia divina, ut sic condistincta a cognitione, non continetur creatura ut in causa exemplari, sed ut in causa efficiente, quae solum eminenti virtute continet creaturas, non formaliter ullo modo; ergo secundum eam rationem non potest habere rationem exemplaris. Probatur minor simul cum consequentia, quia de ratione exemplaris est ut sit forma extrinseca, atque adeo ut formaliter contineat rem exemplatam, vel per convenientiam formalem et similitudinem, vel per repraesentationem intentionalem seu intellectualem.

15. Et confirmatur ac declaratur in hunc modum, nam, essentia divina, si consideretur prius ratione quam sit cognoscens, vel cognita a se, non potest intelligi ut exemplar creaturarum secundum proprias rationes earum, quia licet eminenti virtute contineat illas, non tamen formaliter ullo modo eas continet aut refert; sicut lux solis, licet eminenter contineat calorem, non potest dici idea caloris, quia secundum se nec formaliter, neque repraesentative exprimit calorem. Rursus ergo divina essentia, ut cognita, non potest habere rationem exemplaris. Probatur consequentia, tum quia esse cognitum (ut ita dicam) non constituit exemplar in esse exemplaris, sed supponit illud, et ad summum esse potest conditio necessaria ut causet; si ergo essentia divina secundum se non habet rationem exemplaris, ex eo praecise quod cognita sit, non habebit illam. Tum maxime, quia vel consideratur essentia praecise et secundum se cognita; et ut sic non potest esse exemplar, quia ut sic, est omnino dissimilis creaturis; vel consideratur ut in illa cognita cognoscuntur tanquam in causa creaturae, et hoc modo obiectum talis cognitionis iam non est solum primarium, sed etiam secundarium; si ergo obiectum sic cognitum est idea, /904a/ creaturae ipsae sunt ideae, vel saltem complent rationem ideae; quod aeque improbatur rationibus factis in priori membro.

16. Obiectioni fit satis. — Dicetur fortasse, neque essentiam absolute cognitam, neque creaturas cognitas, sed essentiam cognitam ut participabilem a creaturis, esse ideam. Sed contra, quia cognoscere essentiam ut participabilem a creatura nihil aliud est quam cognoscere, ex vi talis essentiae posse creaturam talem gradum entis participare. Sed hoc non est aliud quam cognoscere ipsam creaturam, quatenus ex vi eminentis virtutis Dei potest ab illa prodire; ergo talis cognitio revera est cognitio creaturae in Deo; ergo si obiectum illius cognitionis est idea, creatura erit idea. Et confirmo, quia in Deo tantum sunt cognita, aut ea, quae sunt eminenter in ipso, aut quae sunt formaliter; ergo si essentia ut obiective cognita est idea, vel est secundum ea quae formaliter in ipsa continentur, et hoc non, alias absolute et praecise cognita absque creaturis esset idea, quod constat esse impossibile, quia ut sic omnino est. dissimilis creaturis, et eas secundum propria earum non repraesentat; vel est idea secundum ea quae habet eminenter, et secundum quod talia cognoscuntur in ipsa, et sic potius ipsae creaturae cognitae ut eminenter contentae essent idea. Vel idea dicetur ipsa essentia secundum mediam quamdam rationem, scilicet, secundum id, quod formaliter est, non absolute, sed ut dicit habitudinem quamdam ad res quas continet eminenter, ratione cuius potest esse primarium obiectum, in quo creaturae secundario cognoscantur; et hoc etiam non recte dicitur, tum quia illa habitudo potius est ex parte creaturarum, quatenus a Deo possunt pendere, et sunt quaedam participationes eius; tum maxime quia essentia Dei non est obiectum primarium, in quo cognoscantur creaturae, ut in aliqua imagine repraesentante, sed ut in causa effectiva eminenter illas continente, et ideo ut sic non potest habere rationem exemplaris; ergo exemplar in mente divina non est res obiective cognita ut sic, et ut praecisa secundum rationem ab ipsa cognitione. Quod si quis tandem dicat cum Durando, essentiam divinam habere rationem exemplaris saltem imperfecti, quatenus saltem analogice est imitabilis a creaturis, illud sane impropriissime dictum est, tum quia exemplar dicit propriam aliquam rationem effectus; illa autem est communissima /904b/ ratio; tum etiam, quia essentia sub illa ratione non habet proprium concursum causae exemplaris. Hic enim non convenit rei quatenus est, sed quatenus cognoscens est, ut sequente sectione ostendam. Denique quia illa esset imperfectissima ratio exemplaris.

Probatur assertio in exemplaribus creatis.

17. Ex his facile potest utrumque membrum probari in exemplaribus artefactorum, quae sunt in intellectibus creatis. Primo quidem, quia, licet haec exemplaria creata nobis notiora sint, tamen in se sunt imitationes quaedam divinorum exemplarium; unde eamdem proportionem servant. Quapropter mihi semper displicuit eorum sententia, qui in hoc negotio aliter sentiendum putant de divinis quam de creatis exemplaribus, ut illa dicant esse posita in formali conceptu, haec in obiectivo, vel e converso; id enim nulla ratione fulcitur, nam, licet in perfectione longe inter se distent haec exemplaria, tamen in modo existentiae, repraesentationis et causalitatis servant proportionem, ut ratio facta probat, quia unum est participatio et imitatio alterius, sicut etiam in genere efficientis, aut finis, causa secunda imitatur primam, quantum potest. Et ideo longe melius D. Thom. parem rationem quoad hoc esse censuit de divinis et creatis exemplaribus, ut patet ex citatis locis, praesertim 1 p., quaest. 15, art. 2, ad 2, et idem supponunt Scotus, et alii, ac merito.

18. Secundo, idem probatur fere eodem discursu, nam si exemplar artificiosum est aliquid cognitum ab artifice, vel hoc est illud ipsum artificiatum, quod efficiendum est, ut obiective praeexistens in cognitione, vel est aliquid aliud imitandum in effectione alterius. Hoc posterius dici non potest, quia saepissime nullum aliud obiectum intervenit, quod artifex intueatur. In humano enim artifice cessat illa ratio, quae est in Deo, qui nihil potest extra se cognoscere, nisi ut secundarium obiectum cognitum in sua essentia ut in primario; et ideo in divina cognitione semper interveniunt quasi duo obiecta, de quibus oportuit sigillatim dicere. At vero artifex creatus directe et immediate concipit artificium, et media illa cognitione illud operatur; ergo non est ibi alia tertia res, quae possit habere rationem exemplaris. Responderi potest artificem creatum non concipere illud ipsum artificiatum in particulari et in individuo, quod facturus est, sed solum in confuso /905a/ artificiatum talis rationis vel figurae; et ideo semper habere idolum obiective conceptum distinctum ab artificiato, quod facit postea ad imitationem illius idoli. Sed imprimis, ut statim dicam, ille modus praeconcipiendi non est per se in artifice ut sic, sed in artifice imperfecto, aut imperfecte cognoscente. Deinde ille conceptus confusus non est in re distinctus ab effectu, sed tantum ratione, ut commune a particulari, et si effectus consideretur. ut per se cadit sub intentionem talis artificis, non includit nisi illam rationem confusam; exemplar autem solum respicit id quod per se cadit sub intentionem agentis; ergo quatenus ibi potest intervenire causalitas exemplaris, non distinguitur obiectum praeconceptum ab effectu per se facto ex intentione agentis.

19. Dicere aliquis potest, aliquando saltem intervenire externum exemplar, quod intuendo ad eius similitudinem artifex operatur; et tunc saltem dici posse exemplar esse rem obiective cognitam, et in intellectu tantum obiective existentem. Respondeo, nos loqui solum de exemplari interno, ut in principio diximus; quia illud solum censemus esse propriam et per se causam exemplarem respectu actionis operantis. Nam illud aliud externum exemplar, vel solum est remotum, quatenus est causa cognitionis operantis, vel interdum etiam non est causa, sed tantum terminus extrinsecus actionis operantis; quomodo aliquando potest reperiri etiam respectu Dei, ut videbimus, et declarabimus sectione sequenti.

20. Nec etiam dici potest ipsummet artificiatum, ut praecognitum ab artifice creato, esse exemplar suiipsius ut faciendi. Quia si creaturae praecognitae a Deo, non sunt ideae, cur erit res artificiata, ut praecognita ab artifice? Respondent aliqui esse discrimen, quia Deus non accipit cognitionem a rebus, sicut humanus artifex. Sed hoc non video quid referat ad rem praesentem, nam si in cognitione quae sumitur ex rebus ipsis, posset res cognita esse exemplar sui, multo magis in cognitione, quae non sumitur ex rebus, sed quam Deus ex seipso habet, possent res cognitae esse exemplaria, quia ante talem cognitionem nullo modo supponuntur esse secundum suum formale esse; per cognitionem vero exprimuntur, et quasi formantur (quod fortasse appellavit Scotus fieri in esse cognito). Ergo, e converso, si in Deo, qui praeconcipit res non sumendo scientiam a rebus, nihilominus /905b/ res cognitae non habent rationem exemplarem, neque in humano artifice habere poterunt. Eo vel maxime quod possumus constituere artificem non sumentem scientiam a rebus, sed habentem illam per se infusam. Alii conantur rationem reddere, ex eo quod scientia Dei est distinctissima, conceptio vero humani artificis est confusa. Sed hoc nec est per se, nec satisfacit, ut dictum est, et declarabitur amplius in sequenti ratione.

21. Secundo ergo argumentor, quia humanus artifex nunquam praeconcipit rem a se faciendam, omnino et in individuo eamdem quam postea facit, quia nunquam potest certo scire quae et qualis sit in individuo futura res per artem a se elaboranda, nam terminatio effectus in individuo pendet ex variis circumstantiis, vel ex superiori agente, ut in praecedentibus tactum est. Quae ratio bene probat, regulariter et humano modo loquendo, non cadere sub exemplar humanum idem artificium in individuo, quod postea fit; neque id mirum est, quia etiam determinatio actionis ad talem effectum in individuo non cadit per se sub intentione humana; exemplar autem solum est respectu illius rei, ad quam dirigi potest humana intentio. Tamen illa ratio non probat, quod saltem secundum communem rationem talis artificiati, secundum quam cadit sub intentionem agentis, idem ut praecognitum non sit exemplar suiipsius ut per artem facti. Item non probat illa ratio, quin absolute etiam idem numero possit esse exemplar suiipsius, vel in mente Angeli, vel etiam hominis, si divinitus confortetur ad praeconcipiendum effectum, ut in individuo perficiendus est.

22. Probatur ergo aliter, quia exemplar est causa vera et realis rei quae per illud fit; ergo non potest esse ipsamet res quae postea fit, ut antea erat praeconcepta. Antecedens infra probabitur; consequentia patet, quia idem non potest esse vera ac propria causa suiipsius. Nec vero satis est quod res praeconcepta et res producta distinguatur ut res in potentia vel in actu existens; nam huiusmodi res in actu et potentia eadem est, et eamdem existentiam ut actu exercitam, vel ut possibilem includit; et ideo non potest res ut in potentia esse causa suiipsius ut in actu. Et haec ratio generaliter procedit etiam de ideis divinis.

23. Sed responderi adhuc potest, in iis causis quae solum influunt secundum esse /906a/ menti obiectum, non esse inconveniens idem esse causam suiipsius, ut patet in causa finali, de qua Aristoteles dixit coincidere in eamdem rem numero cum forma facta. In hoc autem reperitur quaedam convenientia inter exemplar et finem, nam utrumque causat ut in cognitione existens. Sicut ergo eadem res in ratione finis movet ad effectionem sui, ita in ratione exemplaris diriget aut concurret suo modo ad effectionem sui. Ratio enim utrique communis est, quia in aliis generibus ideo non potest idem esse causa suiipsius, quia supponitur esse ut causet; ergo quod non supponitur esse, nisi ut cognitum, ut causet, non repugnabit causare seipsum in existentia reali. Maxime cum utraque causalitas, finis et exemplaris, non tendat in effectum, nisi quodammodo medio agente, movendo vel dirigendo actionem eius.

24. Sed hoc improbari potest primo ex ipsamet ratione explicandi causalitatem exemplarem, et differentia, quae versatur in hoc, inter illam et finalem. Exemplar enim dicitur esse forma, ad cuius instar vel imitationem aliquid fit; in quo causandi modo videtur necessario includi distinctio inter formam, quae est exemplar, et formam exemplatam seu rem effectam, quia idem non dicitur fieri ad imitationem sui, nec assimilari sibiipsi; ergo non potest idem dici exemplar vel idea suiipsius. Sed haec ratio videtur in solo loquendi modo habere vim et efficaciam suam. Posset enim quis respondere, non esse de ratione exemplaris ut effectus fiat ad instar vel imitationem eius; sed, ut Seneca dicit, exemplar esse, ad quod respiciens artifex, id quod destinabat, efficit; his enim verbis non involvitur relatio quae distinctionem petat inter exemplar et exemplatum, et tamen sufficienter declarant rationem exemplaris. Assumptum patet, nam potest artifex, mente respiciens ad aliquod artefactum possibile, illud ipsum destinare efficere; ergo salvatur tota et sufficiens definitio exemplaris absque distinctione, quam petat similitudo vel imitatio effectus respectu exemplaris. Et confirmatur hoc ac declaratur amplius, nam si quando artifex concipit rem unam, et ad instar vel imitationem illius aliam distinctam facere proponit, hoc satis est ut res prior habeat rationem exemplaris, cur non res eadem obiective concepta, si in re ipsa efficienda proponitur, sicut concepta est, non habebit rationem exemplaris respectu suiipsius? Nam revera videtur eodem modo dirigere actionem agentis; /906b/ imo tanto perfectius, quanto est maior adaequatio rei factae ad rem conceptam, quae tanto erit maior, quanto fuerit maior identitas.

25. Propria ergo ratio huius partis petenda videtur ex hoc ultimo, quod nunc dicebamus, scilicet, munus proprii et interni exemplaris, de quo agimus, esse dirigere actionem agentis quoad specificationem (ut aiunt); hoc autem munus non est obiecti cogniti, sed cognitionis eius, quatenus in illa continetur in esse repraesentativo. Quae ratio magis explicabitur ex sequente assertione.

Secunda assertio et approbatio secundae sententiae.

26. Dico secundo : exemplar inest formaliter intellectui tanquam conceptus formalis eius. Cum verbo inhaerendi hic utimur, quoniam nunc abstracte et in communi loquimur de exemplari, sive creato, sive increato, late intelligendum est sive per unionem et propriam inhaerentiam, sive per identitatem et simplicitatem. Sic igitur conclusio posita, est valde consentanea locutionibus D. Thomae et Sanctorum supra adductis. Dum enim aiunt mentem esse sedem idearum, et ideas divinas esse rationes rerum incommutabiles et aeternas, et formas intelligibiles, satis significant, et esse veras res existentes ex aeternitate, et esse in Deo intrinsece, et esse in eo formaliter, quatenus intelligens est, et intellectualiter repraesentans omnia, quod convenit illi ratione sui conceptus seu actus intelligendi. Eodem modo sensisse Platonem de ideis, docuerunt multi, et praesertim indicat Augustinus citatis locis. Explicuitque optime Coelius Rhodigin., lib. 16 Lect. antiq., c. 17, his verbis: Deus, qui omnipotens est et dicitur, in mente sibi inhaerente creandarum rerum naturas effingit ac pingit quodammodo, quae in corporibus istis sentimus omnia; illic coelorum globi ac elementorum moles, omnia denique, etiam animalium gignuntur formae, quas in divina confertas mente , Dei fomento esse ac dici ideas non ambigunt Platonici. Similiter Eugub., lib. 1 de Peren. philosoph., cap. 12, refert ex Plutarcho, Socratem et Platonem posuisse ideas in cogitationibus sensisque Dei, hoc est, menti subsistentes; et infra, ex eodem Plutarcho, observat idem esse divinam mentem atque istas ideas; et ex Philone et Plotino, idem esse totam idearum seriem, atque ipsam immensam Dei sapientiam; et ex Trismegisto et Chaldaeis, ideas esse Patris cogitationes, /907a/ et rationes universales naturae. Eamdemque esse Aristotelis sententiam de exemplari creato, paulo inferius ostendam.

27. Ratione probari potest haec sententia a sufficienti partium enumeratione; nam exemplar est in intellectu, et non obiective tantum; ergo est in eo formaliter seu inhaesive; non est autem ipsemet intellectus, quatenus est vel intelligitur a nobis, ut nuda potentia, quia ut sic non est forma repraesentans, quod est de ratione exemplaris; et eadem ratione, non est aliquis habitus ex iis qui iudicativi dicuntur, et tenent se ex parte potente, ut esse potest, verbi gratia, ars in intellectu humano, quia etiam huiusmodi habitus non est forma repraesentans formaliter, sed inclinans tantum ad iudicium. Nec etiam in intellectu humano est species intelligibilis, tum quia, iuxta veriorem sententiam, species haec non repraesentat formaliter, sed est tantum semen obiecti efficienter cooperans ad formalem repraesentationem, quae fit per actum aut verbum; tum etiam quia species per seipsam non est causa operativa ad extra, seu directiva operationis, quod convenit exemplari. Superest ergo ut conceptus ipse formalis practicus rei efficiendae, sit proprie exemplar.

28. Exemplaris munera varia. — Primum.Secundum. — Secundo probatur ex munere, seu officio ipsius exemplaris; eius enim est determinare actionem externam intellectualis agentis; et ideo quoad hoc gerit munus formae, nam res naturales determinantur per naturales formas, vel qualitates ad suas actiones; agens vero intellectuale per formam intellectualem sibi proportionatam, ut recte notavit D. Thom., dictis quaestion. 15, 1 part., et 3 de Veritate. Est ergo exemplar forma actuans et informans ipsum intellectuale agens; non est autem alia forma, nisi conceptio eius, ut declaratum est. Rursus pertinet ad munus exemplaris dirigere actionem agentis intellectualis, ut in certum terminum et scopum tendat, ut non casu, neque irrationali modo fiat; et ideo dixit Augustinus, tam esse certum Deum habere exemplaria, quam est certum operari ex ratione; haec autem directio non fit, nisi per actualem mentis repraesentationem, quae est veluti quoddam lumen, quod praeit ostendens viam et modum, ac terminum operationis; hoc autem totum fit formaliter per ipsummet conceptum formalem mentis. Et ob hanc causam res ipsa directe concepta non potest proprie /907b/ dici exemplar; nam si illa res sit ipsamet, quae facienda est, et omnino eadem in individuo, non est illa quae dirigit, sed ad quam dirigitur actio medio exemplari; neque illa proprie imitanda proponitur, sed facienda; quod ut recte fiat, dirigitur actio per exemplar mente conceptum. Si autem illa res concepta sit alia, ut est in artifice creato imago externa, vel aliquid simile, talis res non est per se necessaria ad operationem artis, quae fit per exemplar, nam melius fieret per propriam et immediatam cognitionem ipsiusmet rei arte efficiendae; illud ergo externum adminiculum (ut ita dicam) menti obiectum, non est proprium et per se exemplar, sed est quasi materia remota, vel obiectum adiuvans ad formandum aliquale seu imperfectum exemplar. Denique, si illa res alia concepta sit tantum causa virtualiter continens rem faciendam per exemplar, ut est in increato artifice divina essentia, illa ut sic non potest esse exemplar, quia non est ullo modo forma formaliter continens, aut repraesentans rem faciendam, ut superius argumentabamur. Neque illa ut sic dirigit actionem artificis, sed solum est quasi ratio (remota secundum rationem) concipiendo exemplar, seu ideam, quae dirigit operationem artificis.

29. Tertium. — Tertio, solet attribui exemplari esse mensuram et regulam veritatis et proprietatis rei factae. Quo sensu (ut supra tractavimus, disput. 8), dicunt multi auctores, et interdum D. Thomas, veritatem entium creatorum sumi ex conformitate ad exemplaria, quae sunt in intellectu divino, tanquam ex mensura earum; veritatem autem rerum artificialium sumi ex conformitate ad intellectum humanum; nam exemplar artificis est mensura artificiati. Hoc autem proprie convenit conceptui formali; nam conceptus obiectivus, si sit omnino proprius et adaequatus rei faciendae, non distinguitur ab ipsamet re; idem autem non est mensura suiipsius; si vero sit conceptus alterius rei, vel per accidens et remote tantum se habet, ut dictum est, vel non habet in se formam effectus, nec formaliter, neque repraesentative, et ideo, ut sic, non potest habere rationem mensurae.

30. Quartum. — Quarto, tribuitur ideae esse principium cognitionis, ut notat D. Thom., dicta quaest. 15, art. 1; id autem non est intelligendum de principio effectivo, quia, ut diximus, species intelligibilis non est proprie exemplar; ergo oportet intelligi de principio /908a/ formali; nam, obiectum praecise ut cognitum, seu ut terminativum, non dicitur proprie principium cognitionis, cum potius sit finis et terminus; principium autem formale cognitionis est ipsemet conceptus formalis; ergo ille est propriissimum exemplar, si sit conceptus rei efficiendae.

Assertio tertia.

31. Dico ergo tertio : non est de ratione exemplaris, ut sic, †1 [non esse] quantum ad esse eius, quod sit actu et directe cognitum ut obiectum quod; tamen ut causet, oportet ut aliquo modo cognoscatur, et quo perfectius fuerit cognitum, eo, caeteris paribus, perfectius causabit. Haec conclusio proponitur ad dissolvendum fundamentum contrariae sententiae, et in ea supponimus exemplar causare, quamvis nondum probatum sit, quia ita in communi sumptum, est per se manifestum; et tunc est nobis necessarium ad distinguendum in quo consistat proprium esse exemplaris, quid vero sit conditio requisita, ut causet. Communiter enim dici solet de ratione exemplaris esse, ut sit actu cognitum, quia non videtur satis animadversum quod, sicut in fine distinguuntur illa duo, scilicet, esse ipsius finis per quod causat, et esse cognitum, quod est conditio necessaria ad causandum, ita in exemplari sunt haec duo distinguenda; nam esse cognitum, ut sic, quatenus dicitur de obiecto directe cognito, cum sit sola extrinseca denominatio, non potest esse propria ratio constituens ipsum exemplar, nec potest esse in illo formale principium causandi.

32. Praeterea, sicut de fine dicebamus, non movere ad appetendum secundum esse cognitum quoad denominationem (ut ita dicam), sed quoad rem denominatam, seu quoad ipsum esse quod cognoscitur, ita exemplar non dirigit ad efficiendum in effectu ipsum esse cognitum quoad denominationem, neque tale esse, quale est esse in cognitione; ergo exemplar in esse exemplaris non constituitur per esse cognitum ut sic. Unde etiam in exemplari externo et remoto, cum imago visui proposita dicitur exemplar, ad cuius imitationem alia fit, licet oporteat illam imaginem esse visam aut cognitam, non tamen constituitur in illo modo exemplaris per esse visam, sed haec est conditio necessaria; esse autem sic depictam vel figuratam, est proprium esse talis exemplaris. Et iuxta opinionem asserentem artificium ipsum, vel creaturam /908b/ menti obiectam esse exemplar, dici non potest quod esse cognitum, quantum ad denominationem cogniti, constituat illam in esse exemplaris, cum in effectu non intendatur similitudo seu conformitas quoad illam denominationem, sed quoad esse naturale, vel artificiale, quod in tali re cognoscitur; ergo idem dicendum est in omni sententia, quod nimirum exemplar non constituitur in esse exemplaris formaliter ac praecise ex eo quod cognoscitur, sed ex proprio et quasi intrinseco esse, quodcunque illud sit, quod vel cognoscitur, vel potest cognosci.

33. Hinc ergo videtur satis probata prior pars conclusionis; nam si exemplar non constituitur formaliter per esse cognitum, ergo cognosci ut sic, praesertim directe et ut obiectum quod, non est de ratione exemplaris, quatenus exemplar est. Et hoc etiam confirmari potest ex prima conclusione; nam dictum est exemplar non esse, formaliter loquendo, conceptum obiectivum, qui formaliter in esse talis conceptus constituitur per esse cognitum; ergo hoc esse non est formaliter de ratione exemplaris ut sic.

34. Alteram vero partem conclusionis confirmant ex parte argumenta prioris sententiae, eamque sumo ex D. Thoma, 1 part., quaest. 15, art. 2, ad 2. Et declaratur primo in exemplaribus divinis; nam Deus, cognoscendo in sua essentia creaturas, format (ut more nostro loquamur) rationes, seu conceptus earum, per quos illas directe cognoscit, licet ut secundaria obiecta suae scientiae. Quia vero eius scientia est perfectissima, cognoscendo et formando exemplaria creaturarum, cognoscit in seipso conceptum illum, qui intellectualiter repraesentat creaturas; quod est cognoscere in se exemplaria creaturarum. Ubi ratione distinguendo illa duo, intelligimus prius esse formalia (formari? formata?) ipsa exemplaria, et deinde cognosci, quae licet videatur esse reflexio quaedam, in Deo tamen propter summam simplicitatem et infinitatem illius actus, eodem simplicissimo actu utrumque cognoscitur. Hoc igitur modo est in Deo idea (ut ita dicam), non tantum formata, sed etiam cognita, et ut sic habet totum id, quod ex parte intellectus necessarium est, ut in suo genere causet, quia et est forma existens in mente artificis, et est ita proposita et applicata, ut possit ad illam respiciens, rem per eam repraesentatam efficere ad illius imitationem. Et ita distinguentes in Deo secundum rationem ideam a cognitione ideae, sicut etiam /909a/ distinguere possumus ratione cognitionem directam a reflexa, et ideam quoad suum esse consistere intelligimus in conceptu formali, quem directe Deus habet de re operabili seu facienda, prout facienda est; cognitionem autem ideae intelligimus esse quasi perfectam quamdam applicationem, et coniunctionem ad ipsum artificem, ut ad illius imitationem producat effectum.

35. Ad hunc fere modum ratiocinatur D. Thom. supra, de exemplari existente in mente artificis : Nam dum artifex (inquit) intelligit formam domus in materia, dicitur intelligere domum; dum autem intelligit formam domus ut a se speculatam, ex eo, quod intelligit se intelligere eam, intelligit ideam vel rationem domus. Ubi plane distinguit aliud esse formare ideam, aliud intelligere ideam. Nam si artifex dum intelligit formam et rationem domus, a se speculatam, intelligit ideam, ergo dum ipsam rationem et formam domus speculatur, format ideam; ut tamen per illam operetur, et ad imitationem eius domum efficiat, reflectitur supra rationem domus ut a se speculatam, et ita agnoscit ideam, et per eam cognitionem quasi applicat exemplar, ut per illud causet. sic igitur constat quomodo cognitio ideae ad causalitatem deserviat.

36. Statim vero oritur dubium, an huiusmodi reflexio sit simpliciter necessaria in artifice, ut per exemplar a se conceptum possit exterius operari; in Deo enim semper est necessaria illa quasi reflexio, non tam ob causalitatem quam ob infinitam perfectionem illius scientiae, quae non potest ita terminari ad aliquod obiectum, quin intrinsece seipsam sub omni ratione et repraesentatione intueatur. At vero in artifice creato cum illa reflexio fieri debeat per actum distinctum, difficile creditu est, vel necessariam esse, vel semper intervenire quoties artifex per suam artem, seu per exemplar illa formatum operatur. Imo experientia videtur contrarium ostendi; nam qui scribit, aut aedificat, non semper est in illa actuali reflexione dum operatur.

37. Qualis cognitio exemplaris requiratur, ut artifex eo uti possit. — Unde dicunt aliqui non esse necessariam illam reflexionem, et creatum artificem uti exemplari suo cognoscendo illud,non ut est qualitas quaedam menti inhaerens, sed ut est forma et imago repraesentans obiective artificiatum. Sicut multi censent, verbum mentis esse qualitatem distinctam ab actu cognoscendi, deservientem /909b/ cognitioni, ut obiectum proximum, in quo res repraesentata cognoscitur; nam quod in speculabilibus est verbum, creditur esse exemplar in operabilibus. Et hoc quidem postremum existimo verum esse in rebus creatis tamen, sicut illa sententia de verbo mentis falsa est, ita etiam in praesenti non est vera illa ratio explicandi cognitionem exemplaris seu ideae per cognitionem directam rei exemplatae, quod, scilicet, sit obiectum proximum, in quo aliud cognoscitur, quia neque ille modus repraesentationis obiectivae per formalem similitudinem intelligi potest in illa qualitate, quae nec formalem, nec realem convenientiam habet cum externo obiecto, nec etiam intelligi potest quomodo in illa directe cognoscatur externum obiectum, illa nullo modo cognita. Sed haec communia sunt de verbo mentis illo modo explicato; et ideo illa omitto, et suppono conceptum formalem immediate terminari ad rem ipsam quam repraesentat, ipsumque non aliter repraesentare quam referendo intellectui obiectum ipsum, ut intellectualem formam constituentem in actu ultimo ipsum intellectum; et eumdem conceptum formalem dici verbum mentis, quatenus est internus terminus intellectualis actionis seu conceptionis eius; exemplar vero dici, quando est de re artificiosa seu operabili.

38. Ad difficultatem ergo positam, alii concedunt necessariam esse cognitionem reflexam, per quam artifex respiciens ad exemplar, id est, ad conceptum directum, quem de re formavit, possit talem rem facere, qualem cogitatione concepit. Et ad experientiam respondent, huiusmodi internos actus non semper cadere sub experientiam; saepe enim intellectus comparat unam rem ad aliam, et non advertit se comparare; et ita etiam potest comparare suammet cognitionem et exemplar, ut per illud mensuret rem quae ante fit, quamvis non advertat se uti ea comparatione; si autem advertat, intelliget se id non facere sine reflexione super suam cognitionem. Et mihi quidem non displicet hoc, si solum intelligamus hanc reflexionem intervenire, quando artifex perfecto modo utitur suo exemplari ad commensurandam et definiendam formam, quam praebere debet suo effectui; et hoc plane videtur voluisse D. Thom. supra.

39. Addendum tamen existimo, non toto tempore quo durat operatio exterior procedens ab arte, necessariam esse illam reflexionem /910a/ formalem; quod mihi quidem satis probare videtur experientia et ratio, quia ipsa directa repraesentatio, et quasi intuitus mentis circa rem vel operationem faciendam, sufficit ad dirigendam operationem. Tunc ergo non est necesse ut exemplar cognoscatur tanquam obiectum quod, sed satis est ut implicite et per modum tendentiae ad obiectum aliquo modo cognoscatur, ea tantum implicita et virtuali reflexione, quam quilibet actus mentis in se includit, ratione cuius dicitur cognosci seipso ut quo, quamvis non cognoscatur ut quod. Et ideo dixi in conclusione, exemplar cognosci aliquo modo, eo tamen perfectius applicari ad suum opus, quo perfectius cognoscitur.

Satisfit argumentis prioris sententiae.

40. Finis et exemplar quoad cognitionis necessitatem, in quo conveniant, et differant. — Ad argumentum ergo primum prioris sententiae iam responsum est, longe diversam rationem esse de fine et de exemplari; nam, licet in eo conveniant, quod utrumque causat, ut in cognitione existens, tamen in modo causandi habent diversitatem, ratione cuius finis esse potest ipsamet res quae terminat actionem agentis, quia ad se trahit eius affectum; exemplar vero non possit esse illa eadem res, sed alia, quae sit mensura et regula eius. Quo fit ut finis ita sit in cognitione, ut non necessario sit cognitio; exemplar vero per se ac proxime requisitum ita sit in cognitione, ut intrinsece etiam sit cognitio quaedam, seu intellectus conceptus; nam est intellectualis regula ac mensura.

41. Ad secundum respondetur, illam locutionem, exemplar esse, ad cuius similitudinem fit effectus, et quod artifex imitatur operando, facile verificari de ipso conceptu formali, quia non sunt illae locutiones intelligendae de similitudine formali, quae naturalis est, seu entitativa, sed de similitudine secundum repraesentationem intellectualem, quam habet conceptus formalis, circa rem quam exprimit, et hanc imitationem vel conformitatem intendit artifex in sua operatione; illa vero locutio, quod artifex respiciens ad exemplar, operatur ad illius imitationem, non oportet ut cum omni proprietate sumatur. Ortus enim videtur ille loquendi modus ex sensibilibus exemplaribus, quibus homines ob imperfectionem suam uti solent, et ad illa respicere ut ad obiecta proxima quae imitentur. Verumtamen iam dixi huiusmodi /910b/ exemplaria esse quasi per accidens; per se enim exemplar internum sufficit et requiritur ad actionem, et illius imitatio immediate intenditur; et ideo sufficienter posset explicari ratio exemplaris, dicendo, esse illud quo artifex sibi repraesentat rem quam effecturus est, ut illud imitetur, seu potius ut illius repraesentationem expleat. Quia vero, ut diximus, ipsum etiam exemplar potest reflexe cognosci, et illa reflexio confert, ut perfecte et complete exerceat munus exemplaris, ideo proprie etiam verificari potest, quod artifex, respiciens ad suum exemplar, operatur.

42. Tertium argumentum nullam habet difficultatem; nam multitudo idearum in Deo non est secundum rem, sed tantum secundum rationem, per respectus rationis ad diversas res creabiles, et ideo non repugnat quod illa pluralitas vel distinctio rationis intelligatur in ipsomet conceptu formali seu scientia Dei. Qualis autem et quanta sit illa pluralitas idearum, et per quem intellectum fiat illa distinctio, et respectu quarum rerum distinguendae sint ideae, plus habet quaestionis de nomine quam de re ; illa vero qualiscumque disputatio Theologorum est, non nostra.

43. Ad quartum respondetur imprimis supponere falsum, quod Beati non formant verbum; vere enim concipiunt Deum prout in se est, et ita formant in se conceptum formalem, quo sibi repraesentant Deum prout in se est; et ille conceptus est verbum, et non aliud. Unde, si in Deo cognoscunt creaturas, etiam formant in se rationem seu verbum earum, et illud habere posset vim exemplaris, si cum illo daretur vis operandi, quae per tale exemplar dirigi posset. Addo praeterea, Beatum videndo Deum et creaturam in Deo, etiam videre ideam quam Deus habet de creaturis, et ideo ipsummet conceptum formalem Dei posse quodammodo subire rationem ideae, etiam respectu alterius intellectus, cui per se et immediate obiicitur; sed illud etiam esset remote et mediate; proximum enim exemplar semper est illud quod ipsum operans in suomet intellectu format.

SECTIO II. Utrum exemplar propriam rationem causae constituat, vel ad aliquam aliarum revocetur.

1. Supponit haec quaestio exemplar vere ac proprie esse causam; id enim ex communi sententia philosophorum ac Theologorum ut /911a/ certum sumimus; in iis enim quae per intellectum operantur, per se necessarium est exemplar, ut rationabili modo possint actionem suam in definitum effectum dirigere; nam cum a natura sua non sint limitata ad determinatas formas effectibus tribuendas, sicut naturalia agentia, oportet ut suo proprio et intellectuali modo determinentur. Quamvis autem quoad exercitium suae actionis determinentur per voluntatem, tamen quoad specificationem et directionem ducuntur per intellectum; ad hoc autem indigent propriis exemplaribus talium effectuum, ut artificioso et intellectuali modo possint illos efficere. Et quamvis Seneca, epist. 66, existimet, hac ratione solum probari exemplar esse quid requisitum, non vero propterea esse inter causas per se numerandum, alioqui multa alia possent similiter per se inter causas recenseri, nihilominus verius est per se pertinere ad aliquod genus causalitatis, vel aliquem causandi modum, quamvis fortasse non augeat causarum numerum, nec per se constituat novum causandi genus. Utrumque autem declarabitur commodius, explicando ad quod genus causae exemplar pertineat.

Exemplar, nec materialem, nec finalem causam esse.

2. Et ut a clarioribus incipiamus, certum est exemplar nec per se pertinere, nec reduci ad genus causae materialis, quia nullam habet cum illa causa proportionem aut similitudinem, quia exemplar neque indicat potentiale quid, sed potius actuale formale; neque concurrit aliquo modo recipiendo, sed potius suo modo actuando ac determinando. De causa vero finali posset aliquis dubitare; nam munus exemplaris esse dicitur, ut ad illius similitudinem vel imitationem effectus fiat; sed haec est habitudo finis; ergo concursus exemplaris non est, nisi concursus quidam finalis. Minorem et discursum totum probo ex D. Thoma, 3 cont. Gent., cap. 19, ubi hac potissimum ratione probat omnia tendere in Deum, ut in ultimum finem, quia omnia intendunt illi assimilari; ergo commutata ratione, recte nos colligimus, cum Deus producit res ut ipsi assimilentur, concurrere ut finem earum; ac tunc concurrit ut exemplar; ergo. Imo in ratione 2 sic colligit D. Thom.: Agens dicitur finis effectus, in quantum effectus tendit in similitudinem agentis; sed Deus ita est finis rerum, quod est /911b/ etiam primum agens earum; ergo omnia intendunt sicut ultimum finem, Deo assimilari. Deus ergo, ut est id, cui assimilatur creatura, habet rationem finis; ergo et ut imitabilis a creaturis; nam haec verba, esse imitabilem a creaturis, et, esse id cui assimilantur creaturae, eamdem habitudinem significare videntur; sed esse imitabilem, dicit habitudinem causae exemplaris; ergo coincidit cum habitudine causae finalis. Unde clarius in ratione 4, ait D. Thomas, res omnes creatas esse veluti quasdam imagines primi agentis; perfectionem autem imaginis in hoc consistere, quod repraesentet suum exemplar, ideoque omnes creaturas intendere hanc repraesentationem ut finem suum. In quo discursu plane videtur exemplar cum fine confundere.

3. Sed nihilominus auctores omnes longe diversam esse censent causalitatem exemplarem a finali, quia causalitas finis consistit in metaphorica motione voluntatis. Ratio autem exemplaris praecise consistit in hoc quod sit forma determinans actionem agentis, ut sumitur ex D. Thoma, 1 p.,quaest. 44, art.3. Difficultas autem proposita procedit, ac si exemplar esset aliqua res cognita, quae imitanda proponitur, et non potius ipsemet intellectualis conceptus rei. Ut vero omnibus modis respondeamus, admisso illo modo loquendi, dicendum est, licet contingat eamdem rem esse finem et exemplar eiusdem effectus, ut argumenta facta probant, tamen sub diversa ratione causalitatis. Nam ut finis, movet ad efficiendam sui repraesentationem; ut exemplar vero, determinat actionem agentis, et quodammodo dat speciem effectui; unde rationem finis exercet, ut est quoddam bonum; rationem vero exemplaris, ut est quaedam forma. Addere vero possumus ad hoc magis declarandum, exemplar posse considerari vel ut terminum quemdam ad cuius imitationem tendit actio, vel ut principium dirigens ac regulans actionem agentis. Sub hac posteriori ratione exercet causalitatem exemplaris; nam prior magis pertinet ad rationem finis, quia sub ea ratione est id cuius gratia actio fit. Cum enim Christi imago depingitur, ut eum nobis repraesentet, revera Christus sub ea ratione habet rationem finis, et hoc etiam probat difficultas tacta. Et ideo mihi non placet quod quidam aiunt, causalitatem exemplaris consistere in passiva imitatione rei factae ad instar illius; nam haec passiva imitatio fini proprie convenit, quando in eo nihil aliud intenditur, nisi eius repraesentatio. /912a/ Ideo in ipsamet actione passiva distinguendum est, an sumatur ut alliciens affectum, an ut determinans et quasi specificans actionem, seu formam per eam inductam; nam sub priori ratione pertinebit ad causalitatem finis, sub posteriori ad rationem exemplaris.

4. Et propter hanc causam probabilissimum existimo propriam causalitatem exemplarem, distinctam a finali, per se reperiri in interno conceptu formaliter exprimente et repraesentante rem arte efficiendam; nam, licet per actionem intendatur conformitas cum illo conceptu sic repraesentante, non tamen intenditur ut finis actionis, formaliter loquendo de conformitate, sed intenditur ipsa forma in qua est conformitas; ipsa vero conformitas solum attenditur ut commensuratio quaedam, et quasi regula formae inducendae. At vero in exemplari externo distinctione opus est, nam illud magis induit rationem finis, maxime quando per se intenditur eius repraesentatio, propter eius honorem, aut aliquid simile; aliquando vero etiam habet solam rationem mensurae et non finis, ut quando artifex exterius conficit parvum idolum totius aedificii; tunc enim intendit conformitatem ad illud, non tanquam finem, sed tanquam regulationem, ut sic dicam.

5. Et simili modo videtur satis probabiliter dici posse (distinguendo in Deo secundum rationem ideas intellectuales, prout a nobis sunt explicatae sectione praecedenti, et essentiam divinam ut participabilem in esse et in perfectionibus essendi a creaturis), sub priori ratione habere propriam causalitatem exemplarem, et ut sic intendi conformitatem creaturarum ad ideas, non secundum habitudinem earum ad finem, sed ad mensuram et regulam; sub posteriori autem ratione habere essentiam divinam rationem finis, et sic etiam intendi similitudinem creaturarum ad Deum, ut ad suum finem. Nam sub priori ratione intenditur ut creatura talis sit, qualis repraesentatur in idea; sub hac vero posteriori intenditur ut ipsa repraesentet divinum esse et divinam perfectionem quantum potest; et ideo posterior habitudo non est ad Deum ut ad exemplar, sed ut ad finem.

6. Tandem hinc censeo convenientissime dici, in actionibus et effectibus Dei, ut sunt ab ipso, nihil extra eum exercere posse causalitatem exemplarem proprie sumptam, sed ipsum esse singulare exemplar omnium suarum /912b/ actionum et effectuum, quia nihil extra ipsum potest esse regula et mensura actionum eius, ut ab eo sunt. Unde si aliquando dicitur aliquid creatum, esse exemplar alterius, ut Christus, in quantum homo, dicitur exemplar iustorum hominum, vel intelligendum est late de exemplari quasi materialiter, prout induit rationem finis proximi; sic enim potest dici Christus exemplar, quia in eius honorem alii iusti efficiuntur similes illi. Vel exponendum est respectu causarum secundarum; quo etiam modo Christus dici potest exemplar hominum, quia propositus illis est ut in illum tanquam in exemplar respiciant, quod imitentur.

Proponitur sententia reducens exemplar ad causam formalem.

7. Omissis ergo causa materiali et finali, de aliis duabus est controversia inter auctores. Multi enim revocant exemplar ad genus causae formalis, crediturque esse opinio Aristotelis, qui numerando causas, simul cum formali exemplarem nominavit. Et hanc opinionem tenet Albertus, in 1, dist. 20, art. 1; Caiet., 1 p., q. 6, art. 3, in fine, et q. 44, a. 3; Thom. de Argent., in 1, dist 45, art. 2. Sumitur ex Durando ibi, quaest. 2, quatenus negat exemplar pertinere ad genus causae efficientis. Idem tenet Aegid., proposit. 37 de Eucharistia. Hi auctores supponunt exemplar concurrere solum ut obiectum cognitum, ad cuius imitationem agens aliquid operatur; et ideo non putant posse habere efficientiam, et hinc concludunt habere formalem causalitatem extrinsecam, quae in hoc solum consistit, quod per imitationem passivam concurrit ad dandam similem formam et speciem effectui. Imo sunt qui censent exemplar non reduci ad genus causae formalis intrinsecum, sed constituere per se et directe novum genus causae formalis extrinsecae; quod sentit Henr., Quodl. 9, q. 2, quem nonnulli moderni sequuntur. Et quidem, supposita priori parte, satis consequenter loquuntur; nam licet, exemplar in nomine conveniat cum forma, ut ipsum nomen ideae prae se fert, et supra ex Augustino notavimus, tamen in causando habet longe diversam rationem. Nam forma informans est intrinseca, et pars essentialis compositi; exemplar autem est forma extrinseca; unde ex hac parte magis inter se differunt quam materia et forma, et non minus quam forma efficiens et forma facta, nam etiam forma efficiens est forma, et est causa extrinseca, cuius /913a/ participatio est forma informans ab ea procedens; ergo si exemplar est causa formalis extrinseca, tam constituit novum genus causae sicut forma efficiens.

Praefertur sententia, exemplar ad causam efficientem revocans.

8. Mihi tamen magis probate sententia eorum qui negant exemplarem causam constituere proprium genus causae, sed illam pertinere dicunt ad causam efficientem. Quam tenent Alensis, 1 p., q. 23, memb. 4, a. 1; Bonavent., in 3, dist. 11 , art. 1, q. 3; Scotus, in 1 , dist. 2, q. 2, et dist. 36, art. 1; et ibi Hervaeus, q. 1. Et primo probatur haec opinio ex mente Aristotelis, cui opposita sententia videtur modeste contradicere, quia constituit quintum genus causae distinctum ab his quae Aristoteles numeravit. Nam, licet exemplar nomine formae appellent, tamen revera est causa non minus diversa a forma informante, quam sit forma efficiens, ut explicando ipsammet sententiam declaravimus, illaque convenientia cum forma vix est plus quam in nomine, nam ratio est longe diversa, cum altera sit forma essentialiter et intrinsece constituens rem; alio vero modo solum dicatur forma, quia extrinseco repraesentat aut movet ad faciendum aliquid sibi simile. Unde Aristoteles non in hoc sensu exemplar cum forma numeravit, sed vel quia ideae nomen, quo utitur, idem significat generatim quod forma, vel quia (prout ipse refert) Plato ita ponebat ideas formas exemplares, ut in eis constitueret rerum essentias et species. Adde quod Aristoteles semper numerat inter causas efficientes ipsam artem, sub qua exemplar comprehendit; unde in 7 Metaphysicor., dixit sanitatem extra fieri efficienter a sanitate quae est in mente, id est, ab exemplari sanitatis.

9. Secundo, videtur illa sententia fundata in falso principio, scilicet, quod exemplar sit res aliqua obiective et directe cognita, ita ut in illa per se primo consistat ratio causae exemplaris; nam hoc falsum esse ex dictis praecedente sectione constare potest. Et declaratur praeterea in hunc modum, nam in artifice creato non est per se necessarium tale exemplar; illud enim, quod humani artifices solent exterius sibi effingere, solum est adminiculum quoddam, quod iuvet ad rem interius concipiendam, et memoriam conservandam; unde si absque tali obiecto sensibili possent exacte domum faciendam concipere, et interius praesentem habere, non indigerent /913b/ illo extrinseco exemplari. Rursus neque etiam interius est per se necessarium aliquod obiectum distinctum ab effectu artefaciendo; nam, licet in hominibus regulariter ita contingat, tamen (ut supra argumentati sumus) et illa distinctio est quasi per accidens, quia artifex non intendit effectum, nisi quatenus est omnino idem, et in eo quod est diversum non procedit ex causalitate exemplari. Et praeterea id non est universale in artifice creato ut sic; Angeli enim etiam possunt facere res artificiales, et non oportet ut eas confuse concipiant, sed distincte, et easdem numero quas affingunt. Et Christus Dominus in quantum homo, si aliquid artefactum operari voluisset, ad nullum aliud obiectum respiceret nisi ad ipsummet in individuo distincte cognitum, quod esset facturus. Non est ergo per se haec causalitas ab obiecto distincto, neque etiam potest esse ab eodem numero, ut in superiori sectione ostensum est, et a fortiori probari idem potest de ideis divinis ex superius dictis : ergo non consistit haec causalitas in illa veluti informatione extrinseca, quae est quasi per comparationem et imitationem unius formae ad aliam.

10. Addo praeterea, etiam quando intervenit extrinsecum exemplar distinctum, nihil per se efficere circa effectum artis, quod possit habere propriam rationem causalitatis realis, et vere ac per se dici possit causalitas formalis. Nam si loquamur de sensibili exemplari, illud primo ac per se movet ad sui notitiam, et in eo genere concurrit efficienter tanquam obiectum motivum. Deinde potest mediate movere ad concipiendam vel efficiendam aliam rem similem, vel proportionalem, et quoad hoc etiam comparatur per modum finis, vel efficientis remote, et fere per accidens. Nam si res attente consideretur, per se solum movet ad sui conceptionem, ex qua intellectus aliam rem similem fabricatur, seu concipit, et per voluntatem intendit illam efficere; quod si ipsam voluntatem tale obiectum moveat, ut quando imago, quae placet, movet ad faciendam aliam similem, haec motio ad finem pertinet, non ad exemplar. Nulla ergo causalitas ibi intervenit, quae mereatur nomen causalitatis formalis. Praeterea vel illa causalitas est circa conceptionem intellectus, et hoc non, quia respectu illius potius est efficientia obiectiva, ut dictum est; vel est circa rem artefactam, et hoc etiam non, tum quia respectu illius valde remote se habet tale exemplar, proxime enim non /914a/ regulatur artificiatum, nisi iuxta conceptionem mentis; tum etiam quia (seclusa causalitate finis) quod artifex intendat assimilare effectum extrinseco obiecto, solum est habitudo vel denominatio extrinseca proveniens ab actu voluntatis eius, et non addit effectui essentialem dependentiam ab alio obiecto, quae ad genus causae formalis pertineat; imo neque ad ullum genus causae per se, nisi fortasse, ut dixi, talis repraesentatio vel similitudo sub ratione finis intendatur. Artifex enim per se solum intendit talem formam inducere in suum effectum, ad quod per se solum indiget propria conceptione illius formae; quod vero haec forma assimiletur alteri extrinsecae, per accidens est ad causalitatem artis ut sic; ergo et ad causalitatem exemplaris. Atque haec ratio probat de cognitione cuiuscumque alterius obiecti creati, sive particulari, sive universali seu confusa.

11. In Deo vero potest videri intercedere specialis ratio, quia Deus non cognoscit creaturas a se faciendas nisi in essentia, et per essentiam suam; et hoc est illi per se. Sed nihilominus, quamvis nostro modo intelligendi essentia sit veluti medium ad cognoscendas creaturas, tamen in ordine ad operationem ad extra Deus per se non operatur ut cognoscens praecise suam essentiam, sed ut cognoscens creaturas ipsas, quas est producturus; et ideo ille ordo secundum rationem, qui est per se inter essentiam ut cognitam, et creaturas ut cognitas, scilicet, quod essentia est ratio cognoscendi creaturas, respectu causalitatis exemplaris creaturarum est remotus et per accidens; ergo ratione illius non potest essentia ut cognita dici causa formalis extrinseca creaturarum. Unde si verum esset, quod multi opinantur, essentiam divinam non esse rationem cognoscendi creaturas ut medium seu ut obiectum cognitum, sed solum ut speculum, seu tanquam speciem intelligibilem eminentissimam, quod ad causalitatem exemplarem attinet, nihil referret, nam aeque bene posset Deus sua arte increata producere creaturas, quales concepit; ergo quod illa cognitio creaturarum secundum rationem intelligatur a nobis orta ex cognitione essentiae, ut causae eminenter continentis creaturas, est remotum quid, et quasi per accidens ad causalitatem exemplarem. Maxime cum superius ostensum sit, non posse essentiam ut cognitam praecise absque creaturis formaliter cognitis, veram rationem exemplaris habere, neque etiam possit inter cognitionem essentiae /914b/ praecise et cognitionem creaturarum in essentia alia cognitio quasi media intelligi, quae dicatur cognitio essentiae ut participabilis a creaturis, quia, ut supra etiam dicebam, hoc nihil aliud est quam cognoscere creaturas ut participativas essentiae (ut sic dicam). Superest igitur ut propria causalitas exemplaris non sit in aliquo obiecto cognito distincto ab effectu, qui ad illius imitationem fit; ergo non erit eius causalitas formalis, quandoquidem ob solam illam obiectivam seu passivam imitationem ad illud genus pertinere dicebatur.

12. Ultimo probatur directe, causalitatem exemplaris ad efficientiam pertinere. Primo quidem, quia ars est principium efficiendi: unde Aristoteles, agens de causis, ait Polycletum esse causam per accidens statuae, statuarium autem esse causam per se, quia nimirum formaliter dicit artem, quae est principium per se illius effectus; sed ars non causat nisi mediante idea; docet enim ars fabricari in mente tum rem efficiendam, tum etiam viam et modum exequendi illam; atque in hunc modum est principium artificiosi effectus: unde D. Thomas, 3 p., q. 78, a. 2, sic ait : Forma artificialis est similitudo ultimi effectus, in quem fertur intentio artificis, sicut forma artis in mente aedificatoris est forma domus aedificatae principaliter, aedificationis autem per consequens; ergo etiam ipsum exemplar comparatur ad artificem, ut proxima forma per quam suo modo operatur; sicut ergo forma agentis ad efficientem causam pertinet, quatenus est illi principium agendi, ita et exemplar, quatenus est forma artificis, qua operatur, ad efficientem causam pertinet. Quod etiam conformat communis modus loquendi philosophorum et Theologorum; sic enim aiunt exteriorem domum procedere a domo, quae est in mente artificis, sicut de sanitate, supra, ex Aristotele referebamus; et D. Thomas, Quodl. 7, art. 3, sic inquit: Similitudo rei cognitae dupliciter est in cognoscente: uno modo, sicut causata a re, alio modo sicut causa rei, ut patet in artifice, qui cognoscit artificiatum per illam formam, per quam ipsum facit. Ex quo inferius infert, rationes ideales in mente Dei existentes, esse efficaces ad cognoscenda singularia quorum sunt causa. Idem repetit Quodlib. 8, art. 2; et simili modo loquuntur de ideis divinis Dion., c. 5 de Divin. nominibus; et Augustinus, lib. 12 de Civit. Dei, cap. 25. Vocant enim eas effectrices rerum. Et propter eamdem causam /915a/ dicunt Theologi, Deum esse causam efficientem rerum per intellectum et voluntatem; intellectus enim et scientia non causat ad extra nisi per ideam; ergo si scientia est principium efficiendi ad extra, etiam exemplar.

13. Unde confirmatur ; nam ad actionem artificis tria concurrunt, ars, voluntas et potentia exequens; sed voluntas, ut movens potentiam exequentem, pertinet ad genus causae efficientis; ergo et ars ut dirigens et determinans illam; dirigit autem et determinat mediante exemplari: ergo exemplar ad idem genus causae pertinet. Confirmatur praeterea, quia, sicut agens naturale completur in ratione principii agendi per formam, ita agens intellectuale completur in suo ordine per exemplar, nam sicut agens naturale per formam continet similitudinem effectus, et determinatur ad illum, ita agens intellectuale per exemplar habet in se similitudinem effectus, et recipit quamdam determinationem ad illum, saltem quoad specificationem, nam quoad exercitium non determinatur per solum exemplar; et ideo indiget voluntate; ergo pertinet exemplar ad genus efficientis causae tanquam forma suo modo complens quoddam genus causae efficientis, scilicet intellectuale seu artificiosum.

14. Dices: eadem ratione dici posset, finem non constituere proprium genus causae, sed complere quoddam genus efficientis, ut sit sufficienter constitutus ad agendum, nimirum intellectuale agens, quod, nisi a fine moveatur aut determinetur, agere non potest. Respondetur negando consequentiam, quia finis non comparatur ad agens, ut constituens illum proxime aptum ad agendum, sed potius supponit illud ita constitutum, et movet ut agat; at vero exemplar non supponit complete constitutum quoad suum peculiarem modum agendi, nimirum artificialem seu intellectualem. Deinde finis ut sic comparatur ad effectus secundum quemdam peculiarem modum dependentiae quem ab illo habent, quatenus propter illum sunt; exemplar autem non habet peculiarem habitudinem per se ad effectum, nisi solum quatenus dirigit vel determinat actionem agentis. Quocirca, sicut voluntas agentis non constituit per se novum genus causae, sed determinat talem modum agendi, scilicet, voluntarie, ita scientia, vel ars, seu (quod idem est) exemplar non constituit novum genus causae, sed complet peculiarem modum efficiendi, scilicet artificiose.

/915b/ Corollaria praecedentis doctrinae.

15. Atque hinc potest obiter alia ratio colligi, cur Aristoteles simul cum forma exemplar nominaverit; est enim exemplar forma quaedam non tam respectu rei per illud efficiendae, quam respectu ipsius artificis, quem suo modo informat et constituit in suo genere in actu, ut sit sufficiens ad agendum. Quod si respectu rei exemplatae exemplar vocatur forma, non est propter causalitatem formalem, quam circa illud habeat, sed quia illud in se aliquo modo continet per modum imaginis, seu in esse repraesentativo; omnes autem imagines solent formae appellari; unde etiam quarta species qualitatis vocatur forma et figura.

16. Secundo obiter etiam intelligitur vulgaris illa distinctio triplicis formae, a qua, ex qua, et ad quam; nam per has voces nec significantur tres formae distinctae, neque etiam tres causalitates formales distinctae; sed tantum tres habitudines, quae possunt eidem formae respectu diversorum convenire. Nam eadem forma ignis, quatenus est principium a quo procedit alius ignis, dicitur forma a qua; quatenus vero ipsum ignem generantem in suo esse constituit, dicitur forma ex qua; quatenus vero ad eius similitudinem fit forma in genito, dici potest forma ad quam. Unde illa particula, a qua, denotat habitudinem efficientis causae; ex qua, habitudinem causae formalis intrinsecae; ad quam, quamvis censeatur denotare causam exemplarem, tamen revera est aequivoca; nam ignis proprie generat ignem ad sui similitudinem, et tamen forma eius non est exemplar. Unde per illam particulam potest in illa forma denotari habitudo causae finalis, sicut supra ex D. Thoma referebamus, quodlibet agens naturale agere propter se ut finem, quatenus agit ut effectum sibi similem producat. in quo conservetur saltem secundum speciem, vel in quo eius perfectio aliquo modo repraesentetur, si generalius de agente loquamur. Et iuxta hanc considerationem universalem, omnis forma a qua, est etiam ad quam, sub diversa ratione causae extrinsecae, et sine causalitate formali. Ut ergo forma ad quam, peculiariter dicatur de exemplari causalitate, subintelligendum est, esse formam proxime regulantem effectum ad quem dirigitur propria intentio agentis, et ideo dici potest ad cuius normam fit effectus. Unde, sicut forma a qua, non ita appellatur quia causalitatem /916a/ formalem exerceat circa effectum, qui est ab ipsa, sed quia est forma ipsius causae, ita, quamvis exemplar dicatur forma ad quam, non oportet intelligi ita appellari quia causalitatem formalem exerceat respectu eius quod ad illius imitationem fit, sed respectu artificis quem informat, nisi latius dicatur forma, non ob causalitatem, sed ob repraesentationem. Cum autem dicimus exemplar esse formam artificis, ita accipiendum est, sicut de forma agentis, nam in artifice vel agente creato est vere forma; in increato vero solum est forma, nostro modo intelligendi, seu habet quidquid est perfectionis in forma, seclusa imperfectione, id est, intrinseca causalitate seu informatione.

17. Tertio intelligi potest ex dictis cur causa exemplaris distingui soleat ab efficiente, si et ipsa efficiens est; nam et hoc etiam obiici potest contra nostram sententiam; sicut D. Thomas, 1 part., q. 44, cum articulo primo et secundo ostendisset Deum esse causam efficientem omnium, in art. 3 inquirit an Deus sit causa exemplaris. Dico tamen exemplarem causam non tam esse distinguendam a causa efficiente, quam sub causa efficiente, vel sub his formis aut conditionibus, quae constituunt peculiare genus efficientis. Ut in dicto exemplo, postquam constat Deum esse causam agentem, idem est quaerere an sit exemplaris, quod quaerere an sit agens per intellectum, et an ex se habeat quidquid necessarium est ad illum causandi modum. Verum est tamen, si vim nominum attendamus, causam exemplarem non dici de omni agente, quod per exemplar operatur, sed de sola forma, quae habet vim et rationem exemplaris; artifex enim non dicitur causa exemplaris artificiati, sed habere exemplar, aut operari per exemplar, quia exemplar significat quasi in abstracto ipsam formam. At vero Deus quia per seipsum scit et repraesentat omnia, ideo simpliciter dicitur causa exemplaris omnium.

18. Ultimo tandem constat ex omnibus dictis hoc genus causalitatis proprie et intrinsece in solis agentibus intellectualibus reperiri, quatenus ad extra aliquid operantur per artem seu scientiam suam. Unde perfectissime reperitur in Deo, imo in illo solo est haec causalitas respectu substantiarum omnium et accidentium omnium naturalium, ut supra etiam tactum est, quia nulla creatura intellectualis per se potest aliquid huiusmodi per artem facere, sed ad summum per accidens, /916b/ applicando activa passivis. Unde solum rerum artificialium potest inveniri propria exemplaris causalitas in agentibus creatis. Et respectu etiam eorum Deus habet vim et proprietatem primae causae exemplaris, non solum quia prima exemplaria etiam ipsorum artefactorum sunt in mente divina, sed etiam quia per ea actu influit, et immediate in suo genere cum omnibus inferioribus artificibus. Imo sub hac etiam ratione omnes actiones et effectus causarum naturalium immediate sunt a divina causa exemplari, et sub ea ratione seu in eo genere non habent aliam propinquiorem causam; nam, sicut Deus immediate per potentiam suam ad omnes illas actiones concurrit, ita per suas ideas eas dirigit, atque hoc modo, sicut Deus est causa prima et immediata omnium actionum in genere efficientis et finis, ita et in ratione exemplaris.

Notes

†* Letzte Korrektur: 28. Oktober 2013. Paris: Vivès, 1866. Tomus 1 (Opera omnia XXV). Michael.Renemann@ruhr-uni-bochum.de

†1 Cf. editionem Biblioteca Hispanica de Filosofía, Madrid 1960, Bd. IV, S. 38, Fussnote