SECTIO VI. PER QUAM OPERATIONEM INTELLECTUS FIANT RES UNIVERSALES
1. Haec quaestio sub aliis verbis tractari solet in principio dialecticae, scilicet, an universale fiat per abstractionem vel per comparationem intellectus. Tractari etiam solet, ac magis proprie in III de Anima, explicando obiectum intellectus, quod universale esse dicitur. Quoniam vero dictum a nobis est unitatem universalem per opus intellectus resultare, praetermittere non possumus quin declaremus quod et quale sit hoc opus intellectus. Oportet autem breviter distinguere duplicem intellectum, agentem et possibilem; illius munus est efficere species intelligibiles; huius operari et intelligere per illas; habet autem duplicem operationem (praetermissis aliis quae ad praesens institutum non spectant): una vocatur directa, qua directe tendit in rem quam species intelligibilis repraesentat et ad quam ducit intellectum per se ac simpliciter. Alia vocatur reflexa, qua intellectus revolvitur supra priorem cognitionem vel supra obiectum eius secundum eas conditiones vel denominationes quas ex cognitione accipit.
Tres proponuntur opiniones
2. Tres igitur in hac re possunt esse opiniones: prima est universale fieri per operationem intellectus agentis quae antecedit omnem operationem intellectus possibilis, et consistit in productione speciei intelligibilis repraesentantis naturam praecisam et abstractam ab omnibus individuis, quae proinde dici solet abstractio naturae communis facta virtute intellectus agentis. Ita significat D. Thomas, I, q. 85, a. 1, in corpore, et ad 4, et a. 3, ad 4, VII Metaph., lect. 13, de Ente et essent., c. 4; et Com., II De Anima, comm. 10, dicens intellectum moveri ad ultimam perfectionem a rebus universalibus, scilicet, repraesentatis in speciebus intelligibilibus. Et ideo III de Anima, text. 8, dicit, si universalia essent extra animam, frustra fore intellectum agentem. Fland., III Metaph., q. 2, a. 2, VII Metaph., q. 16, a. 1; Fonseca, V Metaph., c. 28, q. 5 et 6; Soto, in Log., q. 3 universalium. Quae sententia supponit imprimis intellectum possibilem directe et ex vi speciei quam recipit ab intellectu agente, non cognoscere singularia materialia sed tantum naturas communes. Ex quo infert speciem productam ab intellectu agente tantum repraesentare directe naturam communem praecisam ab omnibus individuis et consequenter esse universalem in repraesentando. Ex quo tandem fit naturam sic repraesentatam, obiective et denominatione extrinseca fieri universalem per huiusmodi abstractionem; nam, si contractione fit singularis et individua, abstractione fiet universalis et communis. Et confirmatur, quia universale est obiectum intellectus agentis et possibilis, illius ut potentiae activae, huius ut passivae seu receptivae; ergo fit per actionem intellectus agentis, antecedit vero operationem intellectus possibilis; nam de ratione potentiae activae est ut faciat obiectum suum, potentia vero passiva supponit illud; ab eo enim pati solet.
3. Secunda opinio est universale non fieri ab intellectu agente, sed a possibili per operationem directam qua cognoscit naturam communem secundum suam praecisam rationem formalem et essentiam, nihil de inferioribus rationibus vel de individuis considerando, neque etiam formaliter et quasi in actu signato considerando communitatem ipsius naturae sed solum essentiam, quae communis est. Hanc sententiam quoad priorem partem negantem in qua differt a praecedente, necessario docere debent qui tenent intellectum possibilem cognoscere directe singularia, etiam materialia. Nam iuxta illam opinionem. consequenter dicendum est intellectum agentem, per se loquendo, efficere speciem singularem, non solum in essendo sed etiam in repraesentando rem individuam et singularem; quia non posset eam intellectus primo et directe cognoscere, nisi reciperet speciem proprie et in particulari repraesentantem illam. Quo fit ut iuxta hanc sententiam intellectus agens non abstrahat universale a singularibus solumque dicatur abstrahere speciem intelligibilem a phantasmate quia separat illam a conditionibus materiae, quantum ad esse reale illius, non vero quantum ad obiectum quod repraesentat: producit enim speciem spiritualem et immaterialem in entitate sua, repraesentantem eamdem numero rem individuam quam repraesentat phantasma; non enim repugnat materiale individuum per immaterialem formam seu qualitatem intentionaliter repraesentari. Et in universalitate generis potest hoc confirmari in omni sententia, quia, licet demus intellectum agentem abstrahere illo modo naturam specificam ab individuis, non tamen necesse est quod abstrahat naturam genericam ab speciebus; quia certum est intellectum possibilem posse directe et immediate ferri ad cognoscendam specificam naturam, et intellectum agentem posse efficere speciem intelligibilem quae in repraesentatione sua non abstrahat a differentia specifica, quidquid sit de individuali; ergo tunc non fiet universale quod est genus, per abstractionem intellectus agentis.
4. Altera vero pars affirmativa opinionis, scilicet, hoc universale sufficienter fieri per abstractionem intellectus possibilis, sumi potest ex D. Thoma, I, q. 16, a. 3, ad 2, et Opusc. 42, c. 5, in fine, ubi affert illud Comm., I de Anima, text. 8: Intellectus facit universalitatem in rebus; quod licet possit existimari dictum de intellectu agente, tamen a fortiori verum erit de intellectu possibili, de quo Averroes loquitur; nam tractat de intellectu definiente et demonstrante. Denique auctores citati in praecedenti opinione, quamvis doceant primam universalitatem fieri ab intellectu agente, non tamen possunt consequenter negare quin haec operatio intellectus possibilis sufficiat ad similem vel perfectiorem universalitatem. Et ita D. Thomas aliis locis citatis indifferenter loquitur de intellectu abstrahente, sive agente, sive possibili. Expressius vero de solo intellectu possibili hoc docet Durand., In I, dist. 3, q. 5, n. 27, et In II, dist. 3, q. 7, n. 12. Et a fortiori potest rationibus primae sententiae probari, quia conceptus seu species expressa intellectus possibilis formalius repraesentat quam species impressa; ergo, si intellectus praecise et abstracte contemplatur hominem, homo, ut in eo conceptu repraesentatus, erit universalis obiective, multo melius quam si repraesentaretur in specie impressa, quia habet esse obiectivum magis actuale et magis proprium, et secundum illud esse est universale. Et confirmatur primo, nam homo fit singularis per differentias individuantes; ergo, hoc ipso quod ab illis omnibus praescindit per actualem conceptum abstractum, fiet universalis. Confirmatur secundo, quia si homo ita in re existeret sicut illi conceptui obiicitur, esset universale in essendo, quale Platoni tribuitur; ergo etiam nunc est universale per denominationem ab intellectu. Confirmatur tertio, nam si intellectus reflectatur supra hominem sic conceptum, considerans conditionem seu quasi statum eius, cognoscit illum non esse aliquod singulare sed esse quid commune omnibus singularibus, in qua conceptione non fallitur intellectus, ut constat, neque etiam tribuit homini sic concepto aliquid novum sed concipit quod in illo praeerat; ergo ante hanc reflexionem iam homo erat universalis per priorem conceptionem directam. Et ad hoc etiam deservire potest ratio adducta pro superiori sententia, quod operatio intellectus supponit obiectum; est enim hoc verum de obiecto, quod per operationem cognoscitur, non vero de conditione quae in obiecto resultat, quatenus cognitum est, quando illa conditio per talem actum non cognoscitur; quia, cum talis conditio resultet ex actu, comparatur ad potentiam potius ut activam quam ut passivam; ita vero est in praesenti; nam universalitas quae quodammodo inesse dicitur vel convenire naturae abstracte cognitae, est quaedam conditio vel denominatio resultans ex tali actu et modo cognoscendi, quae tamen non cognoscitur per illum actum sed solum ipsa natura quae universalis denominatur, et ideo non est necesse universalitatem illius obiecti supponi ante illam actionem. At vero, quando postea intellectus reflectitur et contemplatur illammet conditionem seu statum naturae abstractae, iam illa est obiectum cognitum per talem actum; supponitur ergo illi actui, et tamen illa conditio nihil aliud est quam universalitas naturae; ergo universalitas supponitur ante hanc notitiam reflexivam, seu (quod idem est) comparativam: fit autem per abstractivam seu (quod idem est) per cognitionem directam ac praecisam naturae universalis.
5. Tertia sententia est universale fieri per notitiam comparativam qua intellectus possibilis, postquam naturam praecise et abstracte apprehendit, confert illam sic conceptam cum rebus in quibus existit et intelligit illam ut unum quid aptum ut sit in multis inferioribus et de illis praedicetur. Itaque iuxta sententiam hanc, natura in singularibus existens universalitatem habet solum in potentia remota, quia non est communis vel positive, tamquam aliquid vere unum existens in multis vel etiam negative, tamquam aliquid nulli rei singulari proprium. Sed est tantum in illa quaedam similitudo et convenientia plurium rerum inter se quae praebet occasionem et fundamentum remotum universalitati. Natura vero abstracte cognita dici potest universalis in potentia proxima, quia iam est communis negative, quia concipitur secundum se et non ut propria alicuius individui; nondum tamen censetur esse actu universalis, quia nondum concipitur ut habens aptitudinem et relationem ad multa in quibus sit, quam relationem accipit per notitiam comparativam, et ideo per illam dicitur ultimo constitui universale in actu. Quod ulterius probatur, quia universalitas non est res aliqua habens veram existentiam, sed est tantum ens seu relatio rationis; ergo tantum habet esse obiective in intellectu; ergo tantum est quando actu fit ab intellectu, nam tunc solum est obiective in intellectu; ergo tantum est per notitiam comparativam, quia per eam solam fit seu excogitatur ab intellectu. Confirmatur, nam universale ut universale relativum est, ut patet, tum ex eius definitione; per suum enim correlativum definitur, scilicet: Est unum in multis et de multis; tum ex suis speciebus, ut sunt genus, species, differentia, etc.; haec enim relative dicuntur, ut constat ex definitionibus a Porphyrio datis in praedicabilibus; relativa autem sunt simul natura et cognitione; ergo universale in actu non est eo modo quo esse potest, scilicet, obiective in intellectu, donec eius correlativum eodem modo sit; non potest autem esse illo modo donec unum ad alterum conferatur, quod fit solum per dictam comparativam notitiam; ergo. Et huic opinioni favet D. Thomas, qui ubique docet relationes rationis tantum esse in apprehensione rationis conferentis unum alteri, ut I, q. 28, a. 1, in corp., et ad 4, et q. 7 de Potent., a. 1, et significat IV Metaph., lect. 4, et lib. I de Interpr., lect. 10. Significat etiam Caiet., agens in communi de relatione rationis, dicta q. 28, prima parte et in particulari de relatione universalitatis, de Ente et essent., c. 4, q. 7, et paulo ante illam. Citantur etiam Scot., VII Metaph., q. 11; Anton. And., q. 17; et Anton. Tromb., q. 2 Metaph., a. 1; nam eo modo quo ponunt universale in actu per intellectum videntur illud ponere in notitia comparativa potius quam in praecisiva. Est autem differentia inter hos auctores quod aliqui eorum per notitiam comparativam intelligunt notitiam directam, qua universale confertur cum inferioribus ut existens in illis, vel praedicabile de illis. Ita videtur sentire D. Thomas, et clarius Scot. supra, et In IV, dist. 2, q. 2; Sonc., VI Metaph., q. 18. Alii vero intelligunt notitiam reflexam, qua post praedictam comparationem intellectus concipit ipsammet comparationem ut relationem quamdam, et naturam comparatam ut genus vel speciem, etc., respectu inferiorum.
Fertur iudicium de prima opinione
6. Inter has sententias prima est quidem probabilis ex suppositione illius sententiae, quod intellectus agens non producit species repraesentantes individua, et adhuc ea supposita, non procedit generaliter de omni universali sed ad summum de specifico et de solo illo formaliter loquendo, ut ratio quaedam supra facta probat. Et amplius declarari potest, quia imprimis certum est intellectum agentem nunquam imprimere speciem repraesentantem solam differentiam, ut differentia est, sed totam specificam naturam. Quia, sicut phantasma non repraesentat in individuo aliquid per modum formae sed per modum totius individui ita intellectus agens producit speciem repraesentatem totam naturam specificam individui per modum totius nec potest praescindere seu immutare actionem istam ut tunc producat unam speciem repraesentantem differentiam per modum formae, deinde producat aliam repraesentantem totam naturam specificam per modum totius; quia neque est liber in agendo, sed naturaliter imprimit speciem quantum potest, supposito tali phantasmate; neque est cognoscitivus ut nunc possit uno modo naturam concipere, postea alio. Unde in proprio etiam et accidente, quamvis demus efficere species repraesentantes illa in communi abstrahendo ab individuis, tamen unumquodque eorum ex vi talis speciei intelligibilis solum repraesentatur ut quid commune multis individuis in ea ratione similibus. Et idem suo modo est in gradu generico, si forte aliquando ob imbecillitatem phantasmatis producatur species intelligibilis repraesentans praecise illum gradum; nam, sicut phantasma tunc repraesentat solum hoc animal, verbi gratia, ita species intelligibilis ab illo sumpta repraesentabit gradum animalis solum ut abstractum et praecisum a similibus individuis. Et hac ratione dicimus, etiam supposita illa sententia, per hanc abstractionem intellectus agentis, per se non abstrahi nisi naturam specificam. Obiicies hunc discursum fieri posse de abstractione facta per conceptionem intellectus possibilis praesertim quoad universale proprii et accidentis. Respondeo non esse parem rationem, ut patebit ex his quae sectione sequenti dicemus.
7. Addo ergo ulterius, si proprie ac vere intelligatur ratio et natura speciei intelligibilis, satis improprie dici per hanc abstractionem fieri naturam universalem, quia iuxta veram sententiam, species impressa neque est formalis imago neque ullo modo formaliter repraesentat, sed effective quatenus est veluti semen seu instrumentum obiecti ad efficiendam formalem repraesentationem intentionalem, quae fit per conceptum mentis. Unde natura non dicitur esse proprie obiective repraesentata in specie impressa nisi valde remote et mediate, quatenus illa species est effectiva actus, cui natura illa obiicitur. Ac denique etsi demus universale aliquo modo fieri per abstractionem intellectus agentis, id solum erit in habitu seu in actu primo; ex quo fit, multo magis ac perfectius fieri per actum secundum proportionatum illi actui primo, ut supra argumentabar. Omitto primam illam sententiam procedere ex falsa hypothesi; simpliciter enim verius est, speciem impressam ab intellectu agente non abstrahere a repraesentatione eiusdem individui repraesentati in phantasmate sed solum a materialitate reali et entitativa ipsius phantasmatis sine qua esse potest repraesentatio eiusdem individui, quantumvis materialis; hanc enim non repugnat esse aut fieri per formam seu qualitatem aut entitatem spiritualem, ut in angelis et in Deo ipso patet. Quod si non repugnat, nulla potest afferri physica ratio ob quam non possit talis forma vel species ab intellectu agente fieri; sine ratione autem id negandum non est, cum hoc sit magis consentaneum et variis experimentis et naturali ordini cognoscendi et fini et activitati naturali ipsius intellectus agentis, qui ad hoc datur ut media actione spirituali intellectum possibilem reddat similem repraesentationi phantasmatis, quantum potest, quod latius hic persequi et probare, alienum esset a praesenti instituto. Iuxta hanc vero sententiam constat abstractionem universalis nullo modo fieri ex necessitate ab intellectu agente, immo et fortasse nullo modo fieri posse; nam, si intellectus agens semel ponitur productivus specierum rerum singularium, verisimile est nunquam posse producere species repraesentantes naturas abstractas a singularibus; sed de hoc latius suo loco.
Aliae duae opiniones examinantur et quaestio resolvitur
8. Omissa ergo prima sententia, ut de aliis duabus iudicemus advertendum est universale dupliciter posse a nobis concipi vel denominari. Primo, ut quid absolutum secundum esse, quod potest relationem aliquam fundare. Secundo, ut relativum secundum esse dicens ordinem ad inferiora. Primo modo intelligeretur substantia universalis, si esset homo a parte rei subsistens separatus ab omni contractione, iuxta platonicam opinionem; neque esset universalis propter relationem realem secundum esse ad inferiora, sed propter unitatem suam cum intrinseca et substantiali aptitudine ad existendum in multis. Ad quem fere modum dicebant Doctores citati sectione praecedenti naturam in statu potentiali, quem habere fingitur ante existentiam in individuis, habere universalitatem quamdam quae non consistit in relatione secundum esse sed in proprietate quadam absoluta naturae habentis talem unitatem et communitatem; hoc solet vocari ab aliquibus universale ante rem; quod si esset, absolutum esset; tamen revera nullum est. Immo, et qui ponunt universale actu in ipsis individuis realiter existens, quod vocant universale in re, non ponunt universalitatem eius in relatione. Nam putant universalitatem esse realem, relationem autem minime, quia vel inter naturam et individua non est sufficiens distinctio in re ad relationem realem; vel natura, ut praescindit ab individuis, non habet sufficientem entitatem ad fundandam relationem realem, cum non habeat ut sic entitatem singularem in qua possit talis relatio fundari. Ponunt ergo universalitatem hanc in proprietate absoluta, quae est unitas quaedam et communitas talis naturae. Haec ergo exempla, quamvis vera non sint, declarant tamen conceptum universalis ut sic non esse conceptum rei relative secundum esse, sed rei absolutae habentis modum talem essendi, in quo habeat indifferentiam et aptitudinem essendi in multis. Nec refert quod haec aptitudo videatur per modum respectus explicari. Nam, sicut in potentia reali intelligimus respectum transcendentalem et secundum dici, priorem respectu praedicamentali secundum esse et inclusum in re absoluta, ita in praesenti possumus concipere hanc aptitudinem rei universalis ut absolutam quidem in se, licet explicetur per modum respectus transcendentalis. Et hinc fit ulterius ut haec aptitudo, quia concipitur ad modum potentiae habentis saltem transcendentalem ordinem ad ea quibus potest se communicare, possit etiam intelligi ut fundamentum sufficiens ad relationem vel habitudinem ad ea quibus potest se communicare, quae habitudo concipitur ut quaedam relatio secundum esse, et dici etiam potest universalitas quaedam, cum sit habitudo unius ad multa in quibus esse potest vel de quibus potest praedicari.
9. Universale igitur priori modo conceptum fit per directam operationem intellectus, quae praecise et abstracte concipit naturam communem absque differentiis contrahentibus; quod satis probant rationes factae in secunda opinione. Et confirmari potest evertendo fundamentum opinionis tertiae; quia non est de ratione universalis relatio aliqua secundum esse; ergo, quamvis in natura sic abstracta non intelligatur aliqua relatio secundum esse ad inferiora, potest intelligi actu universalis. Patet consequentia, quia, si illa relatio non est necessaria, nihil aliud deesse potest, quia ibi est natura communis et ad modum subsistentis abstracte ab individuis. Unde ita se habet in eo statu per intellectum, sicut se haberet realiter, si a parte rei subsisteret extra individua; sed tunc esset realiter universalis; ergo et nunc est intellectualiter universalis, ut sic dicam. Tandem in natura sic concepta est nova unitas rationis quia habet unum conceptum obiectivum indivisibilem in plures similes; habet etiam communitatem seu aptitudinem ut insit multis et de iis praedicetur; ergo nihil illi deest ad rationem universalis.
10. At vero loquendo de relatione universalitatis prout a nobis concipitur ad modum relationis secundum esse, haec non potest resultare per solam abstractionem sed eo modo quo est, fit per comparationem, quia, ut suppono, haec relatio non est realis sed rationis; ergo non est in natura ipsa dum absolute et abstracte cogitatur, quia ex vi illius actionis, illa non refertur per intellectum quia intellectus nondum comparat illam ad sua inferiora, neque etiam refertur realiter; ergo nondum est talis relatio. Et hoc satis etiam probant rationes adductae in tertia sententia. Quocirca, si illae duae opiniones unum affirment et aliud non excludant, non sunt inter se contrariae neque unius rationes contra aliam procedunt. Quia nihil obstat quod eidem naturae possit per intellectum convenire duplex ratio universalitatis, absoluta, scilicet, et respectiva, et quod illae per diversas operationes intellectus fabricentur, et quod una, scilicet, quae absoluta est, sit proximum fundamentum alterius, scilicet, relativae. Neque etiam repugnat aliquid convenire naturae per intellectum et esse per modum absoluti, quando illud huiusmodi est ut solum per extrinsecam denominationem conveniat; sic enim naturam esse abstractam seu universaliter conceptam non addit naturae nisi esse quoddam conveniens illi per extrinsecam denominationem; quod esse obiectivum appellatur. Sicut esse visum vel esse cognitum non est aliquod esse reale additum rebus, nec formaliter consistit in relatione rationis, sed in denominatione proveniente ab actu videndi vel cognoscendi, super quam potest intellectus fabricare relationem rationis, si unum cum altero conferat; ita ergo est in praesenti.
11. Sed adhuc superest circa has opiniones explicandum qualis sit haec cognitio praecisiva vel comparativa, per quam fit universale utroque modo dictum. Variis enim modis potest universalis natura praescindi vel comparari. Primo enim abstrahi potest natura communis per puram praecisionem naturae ab uno inferiori absque ulla comparatione vel superioris conceptus ad aliquem inferiorem vel ipsorum inferiorum inter se, ut quando a solo Petro simpliciter praescindo individuantes proprietates et sisto in humanae naturae consideratione. Et per hanc notitiam pure praecisivam putant aliqui nullum universale fieri. Verius tamen est per eam etiam fieri universale absolutum, iuxta ea quae de secunda opinione diximus. Nam hoc etiam probant rationes factae; quamquam haec notitia non sufficiat ad cognoscendam in natura sic concepta universalitatem seu superioritatem quam habet, ut iam dicam.
12. Secundo abstrahi potest natura communis per comparationem singularium seu inferiorum inter se, ut quando conferendo Petrum cum Paulo, cognosco eos esse inter se similes in natura humana. Quae comparatio supponit priorem praecisionem, nam supponit de utroque singulari cognosci esse talis naturae; unde supponit conceptum talis naturae ut praescinditur a singulis individuis. Unde per hanc comparationem solum additur cognitio convenientiae et similitudinis plurium inferiorum in tali abstracta ac praecisa natura. Haec autem comparatio ulterius potest subdistingui, quatenus per eam considerari potest vel sola habitudo particularium inter se ut inter se habent habitudinem similium, et haec comparatio ut sic non pertinet ad constitutionem universalis sed ad considerationem cuiusdam relationis mutuae inter ipsa particularia. Vel quatenus per eam consideratur habitudo naturae communis ad particularia in quibus existit. Postquam enim intellectus apprehendit Petrum et Paulum esse similes in esse hominis, rursus considerat hoc praedicatum homo habere se ad Petrum et Paulum ut quid commune ad particularia; et in hac comparatione videtur consummari ratio universalis, etiam respectivi; per eam enim consurgit in mente, vel potius in re menti obiecta, habitudo rationis unius rei communis ad plura. Ultra vero intelligi potest alia notitia magis reflexa, quam intellectus facit cognoscendo quasi in actu signato naturam sic abstractam et cum suis inferioribus collatam, inde habere denominationes generis, speciei et similes, hasque denominationes esse rationis, non rei. Haec autem cognitio iam non est fabricatio universalitatis, sed est quaedam eius contemplatio magis formalis et expressa.