SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIV. DE HABITIBUS
SECTIO XII. AN ET QUOMODO HABITUS MINUANTUR ET CORRUMPANTUR

SECTIO XII. AN ET QUOMODO HABITUS MINUANTUR ET CORRUMPANTUR

1. Haec quaestio de habitibus acquisitis intelligenda.— Hæc quæstio, sicut omnia fero quæ diximus, intelligenda est de habitibus acquisitis, nam infusi peculiarem in hoc habent conditionem, quod, licet paulatim augeantur et perficiantur; non tamen remittuntur, etsi amitti possint; quo autem id fiat, scilicet an demeritorie, dispositive, an etiam effective, non potest absque principiis Theologicis explicari.

Ex variis causis habitus remitti posse ac corrumpi

2. De habitibus ergo acquisitis, in genere loquendo, certum est, et diminui seu remitti posse et amitti; hoc enim experientia ipsa docere videtur. Ratione autem idem ostendetur explicando causas talis remissionis vel corruptionis. Duplex enim potest esse causa remissionis vel corruptionis alicuius formæ: unam vocare possumus privativam, quæ per solam absentiam, vel carentiam influxus causet formæ remissionem vel corruptionem. Cum enim corruptio et remissio tantum sit quædam privatio in fieri, ad illam sufficere potest privativa causa. Alia est causa positiva, quæ ulterius distingui potest in effectivam, formalem, vel dispositivam. Contingit enim causam efficientem per positivam actionem corrumpere aliquam formam; id tamen nunquam efficit nisi introducendo aliam, quæ vel formaliter vel saltem dispositive alteri repugnet; quia necesse est, positivam actionem directe ac per se terminari ad positivam formam seu effectum; corruptionem vero vel remissionem inde resultare ex repugnantia introductæ formæ cum praexistente, quæ repugnantia non potest esse, nisi vel formalis, vel dispositiva.

Habitus non diminui per solam absentiam causae conservantis

3. Quod ergo spectat ad priorem modum corruptionis, vel diminutionis (eadem enim utriusque ratio, et ideo de illis indifferenter loquemur), videtur manifestum, quia non pendent in conservari ab aliqua causa proxima, per cuius absentiam seu cessationem ab influxu, amitti possint; omitto enim conversationem necessariam causæ primæ, quia hæc non aufertur, naturaliter loquendo, nisi interveniente aliqua causa proxima corruptionis. Assumptum probo, quia duplex tantum causa hic intervenire potest, scilicet, materialis et efficiens; nam formalis causa est ipsemet habitus, et non habet dependentiam ab alia in illo genere. Neque etiam pendet a causa finali sequndum existentiam eius, ut per se constat. Hinc etiam non habet locum dependentia, quæ esse solet a termino existente, quo ablato aufertur aliud; nam habitus non est relatio prædicamentalis, vel aliquis modus unionis in quibus ille modus dependentiæ reperiri solet, sed est vera forma absoluta ac permanens, quæ licet habeat transcendentalem habitudinem ad suos actus, vel obiecta, tamen durare potest et existere, etiamsi illa actu non existant. Relinquitur ergo sola materialis causa, vel efficiens. Materialis autem causa habitus est intellectus, verbi gratia, vel voluntas, quæ sunt perpetua; ergo ex parte talis subiecti non potest corrumpi habitus. Nec vero requirit habitus in tali potentia aliquam dispositionem, a qua pendeat in genere causæ materialis; nam si quæ esset, maxime actus; nullam enim aliam dispositionem, per se loquendo, requirit habitus in potentia; constat autem non pendere habitum ex tali dispositione actuali: alias solum duraret quamdiu durat actus. Et hæc ratio probat etiam de causa efficiente, quia habitus non habet aliam causam efficientem proximam præter actus; constat autem non pendere ab illis in conservari.

Minuaturne habitus per solam cessationem actus

4. Duæ vero supersunt circa hanc partem difficultates. Prima est, quia habitus interdum minuuntur, ac tandem corrumpuntur, per solam cessationem ab actu; haec autem non est causa positiva, sed privativa tantum; ergo. Maior videtur sumi ex Aristotele, 2 Ethic., c. 3, et 3 Ethic., c. 5; et ex D. Thoma, 1. 2, quæst. 53, art. 1. Et quæst. 53, art. 3, propterea dicit, per actus remissiores habitu disponi hominem ad diminutionem eiusdem habitus. Experimento etiam id constare videtur, præsertim in habitibus memoriæ, et in speciebus intelligibilibus, quæ non minus permanentes sunt, quam cæteri habitus; nam sola cessatione actuum res, quæ memoria tenebantur, oblivioni traduntur, quod est signum, etiam ipsas species amitti. In artibus etiam id experimur, et multo magis in moralibus virtutibus.

5. Propter hæc Gabriel, in 3 dist. 23, quaest. 1, art. 3, dub. 6, et Almain., tract. I Moral. cap. 18, censent, diminui et corrumpi habitum per se per solam cessationem ab actu, sicut corrumpitur lumen per absentiam solis. Itaque docent pendere habitum ab actu non solum in fieri, sed etiam in conservari. Addunt vero hanc dependentiam in conservari non esse aequalem in omnibus rebus: quædam enim ita pendent ut, ablata causa, statim omnino pereant, ut lumen a sole, et omnes creaturae a Deo; aliæ vero ita pendent ut, ablata causa, statim diminui incipiant, non vero prorsus pereant usque ad aliquod tempus; aliæ denique sunt, quæ nec etiam statim diminui incipiunt, sed post transactum aliquod tempus absentiæ causæ et carentiæ influxus eiusdem. Et in hoc tertio genere constituunt habitus respectu actuum. Quod si instes quia, si per breve tempus potest habitus conservari sine ulla causalitate actus, iam habet pro illo tempore sufficientem causam conservantem sine actu, et consequenter per illam poterit quolibet tempore conservari, licet actus cesset, quia diuturnitas temporis nihil ad hoc refert, eo quod alia causa possit toto illo tempore durare, nil aliud respondent, nisi hanc esse talium rerum naturam, ut petant illo modo conservari.

6. Opposita sententia probatur.— Verumtamen D. Thom., loco citato, quem eius discipuli, et omnes fere alii Theologi, in 3, dist. 23, et Henric., Quodlib. 5, q. 38, sequuntur, docet, cessationem ab actu non esse causam per se corruptionis habitus, sed solum per accidens, id est esse occasionem, ut aliæ causæ insurgant, seu actus exerceantur, quibus vel corrumpantur habitus, vel omnino obruantur. Ratio prioris partis philosophica et propria iam tacta est, quia ex natura habitus constat esse qualitatem permanentem absque actuali influxu, et efficientia actus. Unde fit solum dependere in conservari ab influxu primæ causae, quia non est alia causa proxima a qua pendeat, ablato actu; influxus autem primæ causæ de se est perpetuus, nisi nova causa secunda interveniat, quæ postulet ablationem talis influxus. In praesenti autem sola cessatio ab actu, eo quod diuturnior sit, non est nova causa, per se loquendo. Dicere autem, huiusmodi res natura sua postulare conservari tanto tempore sine actu, et non diuturniori, est gratis dictum, tum quia, si sit sermo de tempore extrinseco, concomitantia illius accidentaria est; si vero de duratione intrinseca, cum illa sit permanens, semper est eadem; tum etiam quia nullum est signum, aut effectus, ex quo talis conditio, aut natura harum rerum colligi possit, ut ex probatione posterioris partis sententiae D. Thomæ constabit; tum denique, quia omnis res, quantum est ex se, postulat perpetuo conservari, nisi occurrat alia, quæ postulet destructionem eius, aut nisi causa proxima, per se necessaria ad conversationem, auferatur.

7. Neque invenietur in natura exemplum alicuius rei quæ aliter postulet conservari. Solum quod supra tractavimus de impetu impresso, et modo corruptionis eius, potest hic nonnullam ingerere difficultatem. Sed præterquam quod est valde incertum, an impetus sit specialis qualitas, in illo est singularis ratio, quia non est qualitas natura sua permanens in eodem statu, sed semper est aut in continuo augmento, aut diminutione. Unde solum est instrumentaria virtus veluti fluens actualiter; et præterea non corrumpitur sine aliqua resistentia aut motione contrariæ virtutis. At vero habitus est qualitas permanens natura sua, ut experientia docet, nam integer manet, et in statu quieto (ut sic dicam), etiam postquam actus cessavit. Unde etiam est optimum illud argumentum, quia si sola cessatio ab actu per se sufficeret ad corruptionem, per se etiam sufficeret ad remissionem; ergo quam primum suspenderetur actus, inciperet habitus diminui, et, cæteris paribus, uniformiter et continuo diminueretur, quod est contra experientiam. Quod vero dicitur, remissionem non incipere, nisi post certam moram, nulla nova adhibita causa præter cessationem, est omnino voluntarium, et præter omnem philosophicam rationem.

8. Et præterea inquiram, post illam moram, an remissio continue fiat, vel etiam per discretas morulas; nam illud prius etiam videtur esse contra experientiam; hoc autem posterius multo magis voluntarium est. Imo, si post aliquod tempus cessationis actus incipit habitus diminui, nulla est ratio cur successive minuatur, et non statim totus pereat, cum causa eius, quæ dicitur necessaria ad conversationem, omnino absit. Tandem confirmo, quia si actus est per se necessarius ad conversationem, vel intelligitur de actu æquali, vel etiam de intensiori. Si hoc posterius dicatur, sequitur non posse habitum conservari, nisi etiam interdum augeatur, quod est aperte falsum, et contra experientiam. Neque etiam dici potest illud prius, quia actus æqualis nullam actionem vel efficientiam habet in habitum æqualem; ergo per se nihil confert ad conversationem eius; ergo neque e converso carentia eius potest per se minuere aut corrumpere habitum.

9. Altera pars huius sententiæ D. Thomæ posita est propter experientias adductas, quibus manifeste constat, per non usum amitti promptitudinem, quam habitus confert; cum ergo id per se non fiat, necesse est ut saltem per accidens sequatur. Quomodo dixit etiam Aristoteles, libr. de Longitudine et brevit. vitæ, c. 2, scientiam corrumpi per oblivionem, quod non potest intelligi per se, sed per accidens; quia dum homo propter non usum obliviscitur medii demonstrativi, interdum incidit in errorem, qui scientiam expellit. De quo videri potest Caiet., I p., q. 79, art. 5. Est igitur hæc D. Thomæ sententia magis philosophica, et rationi consentanea. Solum oportet circa hanc partem amplius explicare, quomodo hæc causalitas per accidens sufficiat ad experientias salvandas; nam id quod per accidens tantum fit, nec semper nec frequentius evenit; promptitudinem autem habitus diminui et amitti per non usum, tam est regulare, ut per se sequi videatur. Deinde, quia si hoc sequitur per accidens, ideo est quia per cessationem actus occasio præbetur positivis causis contrariis, ut possint intervenire, et corruptionem efficere; ergo ubi tales causæ non sunt, vel non interveniunt, numquam sentietur diminutio propter solam cessationem; ergo nunquam oblivioni tradetur scientia propter cessationem actus, si ea occasione homo non incidat in contrarium errorem ; et idem erit de arte, quod tamen videtur esse contra experientiam.

10. Respondent aliqui, cum potentiæ nostræ non cessent omnino ab operando, si prorsus cesset aliqua earum ab usu alicuius habitus, ex natura rei necessario sequi, ut in aliis actibus exerceatur. Illi autem actus dupliciter comparari possunt ad habitum carentem actu: primo, directa oppositione et repugnantia, et hoc neque semper, neque per necessarium est, ut argumentum probat. Secundo, ut sint tales actus omnino disparati, et hi etiam censentur sufficere ad corruptionem habitus, eo quod multitudine et varietate sua obruant illum. Nam potentia est finitæ capacitatis, et ideo non potest ad disparatos actus simul prompte intendere, unde per nimium usum circa actus omnino disparatos amittitur facilitas, atque adeo habitus, circa actus quorum usus cessavit. Qui modus dicendi videtur habere fundamentum in Aristotele, loco supra citato dicente, scientiam oblivione amitti; nam hæc oblivio non videtur provenire nisi ex multitudine dissimilium actuum vel cogitationum. Verumtamen dicta ratio sumpta ex limitatione potentiæ parvi momenti est, quia etsi potentia possit simul intendere ad plures actus perfecte et prompte, simul tamen potest habere habitus intensissimos ad plures actus quantumvis disparatos, dummodo repugnantes non sint. Quia potentia non concurrit active ad habituum conservationem; ergo, quantumvis sit limitata in agendo, poterit habere simul habitus disparatos, quia in recipiendo est quasi infinita, dummodo inter ipsas formas non sit repugnantia. Ergo per actus tantum diversæ rationis, si non sint repugnantes, non potest alter habitus minui, quia illi tantum possunt gignere alios habitus, dissimiles quidem, tamen compatibiles cum altero habitu. Et confirmo exemplo simili de speciebus intelligibilibus, quæ possunt simul esse in quacumque multitudine, licet actus earum non possint esse simul, et ideo una species intelligibilis non corrumpitur per acquisitionem aliarum quantumvis dissimilium, seu disparatarum; ergo similiter, etc.

11. Quomodo ob cessationem, habitus diminuatur .— Dico igitur, habitum in se ac proprie non diminui ob cessationem actuum, nisi ea occasione exerceantur actus aliquo modo repugnantes habitui. Quod satis indicavit D. Thomas citato loco dicens, ex cessatione actus oriri varias imaginationes, quæ interdum disponunt ad contrarium, et ita diminui vel corrumpi habitum; ergo nisi intercedat aliqua contrarietas vel repugnantia, non satis est multitudo aliorum actuum. Et ratio facta hoc satis probat. Quocirca ad experientiam de diminutione habitus per non usum, dicendum est, interdum fieri propriam diminutionem in ipso habitu, aliquando vero solum superaddi impedimentum, ratione cuius etiamsi ipse habitus in se integer maneat, non tamen æquali facilitate operatur. Et ideo in superioribus sub disiunctione locutus sum, dicens, per non usum, et per alios actus, qui ea occasione exercentur, vel minui habitum, vel obrui, quia per supervenientes habitus, aut memorias, seu imaginationes impeditur, ne tanta facilitate operetur. Primum ergo, id est, diminutio habitus, nunquam contingit nisi per actus aliquo modo contrarios et repugnantes, sive repugnent directe per propriam contrarietatem secundum specificas rationes, ut intemperantia temperantiæ opponitur; sive per quamcumque repugnantiam seu incompossibilitatem formarum, ex quovis capite proveniat.

12. Habitus impediri possunt ne facile prorumpant in actus, et quo modo.— Secundum vero, id est, impedimentum habitus sine diminutione, fieri potest per actus disparatos, et omnino dissimiles, præsertim si nimium multiplicentur. Potest autem huiusmodi impedimentum esse, vel ex parte corporis, quia est instrumentum quo habitus exercet suas actiones, et sæpe male disponitur per disparatas actiones, ut aperte constat in operibus artium, et in aliquibus actibus virtutum moralium, qui ex corporis dispositione non parum pendent. Aliquando vero est hoc impedimentum ex parte memoriæ, vel imaginationis; quia ea, in quibus homo exercetur, magis adhærent memoriæ et facilius imaginationi occurrunt. Et hoc impedimentum generale est, tam quoad usum habituum appetitus, quam in usu artium vel scientiarum; omnia enim hæc multum pendent ex memoria, memoria autem ex usu. Quia licet species intelligibiles semel acquisitae non amittantur, ut statim dicam, obruuntur tamen, et quasi sopiuntur, per multitudinem et maiorem actualitatem supervenientium specierum. Præterquam quod phantasmata necessaria ad usum memoriæ, amitti possunt ex corporis dispositione, ut statim videbimus. Denique, hoc impedimentum aliquando provenire potest ex parte affectus, præsertim in moralibus virtutibus; ut si quis omittens usum virtutis iustitiæ, verbi gratia, exerceatur in lucro pecuniarum et amore earum, etiamsi non amittat virtutem iustitiæ, nec directe minuat illam, difficilius exercebit actus illius, et ita, licet indirecte, paulatim disponetur ad amissionem vel diminutionem eius. Atque ita satis constat quo modo per non usum habitus, per accidens minuatur vel impediatur, et quo modo hoc frequentius accidat, quia non potest homo ita cessare a quibusdam actibus, quin in aliis exerceatur.

Amittaturne habitus ex defectu causae materialis

13. Secunda difficultas, circa hunc modum corruptionis habitus per solam absentiam vel defectum causæ conservantis, oritur ex causa materiali; nam, licet habitus non habeat causam efficientem a qua pendeat in conservari, habet tamen materialem a qua in conservari pendet, et ex defectu eius corrumpi potest; sic enim amittuntur habitus qui sunt in corpore, amisso vel mutato corpore. Respondetur imprimis hanc mutationem ex parte subiecti nunquam fieri sine aliqua causa positiva mutante dispositionem subiecti, et ideo hunc modum corruptionis comprehensum a nobis esse sub posteriori membro superius posito. Deinde, ut hic corruptionis modus magis explicetur, distinguere oportet inter habitus materiales, qui reperiuntur in corpore, et habitus spirituales, qui sunt in intellectu et voluntate. Sub priori membro comprehendendo non tantum corporales habitus improprie dictos, ut sunt sanitas vel pulchritudo; hos enim a præsenti disputatione iam exclusimus (quanquam de illis manifestum sit pendere ex subiecto corruptibili et per transmutationem eius diminui posse vel corrumpi), sed præcipue comprehendimus habitus proprie dictos existentes in potentiis animæ materialibus et corporeis, ut sunt appetitus sensitivus, et phantasia seu cogitativa, in qua considerare possumus et habitus, qui se tenent ex parte potentiæ, et, late loquendo, dici possunt iudicativi, et phantasmata vel species sensibiles, quæ in memoria sensitiva per modum habitus conservantur. Omnes ergo hi habitus sunt in subiecto simpliciter corruptibili, et ideo corrumpi possunt ad corruptionem eius. Quod maxime verum est et evidentius constat, quando subiectum ipsum omnino corrumpitur et perit, ut contingit in morte hominis; tunc enim, cum potentiæ ipsæ sensitivæ desinant esse, habitus etiam in eis existentes corrumpi necesse est.

14. Habitus phantasiœ immutatur, illius organo mutato.— Quandiu vero hæ potentiæ non corrumpuntur, non videntur ex parte earum corrumpi habitus; tamen, quia hæ potentiæ habent organa corporea, quæ certam dispositionem et temperamentum primarum qualitatum requirunt, possunt in illis alterari, et plurimum immutari, et ex hac parte possunt ad mutationem subiecti amitti vel diminui aliqui habitus harum potentiarum. Quod præcipuo verum apparet de habitibus apprehensivis, seu phantasmatibus, aut speciebus sensibilibus, de quibus, vel ipsa experientia satis constat, multum pendere ex dispositione organi; nam humiditas vel siccitas cerebri confert ad conservationem harum specierum, et affectiones provenientes ex diversis humoribus, sanguineo, verbi gratia, aut melancholico, multum conferunt ad concipienda vel formanda diversa phantasmata. Atque ita non est dubium, quin ex parte phantasmatum fiat mutatio in his habitibus ob alterationem subiecti seu organi.

15. Habitus appetitus sensitivi ipso manente non mutatur.— De propriis tamen habitibus qui se tenent ex parte potentiarum, et per actus immanentes earum acquiruntur, ut sunt, verbi gratia, virtutes vel vitia appetitus sensitivi, de his (inquam) magis dubia res est, an per solam mutationem organi immutentur. Et videtur sane probabilius non immutari in se, etiamsi quoad usum activum impediri aliquo modo possint. Quia non est verisimile amitti proprios habitus vitiorum ac virtutum moralium, etiam prout sunt in appetitu sensitivo, per solam naturalem alterationem corporis, sine illius actibus contrariis. Item, quia sicut potentiæ ipsæ in sua entitate non mutantur propter organi alterationem, nisi tanta sit ut omnino corrumpantur, ita verisimile est, habitus, qui se tenent ex parte potentiæ, imitari quoad hoc conditionem eius, præsertim cum fiant per proprios actus immanentes, qui sunt superioris rationis. Est itaque probabilis hæc pars, quamvis incerta.

16. Nec ex defectu phantasiae deservientis.— De habitibus vero intellectus et voluntatis generaliter dicendum est, nunquam corrumpi, vel in se minui ex defectu subiecti, ut recte docuit D. Thom., 1. 2, quaest. 53, art. 1 et 2. Et ratio est, quia habent subiectum incorruptibile, et in eo non requirunt peculiarem dispositionem, per cuius alterationem seu amissionem ipsi amitti possint. Non desunt tamen qui in hoc differentiam aliquam constituant inter species intelligibiles, et proprios habitus intellectus. Nam de speciebus intelligibilibus absolute et sine limitatione veram esse censent assertionem positam; de habitu tamen scientiæ, verbi gratia, vel opinionis, aiunt amitti posse per accidens ob mutationem subiecti secundarii, nempe organi corporei; nam, licet talis habitus non sit proprie in illo ut in subiecto, pendet tamen ab illo quoad usum, et ideo videtur etiam pendere in esse suo. Quam sententiam aliqui tribuunt D. Thomæ, eamque indicant Almainus, et alii Nominales. Mihi autem falsa esse videtur. Primo quidem, quia nulla est differentiae ratio, cum etiam species intelligibiles pendeant in usu a phantasmate, et organo corporeo, quamdiu anima est in corpore; nam sine phantasmatibus nullus omnino usus posset esse talium specierum. Et nihilominus non pendent in esse suo a phantasmatibus; nam etiamsi in morte omnia phantasmata corrumpantur, manent species in intellectu: idem autem est de habitu scientiæ vel opinionis, per se loquendo, seu quantum est ex parte subiecti, ut est res certa et constans ex doctrina de anima. Deinde, illa dependentia in usu tantum est secundum quamdam concomitantiam, aut tanquam ab instrumento inferiori et posteriori, et ideo non potest inde colligi dependentia in esse; alioqui etiam de ipsa anima similis dependentia colligi posset. Relinquitur ergo, proprios habitus spirituales nunquam corrumpi hoc modo ex parte subiecti, quia dispositio corporis nullo modo est causa conservans proprios habitus existentes in spiritualibus potentiis animæ. Quando ergo D. Thomas significat hos habitus pendere ex dispositione organi corporei, intelligendus est, primo quidem ac per se, quantum ad usum; secundario autem et per accidens, quantum ad esse, quatenus operatio vel dispositio phantasiae potest esse occasio, ut in superiori parte animae fiant actus corrumpentes tales habitus. Ad eum modum quo dicebamus scientiam posse oblivione amitti.

Corrumpaturne habitus immediate ab actibus, vel a contrariis habitibus

17. Rationes dubitandi.— Superest dicendum de alio modo corruptionis per actionem positivam, quæ a D. Thoma et aliis vocatur corruptio per se, non quia huiusmodi actio per se tendat ad talem corruptionem, sed ut distinguant illam a corruptione quae fit ad destructionem subiecti, quæ solet vocari corruptio per accidens, quia supponit aliam corruptionem cum qua concomitanter fit; hic vero non supponitur alia corruptio, sed solum positiva actio el terminus. De hac ergo corruptione certum est fieri per actus contrarios, seu pertinentes ad contrarium habitum. Difficultas vero est, an talis corruptio immediate fiat per ipsos actus, vel solum mediante opposito habitu, quem introducunt. Et ratio dubitandi est, quia si actus per seipsum immediate expellit habitum contrarium, ergo non expellit effective, sed formaliter; ostendimus enim supra, disp. l8, non posse unam formam effective expellere aliam per seipsam immediate, quia omnis efficientia positiva terminari debet ad aliquam formam, vel effectum positivum, ex quo sequatur corruptio alterius; nulla autem forma potest efficere seipsam, et ideo si effective corrumpit aliam, non potest immediate per seipsam illam expellere. Igitur in præsenti, quia actus non producit effective seipsum, non potest effective expellere habitum per se et immediate, sed solum formaliter: effective autem expellet ipsa potentia, vel quicquid est principium effectivum ipsius actus. Consequens autem est falsum, quia forma solum expellit formaliter aliam sibi contrariam et repugnantem; actus vero non est formaliter contrarius habitui: sunt enim diversorum generum et rationum, nam comparantur ut actus primus et secundus, et quasi potentia et actus. Unde, sicut non repugnat esse in potentia ad unum actum vel motum, et agere seu recipere contrarium, ita non repugnat habere habitum, et operari actum contrarii habitus; haec igitur duo non includunt formalem repugnantiam, neque actus formaliter ac per seipsum expellit habitum.

18. Rationes in oppositum.— In contrarium vero est, quia si actus solum expellit habitum efficiendo, et introducendo in potentia contrarium habitum, sequitur habitum semel acquisitum nunquam deperdi, donec contrarius habitus in gradu intenso ac perfecto acquiratur. Consequens est falsum; ergo. Sequela declaratur et probatur, nam in aliis contrariis habentibus latitudinem graduum, et formaliter se expellentibus, ita contingit ut non possit remissus gradus unius contrarii expelli per contrariam formam nisi in gradu intenso, ut frigus ut unum non expellitur, nisi per calorem ut octo, neque incipit remitti, nisi quando calor incipit excedere gradum ut septem. Et ratio est, quia subiectum est capax totius latitudinis talium formarum, et ideo donec latitudo illa incipiat excedi, non incipit unum contrarium aliud expellere, ut dicemus latius disputatione sequenti. Hæc autem ratio eodem modo procedit de habitibus contrariis, nam potentia est capax tantæ latitudinis graduum habitus; ergo, si habitus non expellitur formaliter, nisi ab habitu contrario, nunquam expelletur habitus remissus, nisi ab habitu excedente in intensione, cum proportione. Et consequenter habitus acquisitus per actus remissos nunquam poterit amitti nisi per actas intensiores, quia habitus contrarius intensior non potest acquiri nisi per actus intensiores. Consequens autem est falsum, tum quia videtur esse contra experientiam, nam habitus acquisitus per actus remissos, per contrarios actus, etiam remissos et æquales, amitti solet; tum etiam quia inde sequitur, per actus contrarios et remissos acquiri habitus contrarios simul permanentes in potentia in esse remisso, quia unus non expellit alium, donec excedat in latitudine intensionis: hoc autem etiam videtur falsum, quia error et scientia, virtusque et vitium in nullo gradu possunt esse simul.

19. Gabrielis opinio.— Gregorii opposita sententia.— Propter has rationes diversæ sunt sententiæ circa hanc corruptionem habituum, nam Gabriel, in 3, d. 23, quaest. I, art. 3, dub. 6, dicit actum solum corrumpere habitum mediante propio habitu, quem inducit; at vero Gregorius, in 1, d. 17, q. 3, a. 2, ad 10, tenet habitum immediate corrumpi vel remitti ab actibus oppositis. Quam sententiam aliqui moderni defendunt, asserentes nihilominus actus ipsos per se et immediate effective expellere habitum. In quo non recte neque consequenter loquuntur: quia vel sentiunt actus immanentes esse puras actiones absque intrinsecis terminis, vel esse veras qualitates, quæ per proprias actiones fiunt. Priori modo impossibile est talem actionem effective expellere habitum per seipsam immediate, quia positiva efficientia, ut dicebam, necessario tendit immediate ad positivum terminum: actio autem immanens iuxta illam sententiam nullum habet positivum terminum; ergo si nullum etiam inducit habitum, non relinquitur aliqua efficientia, per quam possit habitum expellere. Si vero actio immanens ut actio habet intrinsecum terminum, qui est qualitas, idem argumentum fiet de ipso actu immanente, prout est talis qualitas, quod, scilicet, non possit per seipsum efficere immediate remissionem vel corruptionem habitus, quia non habet alium positivum terminum illius efficientiae. At vero de ipsa actione ut sic, ita dici potest iusta hanc sententiam effective expellere contrarium habitum, sicut dici potest effective introducere suum intrinsecum terminum, qui est ipse actus immanens in esse qualitatis, quod satis improprie diceretur, quia actio non est proprie causu efficiens sui termini sed causalitas ipsa; sed in modo loquendi non est cur immoremur.

20. Consequenter vero dicendum esset in illa sententia, actum ipsum immanentem formaliter tantum expellere oppositum habitum tanquam formam contrariam illi incompossibilem, quia non relinquitur alius modus expulsionis vel corruptionis. Atque hoc etiam sentit Gregorius, qui tamen non consequenter loquitur; nam ipse, in citato loco, contendit contraria non posse esse simul in eodem subiecto etiam in gradibus remissis, et tamen ibidem ait actum posse esse simul cum habitu opposito; imo ait, tam remissum esse posse actum, ut non diminuat oppositum habitum; ergo vel non est universaliter vera eius sententia de formis contrariis, vel necesse est ut fateatur actum et habitum non esse formas contrarias. Quod sane absolute probabilius videtur, loquendo de formali contrarietate. Virtualiter enim dici possunt oppositi, quin unus habet virtutem repugnantem alteri; formaliter tamen non videntur habere immediatam oppositionem, ut ostendere videntur rationes dubitandi propositæ, quia habent modum afficiendi subiectum valde diversum.

Resolutio, actum expellere habitum medio contrario habitu

21. Quapropter sententia Gabrielis recte intellecta mihi probabilior videtur. Distinguere enim oportet conclusionem formalem et effectivam. In genere ergo efficientis dicendum est, actum immediate expellere contrarium habitum, non quia sit proxima forma, a qua formaliter expellitur, sed quia est proximum principium efficiens talis corruptionis; et hoc modo dixit Aristoteles, 2 Ethic., c. 3, habitum per actus corrumpi. Unde sistendo in hoc genere corrumpentis effective, habitus non potest dici expellere contrarium habitum immediate, ut a fortiori probant argumenta facta. At vero, loquendo de formali expulsione, sic habitus vere dicitur immediate expellere contrarium habitum, quia est forma immediate incompossibilis illi. Atque ita respectu illius, et mutando (ut sic dicam) genus causalitatis, dici potest actus mediate expellere habitum, scilicet, mediante habitu opposito, quem introducit.

22. Posset vero ulterius aliquis addere, actum etiam per se ipsum expellere contrarium habitum non formaliter, neque effective, sed dispositive. Quo modo multi censent, per actum scientiæ immediate expelli habitum opinionis, non solum circa oppositam conclusionem, sed etiam circa eamdem, quia per talem actum redditur potentia indisposita ad usum talis habitus. Idem ergo a fortiori dicendum erit de actu vitii respectu oppositæ virtutis, et sic de aliis. Sed hoc etiam mihi non probatur. Quia, licet actus quatenus disponit ad generationem vel augmentum unius habitus, consequenter disponat ad corruptionem oppositi, tamen nisi reipsa introducat oppositum habitum in gradu incompossibili, per se et immediate non est dispositio incompossibilis habitui. Nam, licet ita disponat potentiam, ut stante illo actu non possit per alium habitum operari, tamen neque absolute reddit illam ineptam ad retinendum talem habitum, neque ad operandum postea per illum, cessando a priori actu. Nulla ergo ratio reddi potest talis expulsionis dispositivæ per se et immediate. Quod ideo addo, quia per accidens et remote potest actus disponere ad remissionem vel corruptionem habitus, quatenus disponit ad repugnantem habitum, vel etiam quatenus occasionem præbet faciendi alios actus repugnantes tali habitui, vel perfectioni eius. Quo modo actus remissus dicitur disponere ad remissionem proprii habitus, non per se et directe, nam hoc modo potius conservat proprium habitum, quantum ipso est, sed per accidens, quatenus non omnino impedit quin actus contrarii aliquando exerceantur, ut in superioribus tactum est, et latius tractat Caiet., 2. 2, q. 24, art. 6.

23. Ratio posterior dubitandi solvitur.— In ratione autem dubitandi in contrarium posita duae petuntur difficultates. Prima est, an habitus contrarii possint esse simul in gradibus remissis; secunda, an habitus remittatur solum per admistionem contrarii in gradu incompossibili: quae difficultates de omnibus qualitatibus contrariis tractandæ sunt in disputatione sequenti, et ideo ibi cormmodius videbimus quid in hoc sit de habitibus et actibus sentiendum, et an aliquid peculiare in hoc habeant. Nunc, generatim loquendo, nullum inconveniens esse censeo concedere posse habitus contrarios esse simul in potentia in gradibus remissis, et consequenter alterum non omnino corrumpi, donec alius perfecte intendatur.