SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLII. DE QUALITATE ET SPECIEBUS EIUS IN COMMUNI
SECTIO II. UTRUM QUALITAS IN QUATUOR SPECIES CONVENIENTER ET SUFFICIENTER DIVISA SIT

SECTIO II. UTRUM QUALITAS IN QUATUOR SPECIES CONVENIENTER ET SUFFICIENTER DIVISA SIT

1. Aristoteles tacite dividens qualitatem in Praedicamentis, quatuor eius numeras species, unamquamque earum bimembrem vel binomiam constituens, scilicet, habitum et dispositionem, naturalem potentiam et impotentiam, passionem et passivam qualitatem, figuram et formam. At vero, lib. V Metaph., c. 14, obscurius tradit divisionem, quia naturalem potentiam et impotentiam omisisse videtur, nisi eam sub virtute bene vel male operandi comprehendisse intelligamus. Figuram etiam in numeris tantum explicat, et rebus immobilibus, id est, mathematicis, specialiter illam attribuit. Ac denique illam qualitatis acceptionem revocat potius ad eam significationem quae dicitur de differentia substantiali. In quo vel loquitur iuxta dogma pythagoricum, quod res mathematicae sint reipsa separatae et immobiles, vel certe loquitur de his rebus prout considerantur a mathematicis, qui de his considerant ad modum substantiarum, et has qualitates cogitant ut differentias substantiales earum, sicut D. Thom. interpretatur. Divisio ergo data in Praedicamentis magis perspicua est, et ideo illa est communiter recepta, ac proinde est a nobis explicanda. In eius autem explicatione, ea quae breviter expediri possunt, tam in communi quam in particulari, hic attingemus; nonnulla vero, quae longiorem tractationem requirunt, in proprias disputationes reservabimus.

Prima difficultas de amplitudine divisionis

2. Quatuor autem praecipuae difficultates in hac divisione occurrunt. Prima est quia multae res sub illis membris seu terminis comprehendi videntur quae qualitates non sunt. Nam habitus speciale praedicamentum constituere dicitur; dispositio ad situm etiam pertinet, nam sedere aut stare quaedam corporis dispositio est. Quod si dispositio comparative dicatur, quatenus una res ad aliam disponit, sic etiam quantitas est dispositio materiae ad formam vel alia accidentia recipienda; et actio seu operatio est dispositio ad virtutem, vel motus ad valetudinem, vel passio ad corruptionem. Rursus potentia si sumatur pro passiva, indifferens est ad substantiam, quantitatem, etc.; immo multi censent vagari per omnia genera, ita ut in unoquoque sit propria potentia passiva proprio actui correspondens. Si vero sumatur pro vi agendi, etiam substantia per seipsam est potentia ad agendum, ut inter disputandum de causa efficienti dictum est. Impotentia vero, cum sit privatio quaedam, immerito inter qualitates numeratur. Praeterea passio proprium praedicamentum a qualitate distinctum constituit; quod si non pro ipsa via, sed pro termino passionis sumatur, non solum qualitas, sed etiam quantitas et ubi, erunt passiones, quia per physicas passiones fiunt. Quid vero addat passiva qualitas supra communem rationem qualitatis, obscurissimum est. Nec minus occultum est quid in quarta specie significetur nomine formae, cum haec vox communis sit non solum qualitatibus omnibus, sed etiam accidentibus et substantialibus formis. Denique figura, cum solum sit quidam terminus quantitatis et modus eius, potius ad quantitatem reducenda videretur.

Secunda difficultas de distinctione illorum membrorum

3. Secunda difficultas est quia haec ipsa membra prout ad qualitatem pertinere possunt, non videntur esse satis inter se distincta, sed confusa et permixta. Nam habitus saepe est activus; ergo ea consideratione habet veram rationem potentiae; nam ex actione optime infertur potentia; ergo, eo modo quo habitus agit, habet potentiam seu est potentia agendi. Quae difficultas maxime locum habet in quibusdam habitibus, de quibus theologi docent conferre potestatem agendi, ut sunt habitus per se infusi, et in multorum opinione character. Species etiam intelligibiles et sensibiles poterunt in hoc ordine poni, quia conferunt talem vim agendi, ut sine illa non possit fieri actus. Nec refert quod illa virtus partialis sit, tum quia in suo genere, id est, ex parte obiecti, dici potest totalis, tum etiam quia, simpliciter loquendo, etiam virtus intellectus vel sensus est partialis, et nihilominus illae qualitates absolute dicuntur potentiae. Praeterea, inter eas qualitates quas Aristoteles vocat passivas, multae sunt quae vere ac proprie sunt potentiae activae, ut gravitas et levitas, quas inter passivas qualitates numerat Aristoteles in hoc V Metaph., c. 14. Item calor et frigus, tam ibi quam in Praedicamentis, ponuntur inter passivas qualitates, cum tamen sint verae potentiae ad calefaciendum vel frigefaciendum. Immo albedo et nigredo et alia obiecta sensuum quae ab Aristotele numerantur inter passivas qualitates, eo quod causent passionem in sensibus, sub illa eadem ratione sunt verae potentiae activae, quia vere efficiunt illam passionem seu speciem in sensibus. Sicut calor etiam potest vocari qualitas passiva, id est, effectiva passionis in ligno vel aqua, et nihilominus sub ea ratione est vera potentia activa. Nam quod passio quam efficit albedo in sensu sit intentionalis, nihil refert, cum illa non sit extra latitudinem verae efficientiae. Alias nec intellectus agens esset vera potentia activa, quia eius actio intentionalis est, immo etiam omnis actio intellectus vel sensus potest illo modo dici intentionalis.

4. Praeterea, Aristoteles primae speciei attribuit quod bene vel male afficiat subiectum; quod quidem si intelligatur de bono et malo morali, nimis limitatum est; sic enim scientiae et opiniones non erunt habitus nec dispositiones. Si vero bene vel male idem sint quod convenienter vel disconvenienter ad rei naturam illam afficere, sic non solum convenit primae, sed maxime etiam qualitatibus tertiae speciei; nam calor bene afficit ignem, id est, convenienter naturae eius, et frigus aquam, et sic de aliis; immo et figura potest hoc modo bene afficere subiectum, quo modo pulchritudo est bona dispositio subiecti. Denique omnis qualitas connaturalis, etiamsi sit potentia vel dispositio, convenienter afficit subiectum, ut intellectus animam, lux solem; quin etiam ad alia genera accidentium illi duo modi afficiendi extenduntur; sic enim etiam motus est violentus, vel naturalis, quatenus est conveniens vel disconveniens naturae subiecti, et idem est de loco et similibus. Ex quibus intelligitur illam differentiam non esse aptam ad discernendas qualitates. Et ratio esse videtur, quia illa transcendentalis est, ad bonum transcendens spectans. Unde etiam fit ut illa duo membra eidem speciei qualitatis respectu diversorum subiectorum convenire possint.

Tertia difficultas de sufficientia divisionis

5. Tertia difficultas est quia plures sunt qualitates quae sub illis speciebus non videntur comprehendi. Primo enim actus immanentes qualitates sunt, cum formaliter conferant ultimum actum et perfectionem, et tamen ad nullam ex dictis speciebus pertinent, ut facile patebit per singulas discurrenti. Secundo, species intentionales, ex omnium sententia, qualitates sunt, et tamen iuxta communem sententiam non sunt habitus, ut infra videbimus, nec sunt dispositiones, cum ex se difficile removeantur a subiecto, nec sunt potentiae, cum insint in potentiis, et de caeteris speciebus clarius sit eis non convenire; estque aliud singulare in his qualitatibus, quod omnes illae species qualitatis numeratae ab Aristotele ita afficiunt subiectum, ut illud denominent; species autem intentionales ita afficiunt, ut non denominent, ut maxime patet in speciebus visibilibus existentibus in aere vel speculo; signum ergo est pertinere ad novum genus qualitatis, ab aliis distinctum. Tertio, raritas et densitas, asperitas et lenitas, qualitates sunt, et tamen in supra dictis speciebus non continentur, ut per eas discurrenti facile constabit.

6. Quod quidem videns Aristoteles in Praedicamentis, c. de Qualit., negat has esse qualitates, et ad situm seu partium positionem eas reducit, quia raritas et densitas nihil aliud esse videntur quam distantia et propinquitas partium; asperitas vero et lenitas, aequabilis (ut sic dicam) et inaequabilis partium positio. Haec vero Aristotelis responsio difficultate non caret, quia, licet haec consurgant ex partium positione, non tamen in ipsa positione formaliter consistunt, sed sunt quidam peculiares modi, qui non possunt nisi ad qualitatem pertinere. Alias, nec figura pertineret ad qualitatem; consurgit enim triangulus, verbi gratia, ex tali dispositione linearum, et pulchritudo ex tali dispositione partium. Item eadem ratione sanitas non pertineret ad qualitatem, nam consurgit ex quadam proportione et quasi positione humorum, qui suo modo sunt partes animalis. Denique densitas vel raritas non est quantitas, sed quantitatis modus, et non est sola relatio, ut per se constat, quia et per propriam actionem fit, et bene vel male disponit subiectum in ordine ad conservationem suam vel connaturalem essendi modum; ergo non potest esse nisi qualitas.

Quarta difficultas de bimembri distinctione singulorum membrorum

7. Quarta difficultas est cur Aristoteles singulas species huius praedicamenti duplici nomine proponat. Aut enim eamdem rem vel essentiam utrumque significat, vel diversam; neutrum autem potest convenienter dici. Non quidem primum, tum quia inutilis fuisset illa nominum multiplicatio et confusionem pareret, tum etiam quia non potest de omnibus verificari; quomodo enim potentia et impotentia, quae privative videntur opponi, eamdem speciem qualitatis significare possunt? Neque enim dici potest secundum, tum quia vel debuissent octo qualitatis species immediate numerari et non quatuor, vel si unusquisque binarius illarum specierum habet peculiare genus proximum, debuissent illa quatuor genera seu quatuor species nominari et declarari; tum etiam quia non potest id esse verum in omnibus, nam passio et passiva qualitas non possunt essentialiter differre, cum solum differant in brevi aut longiori duratione, quae non indicant diversitatem essentiae, cum possint ab intrinsecis causis provenire, aut ex manori vel minori intensione qualitatis; eademque fere ratio est de habitu et dispositione; nam etiam dicuntur differre quia dispositio facile removetur, habitus difficile, quod perinde est. In figura etiam et forma non potest fecile fingi illa distinctio, cum figura ipsa cuaedam forma sit.

8. In contrarium vero est Aristotelis sententia et auctoritas, quam caeteri philosophi secuti sunt, iuxta quam asserendum est recte datam esse praedictam divisionem, omniaque illa membra veras esse qualitates inter se distinctas totamque latitudinem qualitatis comprehendentes. Ut haec assertio probetur et difficultatibus tactis satisfiat, oportet sigillatim de singulis membris dicere, atque ut distinctius procedamus, in varias sectiones singula distribuemus.