SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXVII. DE RATIONE ESSENTIALI ACCIDENTIS IN COMMUNI
SECTIO PRIMA. UTRUM ACCIDENS IN COMMUNI DICAT UNUM CONCEPTUM SEU RATIONEM OBIECTIVAM

SECTIO PRIMA. UTRUM ACCIDENS IN COMMUNI DICAT UNUM CONCEPTUM SEU RATIONEM OBIECTIVAM

Prior opinio negans

1. Auctores qui existimant non posse esse obiectivum conceptum communem quin sit univocus et genericus, si ad res essentialiter diversas communis sit, consequenter negabunt habere accidens unum conceptum communem. Atque ita fere opinantur omnes qui ex illo principio negant obiectivum conceptum entis, quia tam pro comperto habent non dari unum commune genus ad novem praedicamenta accidentis, quam ens non esse genus ad decem; nam solum illae res praedicamento differunt quae in genere non conveniunt. Accedit quod Aristoteles interdum non solum commune genus, sed absolute omne praedicatum commune his generibus negare videtur, quod maxime intelligendum est de communitate rationis obiectivae, cum de communitate solius nominis verum esse non possit. Antecedens probatur ex V Metaph., text. 12, et lib. X, text. 14, ubi ait illa esse proprie diversa quae in nullo conveniunt; et I Poster., c. 11, ait propositionem in qua genus unius praedicamenti negatur de alio, †1 esse immediatam, quia nullum habent commune praedicatum; et alia adduximus supra tractando de ente.

Posterior opinio affirmans

2. Nihilominus contrariam sententiam imprimis tenent omnes qui idem sentiunt de conceptu entis. Deinde Soncinas et alii, qui dicunt conceptum obiectivum entis esse hoc disiunctum, substantia vel accidens , necessario supponunt utramque partem illius disiuncti habere unum communem conceptum obiectivum. Est autem haec sententia eadem proportione declaranda et probanda qua similis de ente. Primum enim iuxta illam dicendum est huic voci accidens correspondere in mente unum conceptum formalem non solius vocis, sed rei primario significatae per vocem. Probatur primo experientia, nam qui audit hanc vocem et novit significationem eius, non sistit in voce ipsa, sed aliquid per illam significatum concipit, nec distrahitur mens eius ad concipienda plura quatenus plura seu diversa sunt, neque etiam manet quasi anceps et dubitans inter plura significata; ergo signum est solum unum conceptum formare adaequati significati illius vocis. Secundo, quia illa vox, ut hic sumitur, id est, quatenus accidens sub ente condistinguitur a substantia, non significat ex multiplici impositione, sed ex una, quia neque est vox aequivoca, neque significans unum proprie et aliud per translationem metaphoricam. Ac denique quia non potest fingi ad quas res significandas sit variis impositionibus instituta; alias, quot res sub adaequata sua significatione continet, tot fingi possent impositiones seu translationes illius vocis, quod per se improbabile est. Significat ergo ex vi unius impositionis; ergo, cum per voces exprimantur conceptus, qui primo illam vocem ad significandum imposuit, unum conceptum formalem habuit, quem illa voce exprimere voluit, substituens illam, ut ad placitum significaret quod conceptus repraesentabat naturaliter; ergo eadem ratione in nobis respondet unus conceptus formalis adaequatus primaevae significationi huius vocis. Tertio, quia, si conceptus formalis accidentis non est unus, quot ergo erunt? An forte sunt novem conceptus novem primorum generum accidentium? At hoc incredibile est, tum propter multitudinem conceptuum, tum etiam quia vix post longan inquisitionem definire possumus an sint novena summa genera accidentium, vel plura, vel pauciora. Et nonnulla sunt quae vix unquam concepta sunt ab imperitis hominibus, cum tamen omnes conceptum accidentis forment. Denique nihil solidum et fundatum iudicari potest de conceptu formali accidentis, si multiplex et non unus esse credatur.

3. Hinc consequenter infert praedicta opinio conceptum obiectivum accidentis esse unum ratione praecisum ab omnibus inferioribus. Probatur, quia uni conceptui formali unus obiectivus respondet; nam conceptus formalis unitatem sumit ex obiecto adaequato; obiectum autem adaequatum illius conceptus non est unum per aggregationem tantum; est ergo unum per aliquam praecisionem saltem secundum rationem. Minor probari potest omnibus rationibus factis, de conceptu obiectivo entis, quae hic maiorem habent efficaciam, vel saltem clariorem, quia conceptus formalis accidentis non potest repraesentare simul qualitatem, quantitatem et alia genera secundum proprias rationes eorum, quia neque unus conceptus formalis finitus et confusus potest haec omnia distincte repraesentare et secundum proprias rationes eorum, quia neque unus conceptus formalis finitus et confusus potest haec omnia distincte repraesentare et secundum propria, neque etiam posset ille conceptus obiectivus definite ac vere praedicari de qualitate et singulis generibus accidentium, sed vel esset falsa praedicatio dum tam multa simul de uno praedicantur, vel esset ambigua, aut ad summum disiuncta praedicatio, ita ut perinde esset dicere: albedo est accidens ac dicere: albedo est quantitas , vel qualitas, vel relatio, etc.; non ergo concipiuntur haec omnia ut talia sunt, ex vi huius vocis, vel conceptus accidentis; concipiuntur ergo sub aliqua una ratione, in qua conveniunt. At hoc est dari unum conceptum obiectivum accidentis. Et hinc etiem sumitur ratio a priori, nimirum, genera omnia accidentium, tametsi in propriis rationibus dissimilia sint, secundum aliquid esse similia per realem convenientiam quam habent vel in afficiendo substantiam, vel in alia ratione simili, ut tractabimus sectione sequenti. Sed totum fundamentum abstrahendi conceptum obiectivum aliquo modo unum secundum rationem est similitudo seu convenientia realis inter plura; ergo ratione huius convenientiae potest etiam in accidente dari conceptus obiectivus communis.

4. Et hinc etiam fit hunc conceptum obiectivum esse ratione praecisum, quia, ut repraesentatur per conceptum formalem, non includit actu et expresse aliquam specificam et genericam rationem accidentis, sed solum praecisam rationem inhaerendi. Et in hoc solum consistit haec praecisio secundum rationem. Quod autem haec praecisio non sit maior quam rationis, a fortiori patet ex superius dictis de ente et de universalibus praedicatis; nam conceptus accidentis etiam comparatur ad ea ex quibus praescinditur quid commune ad particularia; ergo non potest ab eis plus quam ratione distingui, quamquam cum aliquo fundamento in re, eodem modo quo caetera praedicata communia, est enim eadem ratio.

Quaestionis resolutio

5. Haec quaestio non potest exacte definiri donec de analogia vel univocatione accidentis ex professo tractemus, quod disp. XXXIX, sect. 3, praestabimus. Interim distinctione censeo utendum. Potest enim accidens sumi, vel pro entitate accidentali secundum se et secundum suam tantum realitatem, vel pro quacumque ratione formali accidentis, quae in praedicamentis collocatur. Quod aliis etiam terminis dici solet accidens posse considerari, vel prout aliquid, vel prout alicui accidere dicitur; nam, licet omne quod in se est accidens alicui accidat, non tamen, e converso, omne quod alicui accidere dicitur est verum ac proprium accidens. Quomodo etiam distingui solet accidens in accidens praedicabile et accidens praedicamentale, et accidens physicum, seu dicens veram entitatem aut modum accidentalem. Dico ergo accidens praedicamentale, seu quod in novem genera dividitur, non posse habere unum conceptum obiectivum, quia multa complectitur quae vera ac propria accidentia non sunt. Accidens autem physicum habere unum conceptum obiectivum, idque probare rationes posterioris sententiae. Utraque vero pars intelligetur et confirmabitur amplius citato loco et multo magis ex omnium praedicamentorum tractatione.