SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXI. DE ESSENTIA ENTIS FINITI UT TALE EST ET DE ILLIUS ESSE EORUMQUE DISTINCTIONE
SECTIO XIV. AN DE RATIONE ENTIS CREATI SIT ACTUALIS DEPENDENTIA ET SUBORDINATIO AC SUBIECTIO AD PRIMUM ET INCREATUM ENS

SECTIO XIV. AN DE RATIONE ENTIS CREATI SIT ACTUALIS DEPENDENTIA ET SUBORDINATIO AC SUBIECTIO AD PRIMUM ET INCREATUM ENS

1. Hactenus explicuimus rationem entis creati, absolute considerando intrinsecam compositionem eius et entitatem eius per ordinem ad proprium actum essendi, a quo habet formaliter ut ens sit. Nunc explicanda et declaranda est amplius haec ratio entis creati per habitudinem et comparationem ad primum et increatum ens, nam cum comparatione illius analogice sit ens, optime percollationem ad illud ipsius ratio declarabitur.

2. Principio igitur supponendum est (id quod est certum apud omnes) ens creatum, quatenus tale est, essentialiter includere dependentiam a primo et increato ente. Quia haec est prima ratio distinguens ens creatum ab increato, ut supra tractando hanc divisionem ostensum est. Item, quia saltem hoc modo est de ratione entis creati ut habeat esse receptum ab alio, quod est habere esse dependens; ergo maxime a primo ente, quod habet esse ex se, non receptum ab alio. Denique omne ens huiusmodi est ens per participationem; ergo essentialiter pendet ab eo a quo rationem entis participat. De qua re fuse diximus in disp. XX et XXI, ubi explicuimus quid sit haec dependentia et quomodo dicatur essentialis creaturae, quia ex vi suae essentiae illa indiget, non quia ipsamet dependentia componat intrinsece essentiam creaturae. Quam vero relationem seu habitudinem ad creatorem includat ens creatum, vel ratione suae essentiae, vel ratione suae actualis dependentiae, constabit ex dicendis infra, disp. XLVII, de habitudine transcendentali et praedicamentali, et in disp. XLVIII, de habitudinibus omnis dependentiae vel actionis.

3. Ex hoc ergo principio sequitur primo omne ens creatum esse sub dominio Dei quantum ad suum esse, id est, ita esse subiectum Deo ut ab illo possit in nihilum redigi et privari suo esse per solam suspensionem illius influxus quo ipsum conservat. Probatur ex dictis, quia ens creatum essentialiter pendet ab increato in sensu exposito; ergo ex hac dependentia necessario sequitur praedicta subiectio; nam, hoc ipso quod creatura indiget divino influxu ut sit, de se est subiecta annihilationi, si tali influxu privetur. Sed quaeres an haec ipsa subiectio in ordine ad annihilationem sit tam essentialis creaturae sicut est ipsa positiva seu radicalis dependentia. Respondetur, quantum ad id quod ponit in creatura, esse aeque essentialem; quantum vero ad id quod connotat seu requirit ex parte Dei, non videri ita essentialem, si praecise et formaliter loquamur. Declaratur, nam essentialis dependentia entis creati ab ente increato formaliter solum respicit increatum ens tamquam infinitum principium et pelagus essendi, et efficacissimum ut possit sui participationem communicare, et haec perfectio praecise sumpta sufficiens esset ad intelligendam in creatura rationem entis creati. At vero praedicta subiectio eiusdem entis in ordine ad annihilationem connotat in Deo libertatem in conservanda creatura quam semel produxit, quae libertas, quamvis ipsi Deo essentialis sit, atque ita ex parte Dei sit necessarius usus talis libertatis ut creatura recipiat esse et in eo conservetur, tamen ex parte ipsius creaturae et ad rationem entis creati ut sic, videtur hoc accidentarium; nam si per impossibile intelligeremus Deum non libere, sed necessario se communicare ad extra, nihilominus intelligeremus in creatura veram rationem entis creati, absque subiectione ad Deum in ordine ad annihilationem. Quia intelligeremus in Deo potestatem efficiendi et conservandi ens creatum, quod satis esset ad intelligendum ex parte ipsius entis creati essentialem dependentiam a Deo; non tamen intelligeremus ex parte Dei plenum dominium supra esse creaturae, quia tale dominium non est sine libertate, et ideo nec in creatura intelligeretur subiectio in ordine ad annihilationem, quia haec subiectio et dominium sunt correlativa, et uno ablato, alterum auferre necesse est.

4. Et hac ratione dixi hanc subiectionem quantum ad id quod connotat ex parte Dei, non includi in ratione entis creati praecise ac formaliter sumpti; quantum ad id vero quod per hanc subiectionem importatur in ipso ente creato et quantum ad id quod ex parte eius requirit, essentialis est haec subiectio, et eamdem omnino radicem seu eumdem gradum entis indicat quem essentialis dependentia. Per hanc enim subiectionem nihil aliud significatur nisi ens creatum talis esse naturae et essentiae cui non repugnat in nihilum redigi, si ex parte causae non desit libertas ad suspendendum influxum quo illi communicat esse. Atque hoc sensu dici potest hanc subiectionem esse essentialem enti creato ut sic, praesertim quia, licet per nostros conceptus unam perfectionem ab alia praescindamus, tamen absolute est de essentia Dei ut habeat plenum dominium omnium creatorum entium, vel actu vel potestate, ita ut, si velit illa producere, non possit extra suum dominium illa constituere; ergo, e converso seu eadem proportione est de essentia entis creati ut semper sit subiectum Deo et sub eius dominio, ita ut ab ipso possit in nihilum redigi. Unde ex hoc dominio, quod nobis notius esse videtur, optime confirmamus dependentiam quam ens creatum habet a Deo, non solum in fieri, sed etiam in conservari, quia, si non ita penderet, non posset Deus ad nutum suae voluntatis ens semel creatum in nihilum redigere, et ita non haberet plenum dominium eius, quod divinae perfectioni repugnat. Quae ratio in dicta disp. XXI latius tractata est.

5. Ex quo ulterius colligere seu addere possumus aliam etiam subiectionem seu dependentiam a Deo esse intrinsecam enti creato ut sic, scilicet, in agendo seu in causando. Potest autem haec dependentia vel subiectio duobus modis declarari. Primo, absolute, et hoc modo videri potest non esse universalis, quia non est de ratione vel essentia entis creati ut aliquid agere possit. Alio modo potest haec subiectio conditionate tantum seu ex hypothesi intelligi, scilicet hanc esse conditionem entis creati ut, si quidquam efficere possit, in ipsa effectione necessario pendeat ab actuali concursu et adiutorio primae causae et entis increati. Et quidem si loquamur de propria efficientia, erit haec posterior expositio adhibenda; si vero sermo sit de causalitate in genere, debet haec conditio priori modo exponi, quia nullum est ens creatum quod non habeat aliquod causalitatis genus; nam, si est accidens, vel est principium proximum efficiendi aliquid, vel saltem formaliter afficit subiectum; si vero est substantia, aut est materia, et illa habet causalitatem materialem, aut forma, et haec habet causalitatem formalem, et fortasse nulla forma est quae non sit principium efficiendi aliquid, sicut etiam omnis substantia spiritualis et completa habet aliquam operationem cuius est principium efficiens. Itaque in omni ente creato reperietur aliquod causalitatis genus et aliquis modus communicandi suam perfectionem in quo ab actuali Dei influxu essentialiter pendet, quamvis diverso modo; nam causalitas effectiva entis creati pendet a Deo, etiam ut ab efficienti causa prima ac praecipua; aliae vero causalitates, verbi gratia materialis et formalis, non pendent in eodem genere, sed in genere efficientis causae; nam quod materia materialiter causat, necesse est ut illud ipsum Deus causet efficienter. Quae omnia supra, disp. XXII, latius tractata et declarata sunt.

6. Potest autem hic etiam quaeri an haec subordinatio in agendo vel causando, formaliter pertineat ad essentialem rationem entis creati ut sic, vel potius sit tamquam proprietas eius. Videtur enim hoc posterius esse dicendum, quia causare vel efficere, vel virtus etiam efficiendi, non pertinent ad essentiam entis creati, sed ad proprietates eius; ergo dependentia in causando non pertinet ad rationem creati entis, sed ad summum erit tamquam proprietas consequens illud. In contrarium vero est quia haec dependentia non fundatur in aliqua qualitate vel proprietate entis creati quae sit extra essentiam eius, sed in intrinseca limitatione illius; ergo hoc modo pertinet ad essentiam non minus quam dependentia in esse. Atque ita sane dicendum est aliud esse loqui de ipsa formali causalitate seu dependentia, aliud de conditione entis creati, ratione cuius nihil potest se solo efficere vel causare, nisi cooperante Deo. De priori clarum est non pertinere formaliter ad essentiam entis creati, ut ratio facta probat, et quia conservari potest integra essentia entis creati absque actuali causalitate seu actuali adiutorio Dei ad causandum. At vero de posteriori conditione seu radice huius dependentiae, dicendum est in re nihil aliud esse praeter essentiam ipsam entis creati ut sic, quia remoto etiam per intellectum omni alio superaddito tali essentiae, invenietur ex vi sua hanc habere limitationem et imperfectionem, ut se sola non sit sufficiens ad aliquid agendum vel causandum. Et ideo de potentia Dei absoluta fieri non potest ens creatum quod huiusmodi subordinationem non habeat ad increatum ens; ergo signum est esse fundatam in ipsamet essentiali ratione entis creati. Quocirca, quamvis per praecisionem rationis et conceptus inadaequatos mentis apprehendi possit dependentia in essendo ut prior ratione quam dependentia in causando, et ideo possit etiam prior concipi ut primo constituens et modificans communem rationem entis ad rationem entis creati, posterior vero concipi valeat ut proprietas vel attributum creati entis; tamen in re ipsa hoc non est attributum accidentale, sed quasi transcendentale, cum in re nihil addat essentiae entis creati, licet concipiatur per habitudinem ad aliquid extrinsecum et sub ea ratione censeatur tamquam proprietas metaphysica potius quam physica, ad eum modum quo transcendentalia attributa entis sunt proprietates eius.

7. Ultimo dicendum est de ratione entis creati esse ut sit subiectum vel subordinatum enti increato ad obediendum illi in recipiendo et agendo quidquid contradictionem non implicaverit. Haec conditio entis creati magis ad theologos spectat quam ad philosophos naturales; differt enim haec proprietas a praecedenti, quod illa solum consistit in dependentia entis creati quoad vim naturalem efficiendi vel causandi effectus suae naturae proportionatos, et ideo talis dependentia lumine naturali facile cognosci potest; haec vero posterior conditio addit ens creatum ex vi suae entitatis aptum esse obedire Deo in recipiendo vel agendo quemcumque effectum possibilem et non repugnantem, etiamsi naturalem virtutem vel capacitatem talis entis excedat. Quod non potest tam facile cognosci lumine naturae, quia attingit aliquo modo seu dicit habitudinem ad supernaturales effectus, quos creatura attingere non potest nisi ut elevata per divinam virtutem, quae elevatio magis est nobis manifestata per ea quae revelata sunt quam naturali lumine. Ex his ergo quae vel per fidem revelata sunt, vel revelatis sunt magis consentanea, colligitur satis probaliter haec proprietas entis creati. Nam credimus hominem recipere a Deo supernaturales perfectiones quas natura eius non postulabat nec ei debebantur. Item, humanitas Christi elevata est ad unionem hypostaticam, cuius naturaliter capax non erat. Item, eadem humanitas et sacramenta et alia huiusmodi elevantur a Deo ad agendum aliquid ultra suam naturalem virtutem; haec autem omnia supponunt huiusmodi creaturas ex se et antequam eleventur natas esse obedire Deo volenti tali modo in illis aut per illas operari, et quoad hoc est eadem ratio de his creaturis et de omnibus; ergo dicendum est ens creatum ut sic habere hanc subordinationem ad Deum, ut natum sit obedire illi in agendo et recipiendo quidquid non repugnaverit.

8. Atque hinc nata est doctrina theologorum de potentia obedientiali creaturarum respectu Dei, quam prius indicavit Augustinus, lib. IX Gen. ad lit., c. 17, et inde D. Thomas, I, q. 115, a. 2, et 4, et In I, dist. 42, q. 2, a. 2, ad 4, quem caeteri theologi, praesertim eius discipuli, secuti sunt, et apertius eam declarant in potentia passiva; est autem eadem proportionalis ratio de potentia obedientiali activa, ut late tractavi in I tomo III partis, disp. XXXI, sect. 6. Denique ratio huius subordinationis a priori sumenda est ex pleno dominio quod Deus habet in suam creaturam, ut ea uti possit in omnem usum qui non involverit repugnantiam aut contradictionem. Huiusmodi enim plenum dominium ad infinitam Dei omnipotentiam pertinet; non enim est dominium omni ex parte perfectum nisi includat potestatem ad omnem usum possibilem. Huic autem pleno dominio Dei correspondet in creatura plena subiectio, nam duo haec correlativa sunt; ad hanc autem subiectionem necessaria est talis conditio ex parte creaturae, ratione cuius apta sit ad exsequendum quidquid Deus voluerit, vel recipiendo, vel agendo. Unde, sicut non potest Deus ens creatum efficere cuius plenum ac perfectum dominium non habeat, ita non potest ens creatum fieri, quod non habeat praedictam conditionem et subordinationem seu subiectionem ad Deum.

9. Dices: haec conditio vel subiectio nec formaliter pertinet ad essentialem rationem entis creati praecise conceptam, nec etiam est proprietas naturaliter ac necessario consequens illam; ergo nullo modo per se aut necessario convenit enti creato. Antecedens patet quoad priorem partem; quia essentialis ratio entis creati in hoc praecise consistit ac sufficienter salvatur, quod sit ens essentialiter pendens a Deo. Quoad posteriorem vero partem probatur, quia illa subiectio est in ordine ad supernaturales actiones vel effectus, et ideo non pertinet ad naturalem ordinem, sed ad supernaturalem; ergo non potest consequi ex ratione entis creati ut sic, quia ens creatum abstrahit a naturali et supernaturali. Respondetur huiusmodi conditionem entis creati, quam per hanc ultimam subiectionem ad Deum declaravimus, non addere ipsi enti cui convenit aliquam rem vel realem modum ex natura rei distinctum ab ipso ente, sed explicare solum ipsam intrinsecam conditionem entis creati sub diversa habitudine ad Deum et ad omnipotentiam illius et supernaturales actiones eius. Quapropter per hanc conditionem in re ipsa nihil aliud explicatur quam essentia entis creati; declaratur autem per modum cuiusdam attributi seu proprietatis metaphysicae, similis attributis entis, ut in proximo superiori puncto dicebamus.

10. Ad argumentum ergo respondetur, si de re ipsa loquamur, essentialem rationem entis creati non declarari plene et adaequate per hoc solum quod est ens dependens; nam, licet in hac habitudine implicite contineatur omnis alia subiectio ad Deum, non tamen explicite declaratur, quod a nobis fit, cum explicamus omnes praedictas subiectiones ad Deum. Inter quas, prout a nobis ratione distinguuntur per inadaequatos conceptus, quamdam etiam rationem ordinis intelligimus, et unam apprehendimus ut primariam et essentialem rationem, alias vero ad modum proprietatum. Unde sub hac consideratione concedimus hanc esse proprietatem entis creati; negamus tamen per se et intrinsece pertinere ad supernaturalem ordinem, quia non constituit modum aut determinatum ordinem entium, sed talis est qualis est entitas in qua reperitur, ut latius in praedicto loco a nobis dictum est. Quin potius (quod advertendum est) non tantum haec ultima subordinatio in ordine ad divinam omnipotentiam, ut operantem super legem naturae, communis est naturalibus et supernaturalibus entibus, sed etiam prior, quae est in ordine ad actiones vel causalitates unicuique rei connaturales. Supponimus enim ex theologia quaedam esse naturalia entia, alia supernaturalia, praesertim illa quae dicuntur supernaturalia quoad substantiam, quae solum sunt accidentia quaedam quae nulli substantiae creatae possunt esse connaturalia. Haec ergo supernaturalia entia actiones habent vel causalitates suis entitatibus proportionatas, in quibus etiam subordinantur Deo et ab ipso pendent, in qua dependentia conveniunt cum caeteris entibus naturalibus, servata proportione. Atque hac ratione, dependentia entis creati a Deo in omni sua ac propria causalitate communis est non solum naturalibus entibus, sed etiam supernaturalibus; possunt autem haec supernaturalia entia elevari ad agendum vel causandum aliquid ultra causalitatem sibi connaturalem, nam in hoc non minus subiiciuntur Deo quam reliqua entia ordinis naturalis, atque hac ratione omnis haec subiectio et dependentia respectu Dei abstrahit ab ente naturali et supernaturali, et communis est omni enti creato ut sic.

11. Per haec igitur sufficienter videtur declarata communis ratio entis creati, et obiter iam explicuimus causas, effectus et proprietates eius. Nam ens creatum ut sic praecise et abstracte sumptum non requirit aliam causam nisi ipsum increatum ens, in quo habet sufficientem causam efficientem, exemplarem et finalem; formalem autem et materialem per se ac positive non postulat ex sola communi ratione entis creati, sed admittit illas in aliquibus entibus, de quibus postea videbimus. Et simili modo, licet quaedam entia creata requirant alias causas efficientes praeter Deum, saltem ut connaturali modo fiant vel existant, tamen ratio entis creati ut sic illas non requirit. Simili modo philosophandum est de effectibus; nam ens creatum ex vi huius communis rationis, licet sit capax causalitatis, nullum tamen definitum causalitatis genus sibi determinat, sed hoc solum quod in omni causalitate sua, quaecumque illa sit, Deo subordinatur et ab illo pendet, prout iam declaratum est. Ex quo tandem proprietates entis creati ut sic sufficienter sunt etiam traditae; nullas enim alias habet, praeter communia attributa entis, quae modo sibi accommodato participat, et alia quae limitationem et imperfectionem eius concomitantur, ut sunt compositio, dependentia et subiectio, de quibus dictum est. Illa vero prima conditio entis creati, nimirum, quod finitum aut limitatum necessario esse debeat, explicari hoc loco fusius posset; tamen praetermittendam eam duxi, quia limitatio quoad perfectionem essentialem entis creati nullam habet difficultatem, cum supra demonstratum sit non posse creaturam divinam perfectionem adaequate recipere; quod si inferior sit, necesse est ut infinite ab illa distet, quia res simpliciter infinita (ut est Deus) non potest aliam superare excessu finito, alias per finitum augmentum possent ad aequalitatem pervenire. Si autem ens creatum necessario distat infinite a perfectione divina, necesse est ut ipsum sit finitae perfectionis essentialis. Quod vero spectat ad infinitatem entis, vel in quantitate molis, vel intensione alicuius qualitatis, non est praesentis disputationis, cum non pertineat ad ens creatum, ut sic, sed ad determinatas rationes entis, de quibus proprie disputant philosophi, in III Phys., et attinguntur a theologis, I, q. 7, et In I, dist. 43.