SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXI. DE ESSENTIA ENTIS FINITI UT TALE EST ET DE ILLIUS ESSE EORUMQUE DISTINCTIONE
SECTIO XI. QUARUM RERUM SIT EXISTENTIA, ET AN SIMPLEX VEL COMPOSITA SIT

SECTIO XI. QUARUM RERUM SIT EXISTENTIA, ET AN SIMPLEX VEL COMPOSITA SIT

1. Explicata communi ratione existentiae et causis et effectibus eius, dicendum sequitur de multiplici rerum creatarum existentia; simulque obiter solvemus quartam rationem propositam sect. 1 in favorem primae sententiae.

Sitne existentia rerum tantum singularium

2. Eadem prorsus existentia existunt gradus rei superiores qua inferiores .— Primum ergo dubitare quis potest an existentia sit rerum tantum singularium, an etiam naturarum communium. Quidam enim dicunt, quamvis naturae communes non existant extra singularia, in eis tamen habere suas peculiares et partiales existentias quibus formaliter existunt, ex quibus una cum existentia rei singularis vel potius singularitatis eius fit una existentia singularis, qua ipsum individuum adaequate existit. Qui dicendi modus esset satis probabilis, si natura communis esset ex natura rei distincta in re ipsa ab individuo. Quia vero hoc impossibile est, ut supra demonstravimus, ideo etiam est impossibile distinguere existentiam naturae communis ab existentia rei singulasis distinctione aliqua in re ipsa inventa. Quod tam est per se notum ut non egeat probatione.

3. Addo vero subinde, neque etiam ratione debere aut posse distingui existentiam actualem et exercitam graduum communium existentium in re singulari a particulari existentia talis individui. Potest quidem concipi natura communis abstracta ab individuis; tamen ut sic non potest concipi actu existens, nisi ex errore concipiatur, vel tamquam aliquid imaginabile, non vero ut aliquid possibile, et, quamvis possit concipi ut apta ad existendum, non tamen ut immediate et secundum se habens talem ordinem ad esse, sed mediante individuo in quo existit. Quo fit ut non possit concipi existentia actualis et in re ipsa exercita ut actuans immediate naturam communem ut sic, sed solum ut contractam et factam individuam. Probatur, quia natura communis, praecisa individuatione, non est proxime capax existentiae; immo, secundum illum statum repugnat ei actualis existentia; ergo, concipiendo existentiam ut actum essentiae, non potest secundum rationem concipi ut habens habitudinem immediatam ad naturam communem ut communem, sed solum ad rem individuam, ad communem vero solum ut facta est singularis in re individua. Ergo in Petro, verbi gratia, non potest distingui duplex existentia, etiam secundum rationem, una Petri et alia hominis, sed est una tantum, qua immediate existit Petrus et mediate secundum rationem homo.

4. Obiectio.— Dissolvitur.— Dices: existentia hominis ut sic potest abstracte concipi, sicut ipse homo, et ratione distingui ab individuis existentiis singulorum hominum; ergo hoc modo potest distingui ratione existentia naturae communis ab existentia individui. Respondetur negando absolute consequentiam, quia, cum existentia abstracte et universe concipitur, non sumitur ut actualis et exercita, sed solum in actu signato. Quod ita declaro: nam homo non potest concipi ut actu existens per existentiam humanam in communi, sed per hanc vel per illam existentiam, et ideo, quando concipitur cum habitudine ad existentiam in communi tantum, concipitur ut quid abstractum ab actuali exercitio existendi. Actualis ergo existentia, quae in re ipsa hoc munus exercet, intrinsece concipi debet ut individua et singularis, et consequenter ut habens immediatam habitudinem ad essentiam individuam et singularem, et hoc modo nulla est existentia, etiam ratione distincta, quae immediate respiciat naturam communem, sed solum ut existentem in individuo et in eo singularem effectam. Quapropter simpliciter dicendum est existentiam proprie et immediate solum esse rerum singularium, propter quod dicit Aristoteles, I Metaph., in prooemio, effectionem solum esse rerum singularium, quia effectio tendit ad esse, quod solum est rei singularis; et ideo etiam in cap. de Substant. dixit secundas substantias solum esse in primis. Et ratio constat ex dictis, quia nullum ens actu esse potest, nisi individuum et singulare; existentia autem in re nihil aliud est quam ipsamet actualis entitas rei individuae. At vero, si in una et eadem re individua ratione distinguamus individuum speciei ab individuo generis, sic etiam ratione poterimus distinguere existentiam unius ab existentia alterius; utraque tamen concipietur ut existentia rei singularis et individuae, ad quam dicit immediatam habitudinem secundum rationem; omnis ergo existentia, tam secundum rem quam secundum veram rationem concipiendi, est immediate alicuius rei singularis.

Sitne existentia solius suppositi, vel etiam individuae naturae

5. Sed tunc ulterius quaeri potest an in substantiis creatis existentia sit solius suppositi, vel etiam naturae. Nam omnes philosophi et theologi qui putant existentiam non distingui ab entitate essentiae consequenter existimant non solum suppositum, sed etiam substantialem naturam individuam habere suam propriam existentiam, atque ita in Christo Domino humanitatem eius retinuisse propriam existentiam naturae, etiamsi proprium et creatum suppositum in ea non fuerit. At vero discipuli D. Thomae contrarium sentiunt; divisi tamen sunt, nam Capreolus et alii docent quidem existentiam substantialem esse primo ac per se solius suppositi, ita tamen ut existentia non supponat ordine naturae suppositum constitutum et illud actuet in ratione existendi, sed formaliter ipsa constituat suppositum. Quo fit ut, iuxta hanc sententiam, si praescindamus id quod est quasi subiectum vel receptivum existentiae, revera non sit suppositum, sed natura ipsa; nam suppositum potius est compositum seu constitutum ex natura et existentia, atque ita existentia erit suppositi ut constituti, naturae vero ut potentiae actuabilis. Quae sententia in eo falsa est, quod confundit existentiam cum subsistentia et non tribuit existentiae proprium effectum formalem eius, qui est constituere rem in actu in ratione entis actualis, quam rem supra attigimus et de ea latius dicturi sumus infra, agentes de natura et supposito.

6. At vero Caietanus et alii docent existentiam supponere suppositum constitutum in ratione suppositi, illudque actuare et primo ac per se constituere ens actu existens. Quorum fundamentum est quia solum suppositum est id quod est, proprie loquendo; sicut solum suppositum est quod operatur, quia eius est esse cuius est operari; ergo existentia primo et per se est actus suppositi; consequenter vero communicatur naturae et partibus eius. Et esset quidem haec sententia probabilis, si existentia esset res distincta a substantiali natura, quamquam aegre possit explicari quid faciat subsistentia circa substantialem naturam praecise consideratam ut essentia est et prius natura quam existens, de quo agemus in disputatione citata de supposito. Simpliciter autem loquendo, haec sententia non loquitur de existentia accidentali, ut per se clarum est; de substantiali autem potest intelligi, vel de omni existentia cuiuscumque entitatis actualis substantialis, vel solum de existentia omni ex parte completa. De hac igitur admitti potest quod sit solius integri suppositi, ut mox explicabimus; tamen de omni existentia id verum esse non potest. Quia ostensum est esse actuale naturae seu essentiae esse veram existentiam; sed suppositalitas non potest terminare et modificare naturam nisi supponendo in illa aliquod esse actuale et extra causas; ergo necessario supponit in illa aliquod esse existentiae; ergo non potest omnis existentia esse actus suppositi, sed datur aliqua existentia quae sit actus naturae. Praeterea, suppositalitas distinguitur ex natura rei ab essentia actuali, ut infra ostendemus, propria autem existentia naturae non distinguitur ex natura rei ab ea ut est quaedam essentia actualis; ergo necesse est ut aliqua existentia sit propria ipsius naturae, illa, scilicet, quae in re non distinguitur ab eadem natura.

7. Quapropter recte divisa est existentia; quaedam enim est omnino completa in genere substantiae, quae solet dici per se existentia et includit non solum actualitatem essentiae seu naturae, sed etiam modum talis naturae qui subsistentia dicitur, et actualitatem eius. Talis ergo existentia est solius suppositi, non ut actus simplex eius, sed ut composita ex existentia naturae et existentia ipsius suppositalitatis, de qua infra dicetur. Et ratione huius existentiae dicitur res simpliciter esse id quod est, seu completum ens, et ideo est propria suppositi, et haec supponitur, per se loquendo, ad operationem, et ideo operari proprie tribuitur supposito seu rei subsistenti. Alia vero est existentia substantialis non omnino completa et terminata in suo genere, quia adhuc potest per subsistentiam terminari. Et haec est existentia naturae ut natura est, immediatius illi conveniens quam subsistentiae; nam, sicut natura substantialis, etiamsi completa sit in genere naturae, tamen simpliciter in ratione substantiae non est omnino completa, donec sit subsistens. Potestque talis natura praeexistere subsistentiae ordine naturae, sicut mysterio Incarnationis praeextitit natura assumptioni; omne enim quod assumitur praesupponitur assumptioni, ut dixit D. Thomas, III, q. 4, a. 2 et 3; et ideo q. 6, a. 4, ad 3, dicit humanitatem Christi prius natura fuisse ens quam fuerit Verbo unita; loquitur autem de ente actu, nam ens in potentia ex aeternitate fuit; constituitur autem ens actu per existentiam. Hanc igitur existentiam, quae subsistentiae praeintelligitur, necesse est proxime et immediate afficere naturam et non suppositum.

Actuetne existentia immediate partes vel tantum integram naturam

8. Tertio, inquiri potest qualis sit haec existentia naturae, et an sit immediate actus solius naturae substantialis completae, vel etiam partium eius. In qua re, omissa opinione eorum qui realiter distinguunt existentiam ab essentia, qui consequenter loqui debent iuxta dicta in superiori sectione, dicendum nobis est existentiam, generaliter loquendo, non esse actum solius essentiae completae; sed, sicut distinguitur essentia in totalem et partialem, seu completam et incompletam, ita etiam distinguendam esse existentiam intra illum ordinem. Existentia ergo partialis immediate convenit parti essentiae, quamvis integra existentia naturae immediate respiciat completam essentiam. Hoc plane sequitur ex fundamento posito, quod existentia non distinguitur in re ab essentia actuali; nam, sicut tota essentia actuale, ens est, ita et partes eius sunt actualia entia, licet partialia; ergo includunt proprias partiales existentias, quae ab ipsis partibus essentiae in re non distinguuntur. Item, quia materia prima, ut supponitur formae conservata vel creata a Deo, est actualis entitas includens aliquod esse existentiae, ut in superioribus ostensum est; ergo habet propriam existentiam partialem, quia sub ea ratione et ut prius natura supponitur formae non potest existere per existentiam totius, ut per se manifestum est. Rursus, forma, cum sit actualior quam materia, multo magis secum affert suam propriam existentiam, quae, adiuncta existentiae materiae, complebit integram existentiam totius naturae. Neque enim potest existentia formae per se sola esse integra ac totalis, tum quia non est forma sola tota rei essentia, iuxta veriorem sententiam, tum etiam quia, cum existentia formae supponat existentiam materiae et unienda sit, oportet ut non sit totalis, sed partialis, ut possit cum illa unum per se componere.

9. Atque hinc colligitur existentiam non semper esse entitatem simplicem, nec semper compositam; sed talem esse, qualem exigit essentia. Itaque, si essentia sit simplex, simulque sit completa ac integra, existentia similiter erit simplex et totalis in suo ordine, seu iuxta rationem naturae, et huiusmodi est substantialis existentia naturae angelicae. Si vero essentia sit simplex et partialis, existentia similiter erit simplex et incompleta seu partialis in illo ordine, et huiusmodi sunt existentiae materiae et formae substantialis. Si vero essentia sit composita ex forma et materia, sitque completa et integra, simili modo existentia erit composita ex existentiis materiae et formae et integra ac totalis in suo ordine. Denique, si essentia sit composita quidem ex materia et forma, non tamen sit tota essentia, sed pars integralis alterius, similem seu proportionalem habebit existentiam: sic enim caput, verbi gratia, vel manus partialem habet essentiam ex sua materia et forma compositam, quae ideo partialis est quia ex materia partiali constat, et ex forma vel partiali, vel certe partialiter (ut sic dicam) et inadaequate informante illam partem materiae. Iuxta modum ergo essentiae talis est existentia uniuscuiusque, id quod plane sequitur ex posito fundamento, quod essentia actualis et existentia in re idem sunt.

10. Contra hanc vero resolutionem multa solent obiici, sed ad tria praecipua capita revocari possunt. Primum continet auctoritates et rationes quibus probari solet materiam nullam habere existentiam, sed totam capere a forma, quia ex se est pura potentia et prope nihil; si autem ex se haberet existentiam, ex se haberet actualitatem eamque perfectissimam; nam existentia est perfectus actus et perfecta divini esse participatio, teste Dionys., c. 5 de Divin. nomin. Item, quia sequitur formam nihil causare in materia, quia neque essentiam neque existentiam confert. Tandem, quia alias posset materia esse sine forma, saltem de potentia absoluta, cuius oppositum docet saepe D. Thomas. Sed de his omnibus late dictum est supra, disp. XIII et XV, et ideo breviter dicitur dupliciter posse intelligi materiam nullam ex se habere existentiam, sed totam capere a forma. Primo, quod non habet illam nisi natura sua dependentem a forma, et hoc sensu concedimus materiam capere existentiam a forma, ut sect. 9 satis declaratum est. Alius vero sensus est quod materia in entitate.sua actuali nullam includat existentiam propriam, sed illam a forma omnino mutuetur, ita ut per ipsammet formari, vel per aliquid quod ratione formae datur materiae, ipsa formaliter et intrinsece existat et constituatur in esse entitatis actualis, et hic sensus est falsus. Ideoque in sensu opposito concedimus materiam habere suam propriam existentiam, quam formaliter non habet a forma, quod satis in superioribus probatum est. Et ibidem etiam declaratum est quomodo materia sit pura potentia receptiva in ordine ad actum formalem, non vero ad actum entitativum seu existentiae. Prope nihil autem esse dicitur, quia inter entia substantialia infimum locum tenet in perfectione; tamen, hoc ipso quod dicitur esse prope nihil, consequenter dicitur habere aliquid entitatis, quo recedit a nihilo, et secundum id habet aliquid existentiae. Quamquam autem ipsum esse ut sic dicatur nobilissimum, tamen non omne esse est perfectissimum, sed in eo reperiuntur gradus iuxta rerum et essentiarum diversitatem. Atque ita, quamvis materia habeat aliquod esse proprium, tamen, quia in genere substantiae illud est imperfectissimum, ideo, non obstante tali esse, potest materia esse imperfecta et prope nihil. Rursus, licet materia habeat propriam existentiam, illam tamen habet dependentem a forma, et hoc modo dicitur forma conferre esse, ut in superioribus declaratum est. Quanta vero et qualis sit haec dependentia a forma, dicto loco fuse est explicatum, et ideo plura hoc loco de illis obiectionibus dicere necesse non est.

11. Secunda obiectio principalis sumitur ex parte formae, et praecipue ab anima rationali, cuius esse est idem cum esse totius hominis seu humanitatis; illud autem est esse simplex et non compositum, quia manet in sola anima, et consequenter est omnino spirituale; ergo, quamvis humanitas sit essentia composita, nihilominus esse eius non est compositum; ergo ob eamdem causam idem erit proportionaliter dicendum de qualibet substantiali natura composita. Antecedens est valde receptum in schola D. Thomae, ex doctrina eius, I, q. 76, a. 1, ad 4, et de Ente et essent., c. 5. Quibus locis id Caietan. late defendit et declarat, et Ferrar., lib. II cont. Gent., c. 63, prope initium. Et potest in hunc modum ratione suaderi, quia esse totius hominis non potest esse materiale, alioqui non posset per illud esse anima existere; ergo oportet ut sit spirituale, quia inter haec duo non datur medium; ergo secundum se est incorruptibile et perpetuum et per se primo conveniens animae, et in ea post separationem manens. Secundo, quia anima, dum est in corpore, existit per esse totius; ergo non habet esse distinctum ab esse totius, alioqui simul existeret per duo esse, quod est superfluum et impossibile; ergo est idem esse animae et totius compositi.

12. Ad hanc obiectionem respondetur eos qui existimant existentiam esse rem distinctam ab essentia, satis quidem consequenter opinari hoc esse in homine immateriale esse, et consequenter primo convenire animae et per illam communicari materiae et toti composito. At vero, supposito contrario fundamento, nimirum, existentiam non esse in re distinctam ab essentia actuali, necessario dicendum est ita comparari esse animae rationalis ad esse hominis, seu humanitatis, sicut comparatur anima secundum suam essentiam ad essentiam hominis, seu ad humanitatem. Non est autem anima tota essentia hominis, neque etiam ita condistinguitur ab illa ut in illa non includatur, sed distinguitur ut pars a toto; ita ergo esse animae non est totum esse hominis seu humanitatis, neque est ita condistinctum ab illo ut in eo non includatur; sed est intrinsece componens illud, et id quod est praecipuum in ipso esse hominis, quamquam non possit esse totum, quia ipsum corpus aliquod proprium esse habet, quod etiam humanitati communicat in suo genere causae, scilicet, materialis. Atque ita opinatus est Scot., In IV, dist. 43, q. 1, et in Quodl., q. 9.

13. Neque D. Thomas expresse aliquando docuit esse solius animae esse totale et integrum totius humanitatis; sed in citato loco, de Ente et essentia, c. 5, ait potius ex anima et corpore resultare unum esse in uno composito, et loquitur manifeste de esse existentiae. At vero, si esse hominis non esset aliud quam ipsummet spirituale esse animae, communicatum et quasi extensum ad corpus, non proprie diceretur illud esse resultare ex anima et corpore. Quod vero statim addit D. Thomas, illud esse, prout est animae, non esse dependens a corpore, non habet illum sensum, quod totum esse hominis maneat in anima separata sitque a corpore independens, quia neque verba ipsa hunc sensum prae se ferunt, neque est aliquid quod nos cogat ad ita interpretandum. Optimus enim sensus est illud esse, prout est animae, id est, quantum ad partem illius quae ad animam spectat, non pendere a corpore. Et in hoc constituit D. Thomas differentiam inter esse animae rationalis et aliarum formarum, quod aliae formae non habent esse nisi ut informant materiam et pendent ab illa; anima vero habet esse independens, quod communicat materiae, quando illam informat. Non quia per illud esse ipsa materia formaliter existat, sed quia per illud actuatur, perficitur et fovetur seu conservatur. Quando vero separatur anima, potest illud idem esse in se retinere, quia est spirituale et subsistens, licet non omnino completum in genere substantiae. Atque hac ratione dicere potuit interdum D. Thomas esse quod erat compositi manere in anima separata, ut patet ex citatis locis II cont. Gent., c. 81, ad 3; Quodl. X, a. 3 et 6, quibus locis nunquam ait esse animae esse totum esse compositi, sed solum quod fit vel est esse compositi dum communicatur corpori; potest autem dici esse compositi, tamquam actus et praecipua perfectio eius, quamvis non sit integrum et totale esse eius. Quod si quis tandem contendat D. Thom. sensisse illud ipsum esse immateriale quod manet in anima separata esse integrum et totale esse quo totus homo existit, quod citatis locis et aliis insinuat, ut videre licet In I, dist. 8, q. 6, a. 2, ad 1 et 2, et dist. 15, a. 3, et saepe alibi, dicere consequenter debet D. Thom. procedere in ea sententia, quod esse sit res distincta ab essentia, quam nos nunc non defendimus.

14. Ad primam rationem respondetur negando esse hominis esse omnino immateriale, sed potius appellandum esse absolute materiale, sicut essentia hominis materialis est. Est autem materialis natura, non quia omnes partes ex quibus constat materiales sint, sed quia altera est materialis. Res enim immaterialis dicitur quae ex materia non constat; negatio enim ibi inclusa compositionem ex materia excludit. Unde omnis res quae materia constat, quamvis aliunde spirituali et immateriali forma constituatur, materialis simpliciter existit et appellanda est. Simili ergo modo esse totale hominis materiale est, non quia omne esse partiale, ex quo componitur, materiale sit, sed quia ex esse corporis, quod materiale est, et esse animae consurgit. Cum vero obiicitur quod anima non potest existere per esse materiale, respondendum est, adaequate et tamquam per proprium actum non posse existere per tale esse, tamen inadaequate seu partialiter posse existere per tale esse, non quatenus constat ex parte materiali, sed quatenus aliam partem spiritualem includit ipsi animae propriam et proportionatam. Est itaque hoc integrum esse hominis adaequatum toti homini, singulis autem partibus eius inadaequatum, id est, excedens, et ideo non actuat singulas secundum se totum, sed secundum aliquid sui, servans proportionem cum singulis partibus. Unde retorqueri posset argumentum; nam etiam non potest materiale corpus per esse immateriale formaliter et intrinsece existere, quia corpus ipsum est actualis entitas materialis et extensa, quae per aliquod esse actuale intrinsece constituitur, quod necesse est etiam esse materiale et extensum, quod esse est vera existentia, ut in superioribus probatum est; non ergo potest ipsum corpus intrinsece existere per esse immateriale; oportet ergo ut esse totius hominis sit materiale, tamquam compositum ex materiali esse corporis et immateriali animae.

15. Atque hinc facilis est responsio ad secundam rationem quae de materia ipsa et de omni parte existente in toto fieri potest. Unde dicendum est partem existentem in toto existere per esse totius et per esse proprium, diverso autem modo, et ideo non existere per duo esse, sed per unum et idem diversis rationibus consideratum. Nam esse totius et partis non sunt proprie duo, sed comparantur ut includens et inclusum; sicut ergo pars includitur in toto, ita existit per esse totius mediate et inadaequate, seu excedenter (ut sic dicam); immediate autem et adaequate existit per esse proprium, quod est partiale et in esse totius includitur. Unde non existit per esse totius nisi ratione illius esse partialis quod includit, et ita non existit per duo esse, sed per unum et idem.

16. Tertia obiectio principalis est supra, in sect. 1, proposita, in ratione quarta primae sententiae, quae ad hoc tendit ut probet esse naturae compositae non posse esse compositum, in cuius probatione nonnulla attinguntur, quae iam expedita sunt. Primum est quia alias materia haberet proprium partiale esse, et ita non esset pura potentia. Ad quod iam responsum est esse quidem puram potentiam in ordine ad formalem actum substantialem, quia ex se nullum habet, atque ita esse puram potentiam receptivam, non tamen obiectivam, quia necesse est ut aliquam entitatem realem habeat, nam alias nec potentiam receptivam realem habere posset.

17. Secundum erat quia alias ex materia et forma non fieret unum per se, quia ex duobus entibus in actu non fit per se unum. Ad quod respondetur, si sit sermo de entibus in actu, prout condistinguuntur ab entibus in potentia (nam hoc sensu nunc loquimur de ente in actu, sic enim per existentiam formaliter et intrinsece constituitur ens in tali actualitate), hoc igitur modo loquendo de ente in actu, non solum non repugnat ex duobus entibus in actu constitui unum per se, verum etiam impossibile est constitui nisi ex entibus in actu, quia ens in potentia, cum sit nihil, non potest actu constituere aliquid, sed potentia tantum, ut saepius in superioribus dictum est. Deinde illud axioma in eo sensu intellectum nulla probabili ratione fundari potest. Cur enim ex duobus entibus quae in suo genere partialia sint non poterit unum per se in tali genere constitui, etiamsi ipsa habeant in actu, id est, extra causas suas, partiales entitates et per illas uniantur ad componendum. Praeterea, etiam in adversariorum opinione negari non potest quin materia et forma in esse essentiae habeant aliquam actualitatem propriam, per quam uniuntur ad componendam essentiam, quae in esse essentiae est per se una, quamvis constet ex duobus entibus in actu in eodem esse essentiae; idem ergo erit cum eadem proportione in esse existentiae; immo in re idem omnino est, quia illud esse actuale essentiae est verum esse existentiae. Item, in entibus materialibus, quoad compositionem ex partibus integrantibus, negari non potest quin, sicut forma est extensa et divisibilis, ita etiam sit existentia. Quis enim credat existentiam lapidis aut arboris esse ita indivisibilem ut sit tota in toto et tota in qualibet parte? constat ergo ex partibus integrantibus talis existentia totius lapidis vel arboris; ergo partes illae uniuntur tamquam entia actualia partialia, et tamen ex eis componitur unum per se. In hoc ergo sensu illatio illa neganda est; nam principium quo probatur, iuxta eumdem sensum, nullam apparentiam vel probabilitatem habet.

18. Cum ergo dicitur ex duobus entibus in actu non fieri per se unum, intelligendum est de entibus completis, ex quibus unum non comparatur ad aliud ut potentia ad actum eiusdem generis, neque ut pars ad totum vel ad compartem, iuxta superius dicta de ente per se et per accidens. Et in idem redit si dicamus illud intelligi de entibus simpliciter quae per se sint entia et non instituta ad componenda alia entia. In hoc autem sensu non recte accommodatur in praesenti illa propositio, nec recte fit illatio, quia materia et forma non sunt entia simpliciter, neque completa, sed natura sua instituta ad complendum ens simpliciter, et ideo, licet in eis intelligatur propria actualitas entitativa, optime ex eis componitur unum per se, quod est simpliciter et completum ens.

19. Cur aliquae formae nequeant naturaliter a materia separari .— Tertio, inferebatur ex hac nostra sententia omnem formam posse naturaliter esse sine materia et materiam sine forma, quia, si hae partes habent proprias partiales existentias, unaquaeque per suam existentiam existere poterit sine aliqua parte vel sine toto. Respondetur negando sequelam, et ad probationem negatur etiam assumptum. Quia, hoc ipso quod existentia non est completa, sed partialis, potest pendere ab extrinseca causa formali aut materiali, si talis existentia materialis etiam sit. Cum vero instatur quia ratio existentiae est ut sit sufficiens ad constituendam rem extra suas causas, respondetur facile rationem eius esse ut sit sufficiens in suo genere, scilicet, in genere formalis actus seu modi intrinseci; non vero est de ratione eius ut sit independens ab omni alia causa efficienti vel formali aut materiali. Et est evidens instantia in existentia accidentis, quae formaliter facit illud existere, non tamen independenter a subiecto, ut in superioribus etiam tactum est. Quod vero ibidem additur, quia, si materia vel forma non potest naturaliter existere nisi in composito cuius existentia terminari potest, superflue daretur illi partialis existentia, hoc (inquam) iam est ex dictis solutum. Nam, licet hae partes non possint existere nisi in toto, tamen existentia totius nulla est nisi confletur ex existentiis partium, nec partes possunt per existentiam totius existere nisi in quantum illa includit partiales existentias singulis partibus accommodatas. Et ideo non sunt superfluae existentiae partiales, sed omnino necessariae, ut partes habeant actualitatem sufficientem ad componendum totum, tum etiam ut ex his componatur integra existentia totius compositi.

20. Denique ad illam instantiam, quod si materia vel forma haberent proprias partiales existentias, prius natura existeret una quam alia, et consequenter posset naturaliter existere sine alia, dicendum est materiam primam, eo quod per creationem fiat et conservetur, prius natura existere quam formam; non tamen inde inferri posse naturaliter existere sine forma, quia potest illam exigere ut conditionem et dispositionem necessariam, seu tamquam actum formalem sine quo non debetur ei ut sit. Quomodo saepe contingit id quod est in aliquo genere natura prius non posse esse sine posteriori, de qua re late in superioribus dictum est, tractando de causis, praesertim disp. XXVIII, et in tomo I, III partis, circa q. 2 et 17, multa de hac re attigi. At vero materialis forma, quae de potentia materiae educitur, non prius natura existit quam materiae uniatur, quia actio per quam fit essentialiter a materia pendet. Et in hoc est discrimen inter animam rationalem et alias formas, quod illa prius natura existit quam uniatur, quia fit per creationem, quae est actio independens a subiecto, ideoque per illam recipit esse, in quo ipsa prius natura subsistit quam uniatur corpori, ac propterea illud retinere naturaliter potest, quamvis a corpore separetur. Aliae vero formae, quamvis propriam et partialem existentiam recipiant, non tamen aptam ad subsistendum in se ex natura sua, sed pendentem a materia, ut ab ea sustentetur, et ideo nec prius natura in se sunt quam in materia, nec separatae a materia conservari possunt.

21. Existentia materiae, ut comparetur ad existentiam formae .— Quarto inferebatur unam existentiam partialem comparari ad aliam ut potentiam ad actum, quod videbatur repugnare actualitati existentiae Sed ad hoc iam in superioribus responsum est et declaratum quomodo aliqua existentia, quamvis constituat rem in actu, id est, extra nihil et extra potentiam obiectivam, nihilominus possit comparari ad aliam existentiam ut potentia receptiva ad actum, loquendo physice et secundum rem de existentia, ut supra declaratum est.

Exponitur quomodo existentia dicatur ultima actualitas

22. Atque hinc obiter infertur quomodo intelligendum sit quod a multis dicitur, existentiam esse ultimum actum seu ultimam rei actualitatem; sic enim loquitur D. Thomas, q. unica de Anim., a. 6, ad 2; et Caietan., I, q. 3, a. 4, circa secundam rationem D. Thomae. Alii vero etiam thomistae dicunt existentiam potius esse primam rei actualitatem, quoniam esse potius est primus actus cuiuslibet rei quam ultimus. Quae varietas, supposita doctrina a nobis tradita, in sola vocum significatione consistere potest. Nam existentia actualis dicitur esse actus vel actualitas essentiae, non physice et secundum rem, sed metaphysice et secundum rationem, et hoc modo diversis rationibus potest dici actus primus vel ultimus. Respectu enim praedicatorum essentialium, quatenus unum comparatur ad aliud ut actus ad potentiam metaphysicam, dicitur existentia ultimus actus, quia constituit in actu totam essentiam includentem omnia praedicata essentialia et est id quod, nostro modo intelligendi, ultimo advenit essentiae in constituenda intrinseca et actuali entitate rei. At vero respectu eorum quae consequuntur essentiam, sive sint proprietates, sive operationes, sive alia accidentia, existentia creaturae habet potius rationem primi actus quam ultimi. Quia, iuxta doctrinam Aristotelis, I de Anima. text. 2 et 5, forma est actus primus, quia confert esse, ad quod sequitur operatio, quae est actus secundus; eadem ergo ratione, omne esse comparatum ad operationem vel proprietatem quae ex illo manat habet potius rationem actus primi quam ultimi. Quapropter quale fuerit esse, talis erit actualitas eius et talem rationem primi actus habere poterit; nam si sit perfectum esse, erit actus per modum principii efficientis respectu eorum quae ab ipso manant; si vero sit esse imperfectum, esse poterit actus primus per modum potentiae receptivae. Non est ergo de ratione esse ut sic quod ita sit pura vel ultima actualitas, ut non possit per ulteriorem actum perfici, sed illud pertinet ad esse summum atque perfectissimum. An vero existentia possit cum essentia in perfectione comparari, infra dicetur.

De existentia accidentium

23. Quarto inquiri consequenter potest utrum formae accidentales habeant et conferant subiecto propriam existentiam. Quidam enim recentiores thomistae verisimile credunt accidentia non habere aliam existentiam ab existentia subiecti in quo sunt. Et fundari videntur solum in hoc quod esse subiecti sufficit ut per illud existant omnia accidentia quae illi realiter coniuncta sunt; non est ergo cur plura esse multiplicentur in eodem subiecto. Accedit quod accidens non tam est ens quam entis ens, teste Aristotele, VII Metaph., in principio; et ideo communiter dicitur quod accidentis esse est inesse, quia, nimirum, nec est ens nec habet esse nisi quatenus participat esse sui subiecti. Tandem existentia accidentis non est ipsa inhaerentia, cum, mutata inhaerentia, possit accidens eamdem existentiam retinere; neque existentia accidentis est sola essentia; nam essentia accidentis consistit in aptitudinali inhaerentia, non in actuali existentia; erit ergo ipsa existentia subiecti, nam praeter haec nihil aliud in accidente invenitur.

24. Reiicitur .— Haec sententia nec firma ratione neque ulla auctoritate fulcitur. Omnes enim auctores qui tenent existentiam non esse rem aliam ab essentia actuali, necesse est fateantur accidentalem formam, sicut propriam habet essentiam, ita propriam habere existentiam. Et ita docuit Scotus, In IV, dist. 12, q. 1, et alii communiter. Rursus, qui existimant existentiam esse rem distinctam ab essentia, nihilominus docent essentiam accidentis habere propriam existentiam sibi proportionatam, distinctam tum ab eius essentia, tum ab essentia et existentia substantiae. Ita tenent communiter thomistae, Soncin., VII Metaph., q. 5; Fland., q. 1, a. 5; Caiet., c. 7 de Ente et essent., post q. 16, et I, q. 28, a. 2, et sumitur ex D. Thoma, III, q. 17, a. 2, et IV cont. Gent., c. 14, et In I, dist. 3, q. 2, a. 3, et dist. 20, q. 1, a. 5.

25. Dicendum ergo est formam accidentalem habere suum proprium esse existentiae, quod subiecto communicat, cum illud informat. Haec assertio, ut dixi, est certissima, si existentia non est ab essentia distincta ex natura rei, unde eisdem rationibus probari potest quibus eam sententiam nos confirmavimus, scilicet, quia forma accidentalis, ut condistincta a subiecto, est actualis entitas; ergo in se intrinsece includit existentiam a subiecto distinctam. Item, quia forma accidentalis fieri potest in substantia nova propria actione; illa autem nova actio necessario terminari debet ad aliquod novum esse existentiae. Item hoc maxime confirmat mysterium Eucharistiae, in quo eadem numero accidentia conservantur sine substantia; non conservantur autem sine existentia. Quae ratio etiam procedit in opinione quae distinguit existentiam ab essentia. Nam quod quidam ausi sunt dicere, post consecrationem Eucharistiae, quamvis non maneat essentia panis, manere tamen existentiam substantialem panis, ut per illam quantitas et alia accidentia existant, hoc (inquam) plus est quam falsum et improbabile in theologia, quia, iuxta sanam doctrinam et definitiones conciliorum, sola accidentia manent in Eucharistia, consecratione facta, ut latius in III tomo, in III p. D. Thom., tractatum est. Cum ergo existentia accidentis maneat non manente existentia substantiae, necesse est dicere accidens habere propriam existentiam distinctam ab existentia substantiae.

26. Posset tamen responderi (si existentia et essentia distinctae res sunt), non manere quidem existentiam panis, creari tamen aliam qua accidentia conserventur; sed haec responsio ponit imprimis novum et inauditum miraculum. Deinde ponit conservari eamdem numero entitatem actualem variata existentia, quod, ut supra ostendimus, est impossibile, quia, si manet eadem numero actualis entitas, ergo manet illud esse a quo intrinsece res habet talem actualitatem; hoc autem est esse existentiae. Ac denique de illamet existentia quae denuo creari dicitur, inquiram an sit substantialis vel accidentalis? Primum dici non potest, quia secundum fidem aeque certum est non manere in illo sacramento aliquam rem substantiae cuiuscumque praeter corpus Christi, est certum non manere aliquid substantiae panis. Si vero dicatur secundum, iam admittitur existentia accidentalis inferioris ordinis ab omni existentia substantiali; ergo talis existentia potest etiam esse naturaliter possibilis et essentiae accidentis connaturalis. Unde ulterius argumentari possumus, quia talis est existentia rerum qualis est essentia, nam, sive re sive ratione distinguantur, debent inter se servare proportionem; sed essentia accidentis talis est ut natura sua pendeat a subiecto; ergo et existentia eius talis est ut ab existentia subiecti naturaliter pendeat; ergo oportet ut sit distincta ab existentia substantiae, quia non potest eadem existentia esse pendens et independens a subiecto.

27. Et hae quidem rationes efficaces sunt, supposito vero conceptu existentiae, scilicet, quod sit quo formaliter et intrinsece constituitur ens actu ut sic. Si autem fingatur existentia esse aliquid aliud, verbi gratia, conditionem quamdam necessariam ad actualitatem essentiae, distinctam tamen ab illa, nulla efficaci ratione probari potest talem conditionem requiri ad esse accidentium praeter ipsum esse substantiae, nisi talis conditio dicatur esse ipsa actualis inhaerentia, quam aliqui confundunt cum existentia accidentis, non considerantes necessarium esse ut in re ipsa distinguantur, quandoquidem potest existentia accidentis sine inhaerentia conservari, ut supra tetigi et iterum in sequentibus dicam. Praeter inhaerentiam ergo actualem intelligere oportet in accidente existentiam distinctam ab existentia substantiae et natura sua dependentem a substantia media actuali inhaerentia, quamvis a Deo possit conservari sine existentia substantiae et sine actuali inhaerentia. Est autem per se incredibile formam accidentalem ponere in subiecto, praeter suammet entitatem actualem sive essentialem et inhaerentiam eius, aliam entitatem distinctam, quae sit existentia accidentis, quia nec concipi potest ad quid sit talis entitas, neque quid conferat subiecto aut ipsi accidenti.

28. Sic ergo, de existentia, quae non sit res distincta ab actuali essentia accidentis, apud me est res certa et perspicua accidens suam propriam habere existentiam a substantiali distinctam, et hoc ipsum valde confirmat sententiam positam de identitate essentiae et existentiae. Quod vero forma accidentalis conferat subiecto existentiam reipsa a se distinctam, neque intelligo, nec fundamentum video cur credendum sit. Nam albedo, hoc ipso praecise quod inhaeret subiecto, per suammet entitatem constituit illud album, et hoc est dare illi ut sit album; ergo omne aliud esse albedinis est supervacaneum et sine fundamento confictum. Quapropter, qui realiter distinguunt existentiam ab essentia nihil possunt in praesenti puncto constanter dicere. Hinc enim videbuntur non inepte procedere unicam tantum et simplicem existentiam substantiali supposito tribuendo, quae primario substantialis essentiae, secundario vero omnium accidentium dependentiam terminaret, ne cogerentur tot entitates sine causa multiplicare. Et quia, si quis negat materiam habere propriam existentiam propter imperfectionem suam, non video cur negare non possit formam accidentalem, quae minus perfectum ens est quam materia, propriam et distinctam existentiam afferre. Aliunde vero satis constat hunc ipsum dicendi modum et non esse satis constantem iuxta illam sententiam, quia non potest rationem reddere cur forma substantialis afferat existentiam distinctam, et non accidentalis, servata proportione. Nec magis potest explicare quid conferat talis existentia distincta formae substantiali iam prius natura informanti materiam, quam quid conferret existentia accidentalis distincta formae accidentali iam inhaerenti subiecto. Et praeterea declarare non potest quid sit terminare dependentiam essentiae accidentalis, si iam prius natura illa essentia supponitur actualis, id est, in rerum natura iam effecta et inhaerens subiecto. Ac denique mysterium Eucharistiae satis declaravit illam sententiam esse simpliciter improbabilem. Solum ergo haec diximus ut ostenderemus quam sit veritati consentanea sententia negans realem distinctionem existentiae ab essentia actuali.

29. Accidentis esse qualiter inesse .— Ad fundamentum ergo contrariae sententiae negatur sufficere esse substantiale ut per illud existant accidentia, quia non est illis proportionatum, tum etiam quia, ut saepe dixi, nulla res potest formaliter et intrinsece constitui ens actu (quod est existens) per esse seu entitatem a se distinctam. Ad secundum respondetur accidens dici entis ens, non quia in ratione entis intrinsece constituatur per esse sui subiecti, sed quia totum suum esse habet cum quadam habitudine transcendentali ad subiectum; nam solum est ad perficiendum illud, et quia tale est illius esse tamque debile et imperfectum ut non possit nisi in alio sustentari. Et in eodem sensu interpretandum est illud axioma accidentis esse est inesse ; nam, si intelligatur de inhaerentia actuali, illa formaliter non est esse accidentis; causaliter vero potest ita appellari, quia, naturaliter loquendo, non communicatur esse accidenti nisi media inhaerentia. Si vero axioma illud intelligatur de inhaerentia aptitudinali, sic inesse dicitur esse ipsum esse accidentis, quia illud esse tale est ut entitas actualis per illud constituta sit in proxima aptitudine ad inhaerendum, et naturaliter postulet actualem inhaesionem ut esse possit. Ex quo facile respondetur ad tertiam rationem existentiam accidentis non esse inhaerentiam actualem, neque esse essentiam potentialem sea obiective tantum conceptam, sed esse ipsammet essentiam accidentis actualem et in rerum natura productam.

De existentia modorum

30. Vera sententia .— Quinto et ultimo inquiri potest an modus rei, qui non realiter, sed ex natura rei seu modaliter ab ea distinguitur, habeat propriam et peculiarem existentiam, distinctam a re cuius est modus. Multi enim negantem partem defendunt, immo existimant in hoc consistere hanc distinctionem modalem diversam a reali, quod, licet modus habeat distinctam rationem formalem et essentialem, non tamen habet ullo modo distinctam existentiam. Verumtamen, suppositis principiis traditis, necessario dicendum est, eo modo quo unumquodque est aliquid factum vel productum in rerum natura, includere proprium esse quo in illa actualitate constituitur, quod necesse est in re esse omnino idem cum suo constituto et distinctum ab omni alio a quo suum constitutum distinguitur, et eodem modo; haec enim omnia necessario sese consequuntur. Itaque, si sit modus substantialis, ut verbi gratia, subsistentia, quae (ut nunc supponimus) non realiter, sed modaliter tantum distinguitur, illa suum proprium esse existentiae habet distinctum etiam modaliter ab existentia naturae substantialis. Quod rationibus supra factis ostendi potest, videlicet, quia ille modus, qui est subsistentia, distinguitur in re ipsa a natura, tamquam aliquid actuale et extra suas causas positum, ab alio ente etiam actuali; ergo necesse est ut includat proprium esse eodem modo distinctum ab alio ente. Item quia ille modus potest destrui, conservata natura cum sua existentia, et tunc amittit aliquod esse; et similiter potest fieri in natura iam existente; omne autem fieri terminatur ad aliquod esse existentiae, ut supra probatum est; ergo necesse est ut talis modus, sicut actu est in rerum natura, ita habeat proprium esse.

31. Atque eodem modo philosophandum est de modo accidentali respectu illius rei cuius est modus, ut, verbi gratia, de figura respectu quantitatis, et de actione vel motu respectu sui termini, et sic de aliis; est enim in his omnibus eadem ratio. Dixi autem respectu illius rei cuius est modus, quia respectu illius talis existentia est solum modaliter distincta; respectu vero aliarum rerum poterit etiam realiter distingui, sicut ipsemet modus distinguitur. Ut figura, quae a quantitate solum distinguitur modaliter, ab aliis rebus realiter a quantitate distinctis eamdem habet distinctionem realem; de qua re late diximus supra, disp. VII, ubi etiam ostendimus distinctionem modalem non in eo distingui a reali, quod non includit distinctam existentiam, sed in eo quod existentia alterius extremi non est talis essentiae quae se sola possit entitatem fundare, sed modi qui essentialiter et seipso immediate nititur in aliqua alia entitate, ut ibi latius declaratum est.

Corollaria ex superiori doctrina

32. Atque ex his intelligitur primo quo sensu accipiendum est quod supra diximus, existentiam non esse rem ab essentia distinctam. Duobus enim modis accipi potest essentia: uno modo, in propria et maxime usitata significatione, et hoc modo significat rei naturam, et sic dicimus humanitatem esse essentiam hominis, et theologi dicunt in tribus divinis personis esse unam essentiam. Alio vero modo sumitur latius essentia pro quacumque ratione essentiali, quomodo dicimus quidquid est, eo modo quo est, habere suam essentiam, quia esse non potest absque sua propria et intrinseca ratione essentiali, quomodo etiam subsistentia habet suam essentiam, et figura, et alii modi, sive substantiales, sive accidentales. Cum ergo essentiam cum existentia comparamus, in hac posteriori significatione et generalitate loquimur; sic enim nutre agimus de ente et essentia creatis in communi, atque ita etiam comparari debet essentia ad proportionatam existentiam. Nam unaquaeque essenda cum illa existentia habet identitatem, per quam in sua propria ac praecisa actualitate constituitur. Atque ita humanitas est idem cum sua existentia, qua praecise constituitur in esse talis essentiae seu naturae actualis; si autem comparetur ad existentiam totius hominis, non est omnino idem cum illa, quia homo non solum includit naturam seu essentiam hominis, sed etiam subsistentiam, atque ita existentia adaequata hominis includit etiam existentiam totius subsistentiae, secundum quam distinguitur

ab humanitate, tarnquam includens ab incluso. Ut ergo recte fiat comparatio, debet praecise fieri inter unamquamque essentiam actualem cum illo esse quo in tali ratione actuali constituitur. Et hoc modo est in universum vera regula unumquodque ens actu esse idem in re cum suo esse adaequato, et unamquamque essentiam actualem cum sua existentia, substantialem cum substantiali, totalem cum totali, partialem cum partiali, accidentalem cum accidentali, et modalem cum modali.

33. Neque est quod ab hac generali regula excipiamus relationes, ut quidam existimant, qui, licet doceant formam accidentalem afferre proprium esse existentiae, et simul etiam doceant relationes creatas esse res vel modos ex natura rei distinctos a fundamentis, nihilominus illas excipiunt, neque censent eas afferre propriam existentiam, sed existere per existentiam fundamenti, quia alias ipsa existentia relationis diceret habitudinem ad terminum, et consequenter ipsa existentia esset relativa, unde relatio vel bis diceretur ad terminum, si existentia est alia res ab essentia, vel, si sunt idem, eadem relatio bis diceretur, semel ad subiectum ratione existentiae, iterum ad terminum ratione essentiae. Soletque haec opinio tribui Caiet., I, q. 28, a. 2; sed ibi potius docet relationem afferre secum proprium esse distinctum realiter a sua essentia, quamvis asserat illud esse non respicere terminum, sed solum subiectum, ex D. Thom., In I, dist. 33, q. 1, a. 1, ad 1. Haec igitur exceptio vera non est, sed eo modo quo relatio habet essentiam realem, actualem et propriam ac distinctam ab aliis essentiis rerum, ita necesse est ut propriam habeat existentiam, ita distinctam ab existentia fundamenti sicut ipsa relatio distincta fuerit. Unde, si relatio est entitas accidentalis realiter a fundamento distincta, necesse est habere existentbm etiam realiter distinctam, praesertim in nostra sententia, quod existentia est ipsamet actualis essentia. Et similiter, qui putant relationem solum distingui ut modum fundamenti, eamdem distinctionem tribuere debent existentiae eius propter eamdem cau

sam, et quia generales rationes, supra factae, in praesenti eamdem vim habent ex dicta suppositione. Si vero relatio ratione tantum ratiocinata distinguitur a fundamento, eodem modo habebit distinctam ac propriam existentiam, propter eamdem proportionalem rationem.

34. Quapropter consequenter fatendum est in nostra sententia existentiam relationis eodem modo esse respectivam quo est ipsa relatio, si secundum rem loquamur, quia in re sunt idem omnino et adaequate. Item quia relatio, ut actualis et in re posita, utramque habitudinem essentialiter includit, scilicet, ad subiectum cuius est forma secundum se totam, et ad terminum ad quem refert subiectum quod informat: immo hae non sunt duae habitudines secundum rem, sed secundum rationem tantum: nam in re una est completa habitudo seu differentia relationis, qua ita respicit subiectum, ut illud referat ad terminum, et ita respicit terminum, ut ad illud referat subiectum. Sicut habitus, verbi gratia, simul et eadem intrinseca et completa habitudine respicit potentiam cuius est habitus et obiectum ad quod inclinat potentiam. Tota autem haec habitudo convenit relationi, non solum secundum essentiam, sed etiam secundum existentiam, quia talis est actualitas relationis ut in sua entitate actuali utrumque includat. Habet ergo relatio propriam existentiam sibi proortionatam, neque inde sequitur relationem bis dici seu referri ad terminum, quia non refertur actu nisi prout est talis forma actu existens, et ita una habitudine refertur vel potius refert subiectum ratione suae essentiae seu existentiae actualis. Quod autem ad subiectum et terminum bis secundum rationem referatur seu dicat habitudinem, nullum est inconveniens, immo est necessarium; quamvis illa habitudo quae est ad subiectum, praecise considerata, non sit propria relationis ut relatio est, sed communis caeteris accidentibus. Occurrebat autem hic difficultas theologica, quia sequitur etiam relationes divinas habere proprias existentias; sed de hac re disputavi late in tomo I III part., disp. XI, sect. 2.

35. Una res qualiter unum tantum esse habere dicatur .— Ultimo ex dictis omnibus intelligitur quomodo verum sit unius rei unam tantum esse existentiam seu unum esse. Est enim hoc verum de esse adaequato et proportionato illi rei cuius est esse, atque ita et animae, et humanitatis, et hominis unum est esse respective (ut sic dicam), quamvis absolute et in se non sit unum et idem esse illorum omnium. Est enim anima unum ens, et similiter humanitas, atque etiam homo, sed non eodem modo, neque idem omnino ens; nam anima est unum ens partiale tamquam physica forma, humanitas vero est unum ens tamquam quoddam totum respectu animae, et tamquam una natura completa, non vero tamquam omnino completum ens seu completa substantia, quia non est suppositum, sed natura seu forma metaphysica; homo vero, seu Petrus vel Paulus, est unum ens tamquam totum quoddam completum respectu humanitatis. Atque ita unumquodque ex his habet unum esse sibi proportionatum, non tamen in se omnino idem, quia plus includit esse humanitatis quam esse animae, scilicet, esse corporis et utriusque unionem, et similiter esse hominis plus includit quam esse humanitatis, scilicet, esse subsistentiae. Unde esse animae est unum ut simplex; esse vero humanitatis est unum ut compositum ex esse formae et materiae; esse vero hominis est unum ut compositum ex esse naturae et subsistentiae. Ad hunc ergo modum in omni re una est esse unum completum et adaequatum, quod in rebus compositis includit plura esse partialia, ut recte notavit Scot., In IV, dist. 11, q. 3, § Ad rationes, ubi etiam ait se non intelligere istam fictionem, quod esse sit quid superveniens essentiae, non compositum, si essentia est composita, quod ego etiam (ut verum fatear) non intelligo, immo sufficienter probatum esse existimo verum esse non posse.