SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXIII. DE CAUSA FINALI IN COMMUNI
SECTIO IV. QUID SIT VEL IN QUO CONSISTAT RATIO CAUSANDI SEU CAUSALITAS CAUSAE FINALIS

SECTIO IV. QUID SIT VEL IN QUO CONSISTAT RATIO CAUSANDI SEU CAUSALITAS CAUSAE FINALIS

1. Non inquirimus nunc rationem causandi in actu primo, ut sic dicam, seu id quod in finali causa est proxima ratio qua potens est ad sic causandum, de hoc enim dicemus sectione sequenti; sed inquirimus causationem ipsam in actu secundo, quid nimirum sit, et ubi seu in quo subiecto vel effectu sit; hoc enim, cum in caeteris causis ad explicandum sit difficile, in hac revera est difficillimum, quia non apparet quae res, vel quis modus realis esse possit haec causalitas; quod si nihil horum est, nec realis causalitas esse poterit.

Prima sententia expenditur

2. Quidam ergo ab hac difficultate se facile expediunt, causalitatem hanc nihil aliud esse nisi quod actio vel effectus fiat propter finem seu gratia finis. Aristoteles enim non aliter explicuit hanc finis causalitatem, nisi dicendo esse id cuius gratia aliquid fit. Unde Caiet., II-II, q. 17, a. 5, optime docet quod, sicut in agente est ratio agendi quae est in ipso, et effectus, et causalitas, quae est quasi media inter rationem agendi et effectum, ita in fine sunt illa tria, ratio finalisandi, finalisatio, et effectus. Ait vero finalisationem esse quid innominatum, solumque significari per haec verba esse id cuius gratia, seu fieri propter aliud, neque posse causalitatem hanc amplius explicari, neque intelligi quid aliud sit, neque etiam ubi sit. Nam si dicatur esse in voluntate, contra hoc est imprimis quia hoc nec salvari potest in voluntate Dei, neque in naturalibus agentibus, quae etiam operantur propter finem. Et deinde inquirendum est in nostra voluntate quid illud sit, nam vel est aliquid antecedens actum elicitum ab ipsa voluntate, et hoc non, iuxta veram et sanarn doctrinam, quia in voluntate nihil recipitur ante actum ab ipsa elicitum, ut supra satis probatum est agendo de concursu primae causae. Omitto habitus supernaturales, qui aliquando infunduntur ante omnem actum, quia habent lociun potentiae, vel complent illam et ita non veniunt in praesentem considerationem. Item, quia si quid reciperetur in voluntate, deberet habere aliquod principium efficiens extra ipsam, quod nullum est praeter ipsam causam finalem; haec autem ut sic non est activa, alias confunderentur causalitates. Praeterquam quod finis sine reali esse haberet efficientiam. Et ideo Aristoteles merito dixit, I de Gener., text. 55: Causa cuius gratia caetera fiunt, activa non est, et sanitas ipsa non est activa nisi per translationem. Nec vero dici potest illud principium esse intellectum vel actum eius, quia improbabile est intellectum se solo posse aliquid imprimere voluntati, et deinde explicari non potest quid illud sit. Et praeterea est id parum consentaneum libertati voluntatis. Aut vero illud quod in voluntate dicitur esse causalitas finis est ipsemet actus voluntatis, et hoc non, quia hic est effectus; causatio autem debet esse aliquo modo distincta ab effectu. Accedit praeterea, quod in actibus imperatis non poterit explicari quid sit haec causalitas, quia in huiusmodi actibus nihil immediate influit ipse finis; multoque minus explicari poterit in effectibus Dei et naturalium agentium.

3. Haec sententia in eo magnam difficultatem habet quod rem non declarat, nam per illa verba, id cuius gratia , non tam declaratur causalitas finis quam denominatio quaedam resultans in ipso fine ex eo quod aliud ad ipsum ordinetur; quae denominatio non potest esse causalitas, tum quia non est aliquid rei in effectu, sed aliquid rationis in causa seu denominatio extrinseca, quod idem est; quod enim Deus sit id cuius gratia res fit non est aliquid intrinsecum in rebus, neque in Deo ipso, sed est denominatio extrinseca Dei a rebus ipsis desumpta. Tum etiam quia in illis verbis non significatur finis ut principium, sed potius ut terminus, et ideo non significatur emanatio aliqua vel influxus causae finalis in effectum, quod videtur esse de ratione omnis causalitatis. Et confirmatur primo quia alias in omni motu respectu sui termini esset propriissima causalitas finis, et in omni actu respectu sui obiecti; consequens est falsum; ergo. Sequela patet, quia terminus est id cuius gratia est motus, et obiectum cuius gratia est actus. Minor vero patet, quia alias causalitas finis non magis conveniret obiecto voluntatis quam aliarum potentiarum; nec magis esset in rationali motione quam in naturali. Unde confirmatur, secundo, quia alias, quamdiu res est gratia alicuius finis, tamdiu actu causaretur a tali fine, ut potentia visiva, quae est propter actum videndi, vel propter obiectum visibile, semper actu causaretur ab illo fine, quia semper durat illa denominatio, quod haec potentia est propter suum actum vel obiectum; quae denominatio manare potest vel ex actione praeterita, vel ex naturali propensione potentiae in suum actum vel obiectum. Consequens autem est falsum, quia actualis causalitas finis non est sine actuali causalitate agentis, ut statim dicam; per illam ergo denominationem non satis declaratur causalitas finis. Praesertim quia omnes ponunt hanc causalitatem in motione metaphorica, quae non satis declaratur per sola illa verba, nisi res amplius exponatur.

Expenditur secunda sententia

4. Secundus modus explicandi hanc causalitatem esse potest illam esse quamdam metaphoricam motionem; quod ita in communi sumptum est ex Aristotele, I de Gener., c. 7, et D. Thoma, I-II, q. 1, a. 1, et aliis locis quae statim referam. Tamen in modo explicandi hanc motionem est singularis haec sententia: dicit enim hanc motionem talem esse ut ex se antecedat actum a voluntate elicitum, non solum natura, sed etiam tempore, quia haec motio naturali quadam necessitate resultat ex causa finali sufficienter proposita; actus autem voluntatis in eius manet libertate. Unde, licet haec motio respectu ipsius causae finalis sit veluti actus secundus, tamen respectu voluntatis se habet ut actus primus. Quod explicatur et probatur in hunc modum, nam hoc ipso quod bonitas finis sufficienter est cognita et voluntati proposita, excitat illam, et quantum in se est, trahit eam ad sui amorem; voluntas autem, eo quod libera sit, potest suspendere suum proprium actum; ergo haec motio finis est distincta ab ipso actu voluntatis et antecedit illum; ergo in hac motione consistit propria causalitas finis. Antecedens experientia constare videtur, et fundamentum eius videtur esse positum in sympathia quadam naturali, quae est inter intellectum et voluntatem, quatenus in eadem animae essentia radicantur. Prima vero consequentia per se nota est; segunda autem patet, quia nulla alia ratione videtur intelligi posse haec causalitas, tum quia quod proxime sequitur post hanc motionem in voluntate est aliquis actus eius, qui, ut supra dicebam, non est causalitas, sed effectus causae finalis; tum etiam quia, seclusa hac motione, in reliquis finis non se habet ut causa, sed potius ut terminus specificans, qui potius participat causalitatem formae, quam habent omnia obiecta quae specificant actus quarumcumque potentiarum.

5. Haec vero sententia imprimis est aliena a mente D. Thomae, ubicumque ponit causalitatem finis in hac motione metaphorica, nam q. 22 de Verit., a. 2, explicans hanc motionem inquit: Sicut influere causae efficientis est agere, ita influere causae finalis est appeti seu desiderari ; ubi clare sentit non esse in actu influentiam causae finalis, donec voluntas moveatur appetendo seu desiderando. Idem sentit q. 5 de Potent., a. 1. Et ratione probatur, quia est aperta repugnantia quod sit finis causans in actu secundo, et quod non sit aliquid actu causatum; sed antequam voluntas eliciat actum, nihil est causatum in ipsa; ergo neque causalitas finis potest esse in actu secundo. Maior patet, tum quia causare et causari sunt correlativa, tum etiam quia realis causalitas ad aliquid reale terminari debet et in sese debet esse aliquid reale, alias esset nihil; si ergo in voluntate nulla res nova, vel operatio aut effectio †1 inest, neque actualis causalitas finis in illa esse potest; neque etiam est in intellectu, ut per se constat; ergo intelligi non potest talis causalitas finis ante omnem actum voluntatis. Et confirmatur primo, quia finis non causat in actu, nisi agens etiam actu efficiat, nam, ut dixit Aristoteles, III Metaph., c. 2, text. 3, finis et id cuius gratia , alicuius actionis est finis ; et ideo dixit idem Aristoteles, I de Gener., c. 7, cessante actione sistere etiam finalem causam; ergo eodem modo prius tempore quam actio agentis inchoetur, non potest esse in actu secundo causalitas causae finalis; sed antequam voluntas eliciat actum, nulla causa efficiens mota a fine aliquid actu agit, et e contrario nihil etiam actu fit propter finem; ergo neque ipse finis aliquid actu causat in voluntate. Ultimo confirmatur declarando rem ipsam; nam antequam voluntas moveatur eliciendo proprium actum, solum est obiectum bonum seu finis repraesentatus per cognitionem seu iudicium intellectus; in voluntate autem nihil est quod antea non esset; ergo in toto illo tempore nulla est excitatio distincta a iudicio; ipsum autem iudicium non est causalitas, sed sufficiens approximatio finis ut causare possit; ergo non potest intelligi causalitas finis in actu posita ante actum voluntatis. Maxime cum neque illa causalitas versari possit circa ipsam potentiam, cum ipsa nondum aliter se habeat sed immutata maneat, neque circa actum ipsius voluntatis, cum ille nondum sit.

6. Dicet fortasse aliquis has rationes concludere hanc causalitatem finis esse aliquid novum in ipsa voluntate, quod sit proprius actus elicitus seu consensus liber eius; nihilominus tamen esse posse novum aliquem modum se habendi, vel, ut clarius dicamus, esse aliquem simplicem affectum per quem sit actualiter et vitaliter propensa in finem, ut illum amet vel intendat. Sed hoc non est constanter dictum in illa sententia, nam talis affectus, quacumque ratione fingatur in voluntate, non potest esse non elicitus ab illa, alias non potest esse vitalis motio aut affectio, sed erit qualitas aliqua por modum habitus vel actus primi, quae nulla ratione fingi aut cogitari potest, ut satis probant rationes hactenus factae. Si autem ille motus est elicitus a voluntate, ille est quidam actus voluntatis; non ergo datur causalitas finis ante actum voluntatis.

7. Quod si dicatur illum actum esse imperfectum et per modum velleitatis, ut vocant, secundam autem sententiam quam examinamus esse intelligendam de perfecto actu et consensu, contra hoc obstat primo, quod ille actus, qualiscumque sit, est quidam effectus ipsius finis; ergo non est causalitas finis; vel si in illo distingui potest causalitas ab effectu, idem dici poterit de primo actu perfecto et consummato, neque erit necessarium recurrere ad talem actum imperfectum. Obstat secundo quia causalitas quam finis exercet circa talem actum, in illo habet suum proprium effectum et ideo illa non est causalitas propria et necessaria ad alium actum consummatum et perfectum, quam inquirimus, sed solum erit occasio et dispositio quaedam ad illum ulteriorem effectum. Tandem obstat quia vel ille actus simplex est necessarius, aut liber: si est liber, ergo neque semper resultat ex sufficienti propositione finis, ut illa opinio dicebat; neque etiam oportet ut semper antecedat ante effectionem consummati actus amoris, vel intentionis finis; non est ergo per se necessarius ad causalitatem finis, neque in illo potest talis causalitas consistere. Si vero ille actus naturaliter fit et absque libertate, multo minus esse potest per se requisitus ad causalitatem finis circa actum liberum et perfectum; huiusmodi enim actus vel motus imperfecti insurgunt in nobis ex coniunctione appetitus, vel ex aliqua superiori causa praeveniente deliberationem nostram, et ideo solum sunt utiles vel necessarii hi actus, supposita aliqua imperfectione nostra, per modum dispositionis vel excitationis; non vero quia per se sint ad causalitatem finis requisiti. Unde in angelis, in Christi anima, in B. Virgine, et aliis, fuit perfectus modus operandi ex causalitate finis absque huiusmodi actibus.

Tertia sententia proponitur et suadetur

8. Est ergo tertia sententia, quae constituit etiam hanc finis causalitatem in motione metaphorica. Addit vero huiusmodi motionem non poni in actu secundo nisi quando voluntas in actu secundo movetur, et quando sic ponitur in re, non esse aliquid distinctum ab ipsomet actu voluntatis. Sed sicut supra dicebamus unam et eamdem actionem, prout fluit ab agente, esse causalitatem eius, ut vero inest materiae, esse etiam causalitatem eius circa formam, ita aiunt unam et eamdem actionem voluntatis causari a fine et a voluntate ipsa, et prout est a voluntate esse causalitatem effectivam, prout vero est a fine esse causalitatem finalem, et priori ratione esse motionem realem ac propriam, quia talis actio manat a potentia ut a proprio principio physico, posteriori autem ratione esse motionem metaphoricam, quia manat ab obiecto alliciente et trahente ad se voluntatem. Haec sententia sumitur ex D. Thoma, citatis locis, et I-II, q. 9, a. 1, ubi ait finem movere metaphorice voluntatem, sentiens in hoc consistere causalitatem eius, quamvis non ita expresse id declaret. Tamen, ex lib. I cont. Gent., c. 75, rat. 5, id clarius sumi potest; ait enim D. Thomas causalitatem finis in hoc consistere, quod propter illud alia desiderantur. Ex quibus verbis colligo desiderium ipsum quo aliquid propter finem desideratur, quatenus est a fine, vocari a D. Thoma causalitatem finis. Rursus quod causalitas finis in hac motione metaphorice consistat, communis est loquendi modus apud auctores, ut patet ex Avicen., lib. VI suae Metaph., tract. V, c. 5; Alberto, V Metaph., tract. I, c. 3; et Hervaeo, Quodl. II, q. 1, et clarius q. 8, § Ad rationes ; Sonc., V Metaph., q. 2. Sumitur etiam ex Alensi, I, q. 17, membr. 3. Nullus tamen ita clare et expresse praedictam declaravit sententiam, sicut Ocham, In 11, q. 3, a. 2, ubi ait causationem finis esse movere efficiens ad agendum; illud autem movere non esse aliud nisi ipsum finem amari ab agente, vel aliquod propter ipsum. Unde inferius respondens ad quoddam dubium ait non esse prius tempore causationem finis quam motionem agentis, saltem per amorem aut volitionem qua vult effectum exsequendum propter finem, vel finem ipsum propter se.

9. Ratione videtur satis probari haec sententia impugnationibus aliarum et a sufficienti partium enumeratione, quia nihil aliud cogitari potest quod sit causalitas finis; neque etiam est aliud necessarium ut intelligatur voluntas moveri a fine in finem, et ut actus eius habeat dependentiam a fine ut finis est; ergo, in eo tantum quod haec sententia affirmat, consistit haec causalitas. Confirmatur ac declaratur a simili, nam actus potentiae cognoscitivae pendet et ab obiecto et a potentia; unde causalitas tam obiecti quam potentiae nihil aliud est quam ipsamet actio, quatenus fluit ab obiecto et a potentia, nam ut est ab obiecto dicitur causalitas eius, ut vero est a potentia est causalitas illius; sic igitur actio voluntatis simul ac fit, necessario pendet a voluntate et a fine; illa ergo eadem actio quatenus est a voluntate est dependentia activa ab illa, quatenus vero est a fine, est dependentia finalis. Est enim quoad hoc diversitas inter finem et obiectum potentiae cognoscentis, nam obiectum potentiae cognoscitivae concurrit efficienter ad actum eius, mediante aliqua forma reali qua coniungitur, vel per suammet entitatem, si per illam possit ei uniri; bonum autem voluntati propositum solum finaliter concurrit ad actum eius, quia solum movet metaphorice attrahendo propositum per cognitionem, etiamsi aliter in re non existat.

Quarta sententia reiicitur

10. Sunt vero qui dicant hanc causalitatem finis non esse actionem voluntatis ut dependentem a fine, sed e contrario esse ipsummet finem per intellectum obiective propositum, ut influentem in suo genere seu concurrentem ad actum voluntatis. Quod si inquiras quid sit concursus ille, vel quid addat supra ipsum finem, respondent nihil ei intrinsecum addere, sed connotare actualem dependentiam effectus a tali causa. Sed, licet hic modus dicendi in hoc cum praecedenti conveniat, quod in hac causalitate nullam aliam rem intervenire dicit praeter ipsum finem voluntati obiectum medio intellectu, et actum vel effectum inde resultantem in voluntate, et denominationes inde insurgentes quibus et finis dicitur causare actum et actus pendere a fine, nihilominus tamen in eo displicet, quod ipsum finem dicit esse suam causalitatem seu concursum suum ad actum, quia concursus nunquam significat causam ipsam, sed aliquid quod proxime profluit a causa in suo genere, quo causet effectum, sive illud distinguatur aliquo modo in re ipsa ab effectu, sive tantum ratione, quatenus concipitur ut quo et quod . De qua diximus supra, tractando de casusalitate causae efficientis; est autem eadem proportionalis rario. Immo in hac est quodammodo maior ratio, quia finis interdum causat non existens actu, sed tantum obiective in intellectu.

11. Sed aiunt etiam non esse necessarium ut concursus finalis causae realiter existat quando ipsa actu causat, sed satis esse si existat obiective. Hoc tamen non recte dicitur, quia esse obiective tantum est cognosci; at vero ut causa finalis actu causet, non est necesse concursum eius actu cogitari aut cognosci, sed sufficit cogitare de bonitate talis causae, et e converso, quamvis ille concursus sit in esse obiectivo per formalem ac expressam cogitationem de illo et de eius convenientia, id satis non est ut effectus ponatur in voluntate, ut per se constat, quia stante tota illa cogitatione potest voluntas non moveri. Igitur, licet causa finalis secundum suum esse aut bonitatem suam sit tantum obiective in intellectu, tamen ut actu causet, oportet ut actualis concursus eius in re ipsa ponatur, quia hic concursus in re non est aliud a dependentia effectus a sua causa; ut autem causa actu causet, oportet ut effectus in re ipsa actu causetur; ergo et quod dependeat realiter a causa; ergo et quod concursus actualis, seu quod idem est, dependentia actualis in re ipsa existat, et non tantum in intellectu, immo hoc posterius est impertinens. Quia vero haec dependentia huius effectus causae finalis ab illa solum consistat in intrinseca quadam habitudine ad talem causam, quae habitudo in re ipsa existere potest et terminari ad causam ut existentem tantum obiective in intellectu, inde est quod possit causa finalis actu causare existens tantum obiective, non possit autem causare actu nisi causalitas eius existat realiter, per habitudinem ad ipsam causam obiective existentem.

Tertia sententia eligitur et resolvitur quaestio

12. Unde ex impugnatione huius ultimae sententiae magis explicata et confirmata manet tertia, quae sine dubio vera est et optime satisfacit quoad hunc effectum quem finis habet intra voluntatem creatam, et quoad causalitatem eius. Neque contra illam quidquam obstat obiectio supra facta, quod actus voluntatis potius est effectus quam causalitas finis. Nam imprimis in ipsomet actu voluntatis possumus distinguere actionem ab actu, et actum dicemus esse effectum, actionem vero, quatenus in suo genere est a fine, esse causalitatem eius, sicut proportionaliter dicendum est de causalitate effectiva. Deinde, etiamsi in illo actu non distinguantur ex natura rei illae duae rationes, sed fingatur esse pura actio, nihilominus non repugnat ut eadem res quae est effectus causae, in eo genere in quo est effectus, sit etiam causalitas, quando ille effectus est ipsamet actio, sufficitque distinctio rationis ut distinguantur per modum causalitatis vel per modum effectus, sicut in causalitate activa manifeste constat.

13. Difficilius videri alicui potest quod eadem omnino res, seu realis modus sine ulla distinctione in re, sit causalitas finis et efficientis, cum tamen istae causae diversarum rationum sint. Sed si considerentur superius dicta de causalitatibus aliarum causarum, cessabit admiratio. Nam etiam eadem unio diversis respectibus est causalitas materiae et formae, licet illae causae diversarum rationum sint; immo eadem mutatio ut est actio, est causalitas agentis, ut vero est passio, est causalitas materiae, quamvis actio et passio re non distinguantur; et similiter eadem actio diversis respectibus est causalitas primae causae et secundae. Et ratio est quia una et eadem actio per seipsam potest immediate causari a multis causis, ab unaquaque in suo genere; atque ita mediante illa causatur effectus ab eisdem causis, ideoque per comparationem ad unamquamque earum est causalitas uniuscuiusque, et e contrario est propria dependentia talis effectus a tali causa.

14. Altera difficultas explicanda manet, quia, licet haec ratio explicandi causalitatem finalem satisfaciat quoad actus elicitos a voluntate creata, non tamen satisfacit quoad actiones imperatas et effectus exteriores seu transeuntes (ut interim omittamus voluntatem divinam et actiones naturalium agentium, de quibus infra dicturi sumus); videtur ergo superiorem sententiam et doctrinam non posse applicari ad praedictas actiones et effectus, quia causa finalis non movet metaphorice potentias subiectas voluntati, sed solum ipsam voluntatem, quae postea non finaliter, sed effective movet aut applicat inferiores potentias ad actiones earum; ergo finis ut sic nullam propriam causalitatem habet in has actiones, vel illa non consistit in tali motione metaphorica.

15. In hac re imprimis statuendum est effectus exteriores qui per has actiones producuntur in tantum esse posse effectus causae finalis in quantum actiones per quas fiunt causantur aliquo modo in suo genere a causa finali et ab ea pendent; quia, ut supra cum Aristotele dicebamus, causa finalis non causat actu nisi quando agens agit aliquid †2 propter finem. Unde, sicut effectus factus ab agente, si ab eo non pendet in conservari, sed tantum in fieri, cessante actione iam non causatur, sed causatus est, ita idem effectus prout est causatus a fine propter quem factus est, cessante omnino actione agentis propter finem, iam non causatur a fine, sed causatus est, et manet ordinatus in finem, vel per intrinsecam habitudinem seu propensionem, vel per extrinsecam denominationem seu relationem ab actione praeterita.

16. Relinquitur ergo tota difficultas circa actiones imperatas, nam, eo modo quo illae causatae fuerint a fine, erunt causalitates eiusdem finis respectu effectuum seu terminorum, nam per illas pendebunt huiusmodi effectus a causa finali et solum ratione illarum dicentur fieri propter talem finem. De ipsis ergo actionibus imperatis dici potest, quamvis physice et secundum entitatem actio externa sit distincta ab interiori actu voluntatis, tamen in ratione actionis et in ordine ad causalitatem finis habere rationem unius, et ab cadem causalitate seu metaphorica motione oriri, quia finem, verbi gratia, metaphorice movere ad volendum scribere et ad scriptionem ipsam, non sunt duo, sed unum et idem, quia illa duo ita sunt connexa ut separari non possint; loquor enim de volitione quae est per modum usus et proxime imperat actionem externam scribendi. Unde ulterius dici potest causalitatem finalem, quam diximus esse in actu interiori et cum ipsa actione elicita identificari, esse simul causalitatem ipsius actus interioris et exterioris, qui cum illo necessario coniungitur, quamvis diverso modo, nam respectu interioris se habet proxime et intrinsece, respectu vero exterioris, magis extrinsece et remote. Neque propter hanc rationem dicetur finis causa per accidens externae actionis, cum omnino necessario ac per se sequatur ex causalitate eius, et ipse ita moveat voluntatem ut simul et per modum unius moveat ad exsecutionem actionis imperandae a voluntate. Neque etiam obstat quod huiusmodi causalitas nihil addat actioni exteriori nisi denominationem extrinsecam, quia talis actio non dicitur effectus finis solum quia illa denominatio extrinseca est a fine, sed quia ipsamet actio, prout hic et nunc fit, revera procedit ex motione finis in suo genere, etiamsi possit illa actio exterior, physice et entitative sumpta, fieri absque illa motione metaphorica et propria causalitate finis, quia solum mediante actione interna a tali causa procedit. Eo vel maxime quod haec causalitas quodammodo est moralis et quasi artificiosa et intellectualis, et ideo non est in omnibus aequiparanda cum causalitate efficienti, quae est magis physica et realis. Atque ita simul responsum est difficultati tactae in fine sectionis praecedentis et in hunc locum remissae.

17. Ultimo addi potest ipsam actionem imperatam, eo modo quo hic et nunc a tali agente progreditur, esse et effectum causae finalis per modum actionis et causalitatem eius respectu rei factae propter illum finem per eamdem actionem, nam illa mediante pendet ille effectus a tali fine, et nihil aliud est esse causalitatem quam esse quasi viam qua pendet effectus a causa in tali genere causae. In hac autem dependentia non est considerandus effectus quasi materialiter, ut est talis res; sic enim non semper requiret illam dependentiam per talem causalitatem ut per se necessarium ad suum esse, sed considerandus est formaliter quatenus est effectus hic et nunc tali modo factus, quo modo necessario includit ordinem ad talem actionem et ad modam agendi talis causae. Atque ita haec responsio fere coincidit cum praecedente, et utramque melius explicabimus inferius declarando causalitatem finalem in effectibus Dei.