SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIX. DE CAUSIS NECESSARIO ET LIBERE SEU CONTINGENTER AGENTIBUS; UBI ETIAM DE FATO, FORTUNA ET CASU
SECTIO XII. UTRUM CASUS ET FORTUNA INTER CAUSAS EFFICIENTES NUMERARI DEBEANT

SECTIO XII. UTRUM CASUS ET FORTUNA INTER CAUSAS EFFICIENTES NUMERARI DEBEANT

1. Disputatio de casu et fortuna coniuncta est cum disputatione de fato, quia sublata necessitate fatali, videtur fieri consequens ut multi effectus casu et fortuito in universo eveniant. Cumque nihil possit fieri quod non habeat efficientem causam, fieri etiam videtur ut huiusmodi effectus casuales vel fortuiti aliquam efficientem causam habere debeant quae casus aut fortuna nominetur. De hac ergo causa inquirimus an sit et qualis sit. Videtur enim non esse aliquam ex his quae necessario aut libere agunt, et ita nullam esse posse. Assumptum patet, quia causa necessario operans, vel semper vel frequentius consequitur suum effectum; effectus autem casuales dicuntur esse ex iis qui raro eveniunt; ergo non eveniunt a causa necessario operante. Rursus causa libera semper operatur a proposito et ex intentione finis; casus autem dicitur esse cum praeter intentionem aliquid accidit; non est ergo casus causa libera; ergo casus non potest esse aliqua causa efficiens.

De effectu casuali

2. Quamvis haec nomina casus et fortuna pro eodem saepe usurpentur, tamen in rigore habent diversam significationem; et ideo dicemus prius de casu, deinde de fortuna. Nomen igitur casus proprie significat potius effectum quam causam, diciturque de quolibet effectu inopinato, quod notavit Boet., lib. I de Consolat., pros. 1, ubi non vult casum significare causam, sed effectum; tamen iam usus obtinuit ut de causa etiam dicatur; non potest enim ille effectus carere aliqua causa; et ita agit de casu Aristot., II Phys., et cum eo caeteri philosophi; tamen explicato effectu intelligetur melius causa. Dicitur ergo effectus casualis is qui, per accidens et praeter opinionem vel intentionem, coniungitur effectui per se alicuius causae, ut quod fodiens terram, inveniat thesaurum. Hac constat ex communi significatione illius vocis, nam idem est effectus casualis quod contingens raro et praeter intentionem. Duo itaque videntur esse de illius ratione. Unum est ut raro eveniat, ut sentit Aristot., II Phys., c. 7, et ibi Averroes, Alexand., S. Thomas, Albertus et alii, quamvis Avicenna hoc limitare voluerit sine causa, ut statim dicam. Cum autem dicitur ille effectus raro evenire, intelligendum est in sensu (ut ita dicam) composito, seu facta suppositione talis causae; saepe enim est rarus effectus quia raro ponitur causa, quamquam illa posita semper aut regulariter sequatur effectus; et tunc non est casualis, sed potest esse per se, nisi positio etiam talis causae vel concursus plurium causarum casualis sit. Alio ergo modo sequitur raro effectus etiam posita causa; et hoc modo dicitur effectus casualis raro evenire. Quia vero talis effectus semper provenit ex concursu plurium causarum, oportet ut ille concursus non habeat certam et definitam causam in universo; ex quo etiam fit ut raro eveniat, et ideo eclipsis non est effectus casualis, neque omnis alius qui regulariter coniungitur cum effectu per se.

3. Secundo, est de ratione talis effectus ut praeter intentionem agentis causae eveniat; ut quod praetereunte Petro lapis cadat, dicitur esse casus fortuitus, quia fuit praeter intentionem tum hominis transeuntis, tum lapidis cadentis, vel generantis quod illum in centrum movebat. Quod si ille concursus fuisset ab aliquo intentus, respectu illius non diceretur effectus casualis, sed per se in suo genere; est ergo de ratione casus quod sit effectus praeter intentionem agentis, quia est effectus per accidens.

4. Atque ex hac explicatione intelligitur non esse in universo effectus casuales respectu Dei, sed tantum respectu causarum secundarum, seu particularium; et ratio est quia nihil evenire potest praeter intentionem Dei, eo quod nihil possit subterfugere praescientiam eius. Dices: interdum aliquid fit in rebus praeter intentionem Dei, ut in humanis actibus peccata. Et fortasse etiam in effectibus naturalibus aliqui possunt contingere qui, licet sint praesciti a Deo, non tamen sint intenti. Respondetur imprimis, respectu causae operantis per intellectum et voluntatem, non solum requiri, ad hoc quod effectus sit casualis seu fortuitus, ut sit praeter voluntatem, sed etiam ut sit praeter scientiam vel opinionem operantis. Nam si ex actione mea aliquid sequatur quod ego futurum esse praevidi, non potest dici esse mihi casuale vel fortuitum, etiamsi esse possit vel non voluntarium, sed permissum tantum, vel etiam aliquo modo involuntarium. Unde Aristot., lib. II Magn. Moral., c. 8,. dicit ibi minus esse fortunae, ubi plus est intellectus. Ut ergo Deo nihil casu accidat, satis est quod nihil praeter eius scientiam et praescientiam eveniat. Addimus vero praeterea aliud esse loqui de effectu qui est in peccato, qui semper est res aliqua, aliud de defectu qui solum est carentia, debitae perfectionis moralis; nam loquendo de effectu, ille non potest esse casualis respectu Dei, non solum quia est praescitus, sed etiam quia non tantum per accidens, sed per se causatur ab ipso Deo, et ita potest dici aliquo modo intentus, saltem quantum ad voluntatem quam Deus habuit concurrendi ad illum effectum, concurrente etiam causa secunda. Et ob hanc rationem nullus effectus naturalis potest dici casualis respectu Dei, non tantum propter praescientiam, sed etiam propter efficientiam per se et aliquam intentionem talis effectus quam Deus habuit hoc ipso quod voluit tales causas naturales procreare aptas ad talem effectum et cum illis concurrere. Unde aliqui etiam effectus qui respectu causarum particularium censentur casuales, respectu causarum universalium, ut caelorum (si per se concurrant ad talem effectum), non sunt casuales, ut monstra et quaedam alia quae per accidens generari dicuntur. At vero defectus qui coniungitur effectui in peccato, ut non sit casualis non oportet quod sit per se intentus, quia hoc est praeter rationem eius, cum nemo intendens ad malum operetur; satis ergo est ut sit praevisus et permissus; maxime quod a Deo semper est ordinatus ad poenam vel ut sit occasio alicuius maioris boni; ordinatus (inquam) non praeordinatione quae secundum rationem antecedat praescientiam, sed quae sequatur. Atque simpliciter loquendo nunquam potest casualis vel fortuitus effectus talis esse respectu Dei, ut recte tradit D. Thom., I, q. 103, a. 7, ad 2, et a. 116, a. 1, ad 2; et August., lib. LXXXIII Quaest., q. 24; Boet., I de Consol., pros. 1.

De casu, ut causam significat

5. Casus est causa per accidens .— Ex his quae de effectu casuali diximus, facile est declarare quid sit casus, ut hac voce significatur ipsa causa effectus casualis. Dicendum est enim non esse peculiarem aliquam causam per se institutam ad talem effectum, sed esse posse quamlibet causam efficientem creatam, quatenus, ex accidente et praeter intentionem, coniungitur cum effectu per se illius alius effectus rarus et omnino accidentarius. Haec est sententia Aristotelis et aliorum philosophorum in locis citatis; eamque declarat D. Thom., I, q. 16, a. 1, quia hic effectus dicto modo contingens, ut sic, non est absolute ens neque unum, sed secundum quid, scilicet unum per accidens; ergo non oportet ut habeat causam simpliciter et per se, saltem naturalem, sed solum per accidens; ergo casus non est determinata causa per se, sed solum causa per accidens. Antecedens patet, nam effectus contingens est, verbi gratia, quod fodiens sepulcrum, inveniat thesaurum; hoc autem non est unum quid; et ideo (ait D. Thom.) nulla potest esse causa in natura quae per se inclinet ad illum effectum, quia semper causa naturalis tendit ad aliquid proprie unum. Merito autem loquimur de causa naturali, quia causa intellectualis potest per se intendere, ut unum, id quod est per accidens, ut concursum illum causarum vel effectuum, et ideo inter causas intellectuales potest dari causa per se huius effectus, sicut paulo antea de Deo dicebamus; tunc autem respectu illius causae, effectus non erit contingens, quia non erit praeter intentionem eius. Unde potest in hunc modum concludi ratio, nam si casus esset causa per se, aut esset intellectualis aut naturalis; non primum, quia causa intellectualis tunc est per se quando ex scientia et intentione operatur; effectus autem casualis est praeter intentionem; non etiam secundum, quia natura non inclinat ad unum per accidens illo modo; ergo casus non est causa per se alicuius effectus.

6. Deus quomodo sit causa effectus casualis .— Dices: ergo nec Deus est causa per se effectus casualis, ut talis est; consequens est falsum, nam esse casualem est aliquid in effectu; nihil autem est in effectu quod non sit per se a Deo. Respondetur esse casualem nihil rei addere effectui, sed denominationem sumptam ex coniunctione vel habitudine ad talem causam, medio per se effectu eius. Deinde dicitur Deum per se causare contingentiam effectuum, quia ipse voluit ut tales effectus casu fierent, non tamen quod in ratione casualium effectuum constituerentur per ordinem ad Deum, id enim repugnabat, sed per respectum ad causam creatam; quem respectum etiam Deus ipse causat, eo modo quo esse aut fieri potest.

7. Rursus dices: quisnam effectus est qui in huiusmodi eventibus fit omnino per accidens et sine causa per se, cum omne id quod est per accidens reducendum sit in causam per se? Respondetur non oportere ut omnis effectus, qualiscumque sit, habeat causam per se, sed satis est ut coniungatur effectui per se alicuius causae, et hoc sensu intelligendum est cum dicitur reduci in causam per se. Et ita fit in praesenti; verbi gratia, in exemplo de inventione thesauri, quod ibi aurum fuerit genitum, per se fuit ab aliqua causa; ipsa item terrae fossio per se et ex intentione fit ab homine. At vero coniunctio illa est ita per accidens ut nullam habeat creatam causam per se, et ideo inventio thesauri, quae ex illa provenit, dicitur effectus fortuitus, cuius causa per accidens partim est homo fodiens terram, partim is qui posuit aurum in illo loco; et idem est in similibus.

8. Ulterius vero est advertendum hos effectus per accidens et contingentes non solum evenire ex concursu causarum efficientium, sed etiam ex concursu fortuito efficientis causae cum materiali; sic enim generantur monstra, quae raro eveniunt, ob dispositionem materiae; tunc autem effectus non est casualis respectu materialis causae, sed respectu alicuius efficientis. Quod non satis advertit Avicenna, lib. I Sufficient., c. 13, et ideo dixit effectus casuales non solum esse qui raro eveniunt, sed etiam qui ad utrumlibet eveniunt, id est, qui aeque possunt evenire et non evenire alicui subiecto, ut respectu superficiei quod fiat alba vel nigra. Sed hoc non recte dicitur, nam cauus non significat materialem causam, sed efficientem, respectu cuius nullus est effectus ad utrumlibet contingens nisi in causis liberis. Nam naturales sunt determinatae ad unum; in liberis autem talis effectus non est casualis ex eo capite, sed liber; erit autem casualis si sit praeter intentionem, quod non invenitur proprie nisi in iis quae raro coniunguntur effectibus per se intentis. Indifferentia autem potentiae materialis nihil refert ut effectus dicatur casualis, tum quia non sequitur effectus ex vi illius, tum etiam quia ex parte eius non est effectus per accidens aut praeter intentionem; nam hoc proprie pertinet ad causam efficientem, ut per se constat.

9. Quidnam sit fortuna .— Ultimo ex his

facile constat quid dicendum sit de fortuna, de qua multa fabulati sunt gentiles, qui ignorantes causam multorum casualium effectuum qui hominibus eveniunt, deam quamdam finxerunt, quam Fortunam appellarunt, quae esset horum effectuum causa. Sed huiusmodi commentum impugnarunt inter alios D. August., lib. IV de Civit., c. 18, et Lactant., lib. III de Ver. sapient., c. 28 et 29, et legi potest Albert., II Phys., tract. III, c. 10, et Scotus in Quodl., q. 21. Dicendum est ergo effectum fortuitum formaliter eiusdem rationis esse cum casuali, solumque differre quia fortuitus dicitur specialiter in humanis rebus seu respectu agentis a proposito ex ratione et intentione propria et elicita. Unde fortuna causa est etiam per accidens eiusdem rationis cum casu, solumque determinate dicit ut sit causa agens a proposito quae sit per accidens respectu effectus praeter intentionem subsecuti. Unde fieri potest ut idem effectus sit fortuitus et casualis, seu a fortuna et casu respectu diversorum; ut inventio thesauri est fortuna respectu hominis fodientis terram, casus vero respectu causae naturalis generantis aurum. Quod si non fuit ibi genitum, sed ab alio homine repositum, etiam ille est causa ut fortuna; tamen respectu illius dicetur mala fortuna, respectu alterius bona; haec enim nomina non significant diversas causas per se, aut divinas, sed denominationes sumptas ex effectibus prosperis vel adversis. Atque ita explicuit rationem fortunae Aristot., II Phys., c. 5, et lib. de Bona fortuna.

10. Fortunae effectus divinae subiacent voluntat .— Solum sunt duo advertenda. Unum est fortunam ita esse sumptan ab aliquibus philosophis ac si effectus eius nulli omnino providentiae subessent, et a nulla causa etiam suprema essent intenti, praevisi, aut ordinati. Et hac ratione reprehendit seipsum aliquando D. Aug, ut I Retract., c. 1, quod usus fuerit nomine fortunae; nos vero omnem fortunam subiicimus divinae providentiae, quia nihil nobis casu accidit quod a Deo non sit vel ordinatum vel permissum, ut supra declaratum est, et eleganter dictum est ab Aug., lib. III de Trin., c. 4, his verbis: Nihil fit visibiliter et sensibiliter quod non de interiori invisibili atque intelligibili aula summi Imperatoris aut iubeatur aut permittatur, secundum ineffabilem iustitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum et retributionum in ista totius creaturae amplissima quadam immensaque republica . Idemque attigit lib. LXXXIII Quaest., in 24. Alterum observandum est quosdam effectus in nobis fieri quos putamus fortuitos eo quod illorum causam ignoremus, cum tamen non sint effectus qui per accidens a nobis eveniant, sed per se in nobis fiant ab aliqua superiori causa; ut quod aliquis, nihil tale intendens aut praecogitans, aliquem bonum motum animi in se sentiat, vel quod aliquis incessurus per hanc viam quasi rapiatur desiderio et voluntate incedendi alia via, et ita effugiat hostium insidias, appellatur ab hominibus fortuna; habet tamen ille effectus causam per se intendentem illum, nempe angelum aliquem vel Deum ipsum. Et ideo dixit Aug., I Retract., c. 1, et lib. I contr. academicos, vulgo appellari fortunam quae occulto ordine regitur et rationem et causam secretam habet. Quod etiam attigit Philosoph., lib. de Bona fortuna, c. 2. Atque hactenus de fortuna et de efficientibus causis creatis.