XIIIAD HISTORIAM TEMPORIS OBSCURI AMPLIFICANDAMCANONES MYTHOLOGICI
(pag. 543, n. 4).
Regulae iuris gentium interpretandi seu divini seu heroici —
Cuius particula ius romanum.
[1] Ut igitur noster iurisconsultus perficiatur, nempe qui ius universum omnium gentium omniumque aetatum probe noverit, et sic constet scientia quam profitetur, ex nostra poeseos retecta origine, et per eam historia temporis obscuri descripta, hi canones mythologici perscribi commode possunt, quibus ius falso divinum gentium et ius heroicum habeat utrunque plane perspectum, unde ius romanum effluxisse his libris demostravimus, ut proinde veras iuris romani origines et caussas assecutus esse dicatur.
i
Cur priores poetae theologi, heroici posteriores? —
Cur in Homero stetit poesis heroica?
[2] Quando poetae primi gentium legislatores, ut in his libris abunde satis probatum, principio statuendum est: omnes fabulas duum horum alterum ius, vel divinum vel heroicum, continere; — et quidem divinum, ut diximus, heroico prius: unde poetae theologi heroicis priores fuere; — et pro hoc temporum ordine has duas poeticas fluoruisse linguas; quod ubique terrarum lingua gentium ac lingua legum unum idemque fuit;
— ac proinde linguae heroicae natae cessit divina, quam nobisOrphica Hesiodusque testantur; ut natae linguae vulgari cessit heroica, quam abunde nobis Homerus tradidit, in quo stetit.ii
[Gigantum ac] Ganymedis mythologia.
[3] Quando primum ius in terris ortum est ius divinum seu divinatio, primum omnium videndum est an fabula aliquid, quod ad divinationem spectet, contineat. Sic gigantes, fulmine victi, deinde fulmina fabricant Iovi: auspiciis victi, auspiciis serviunt. Sic Ganymedes ab aquila ad Iovem in caelum raptus sunt heroes qui observatione auspiciorum evehuntur in caelum ad Iovem. Et Ganymedes pulcher, prae turpibus erronibus impiis; et Iovis minister factus, quia qui mentem assequuntur deorum, eos par est quoque diis ministrare, seu sacra facere.
iii
«Dii» acceptione prima.
[4] Quando prima lingua, qua gentes locutae sunt, divina fuit — in hisNotis dictum, ubiDe lingua gentium divina244 — nata inde quod primi gentium omnes deos esse, omnia deos patrare putarunt, primo videndum est an fabulae primam admittant acceptionem de diis qui primi primis gentium nati sunt, ut Iupiter caelum, Diana aqua perennis, Dis seu Pluto inferior terra, Neptunus mare.
iv
«Dii» acceptione secunda.
[5] Deinde, an eam accipiant qua res humanae naturales temporis obscuri divinis sunt notatae vocabulis, ad haec exempla: Vulcanus, Ceres, Saturnus pro iis qui invenerunt ignem, frumentum, sata.
v
«Dii» acceptione tertia.
[6] Tum, an patiantur eam qua res humanae civiles temporis obscuri divinis vocibus sunt conceptae — ut Iupiter, rex deorum et hominum, character regum heroicorum; Minerva character heroum armatorum in concilio, Pallas eorundem in concione, Bellona eorundem in bello; Iuno Iugalis character foeminarum heroibus auspicato nubentium; Mercurius, deorum legatus ad homines, character heroum ferentium leges ab heroibus ad motas plebes; — et hac acceptione sumenda bella a diis orta, leges inventum deorum, fas deorum sepultura, Terra deorum mater; eoque referenda sunt verba quae Homerus narrat deos diversa ab hominibus protulisse, ut sit lingua deorum lingua primorum hominum245.
vi
«Dii» acceptione quarta. — Alae stemma heroum.
[7] Denique, an fabulae eam significationem ferant qua iam res humanae a divinis dividi occoeptae sunt, ubi iam dii cum hominibus versari in terris desierunt, seu quum, prima gentium falsa religione resoluti, homines, ac perspicaciores facti, deos in caelum evexere, quales sunt dii homerici. Qua acceptione, alae, quae fuerant stemma heroum, — quod ipsi haberent auspicia, quibus, ut supra diximus, dignitas heroica continebatur universa, — diis ad evolandum in caelum — ut Astraea, Saturnus alati, — vel inde etiam ad devolandum in terras appictae sunt — ut alati Mercurius, Amor, — vel ad pervolandum terras — ut alatus Draco (Terra ab heroibus domita), Pegasus, Musae, Fama, Victoria. — Ex qua prima origine, citra ullum volandi usum, caduceo et Medusae capiti mansere alae.
vii
Apollinis et Daphnes mythologia.
[8] Post fabulas falso divinas, fabulae heroicae principio omnes apposite ad dignitatem heroum, in ipsorum iure heroico fundatam, enarrandam interpretari oportet. Ut Apollo, poetarum deus — cuius inter primas et praecipuas laudes illam numerat inArte246 Horatius:
Concubitu prohibere vago, dare iura maritis, —
insequitur vagam per silvas Daphnem, hoc est exagitat incertos erronum concubitus; et Daphne, deorum munere, hoc est auspiciis, casta in laurum convertitur, hoc est terrae ut planta haeret, nec ultra errat, et certis nuptiis virescit in posteris.
iix
Cur plures Hercules? Ioves? Mercurii? Orphei?
[9] Quando ius heroicum inter alias gentes ex iisdem originibus natum narravimus, in aliis terrarum orbibus eandem iuris heroici historiam, aliis quidem fabulis, sed significatione eadem, descriptam esse necesse est. Unde quot ferme antiquae nationes, tot Hercules: qui certe aliter aegyptiis, aliter phoenicibus, aliter scythis, aliter lybibus, aliter Gallis appellabantur; sed eos omnes graeci ubi norunt, et cum similibus Herculis sui proprietatibus norunt, omnes in sui Herculis cognomentum ascrivere (quod esto unum de exemplis Etymologici universalis). Atque ad hoc instar sunt plures Ioves, plures Mercurii, plures Orphei aliique satis multi in fabulis, qui, plures, una appellatione donati sunt.
ix
Lyricae poeseos historia
[10] Quando linguam poeticam, uti postea vulgaris, principio inopem fuisse necesse est, ob hanc inopiam eidem characteri poetico plura consequentia attributa.
Lyra prima.
[11] Ut lyra, quae principio «imperium publicum» significavit, ut late in his libris etNotis probavimus, quia publico imperio dictantur leges, quae νομοί graecis («cantus»), latinis «carmina» dictae sunt.
Secunda.
[12] Hinc lex «lyra regnorum» mansit poetis dicta: qua lyra Apollo canit carmina legislator, et Orpheus feras cicurat, Amphion saxa ducit.
Tertia.
[13] Et quia leges erant exempla, ut id quoque probavimus, hac ipsa lyra Agamemnonis poeta continet in pudicae uxoris officio Clytemnestram247.
Quarta.
[14] Et quia exempla sunt facta fortia heroum domi, hac eadem lyra Achilles canit heroum fortia facta belli. Posthaec, luxus aetate adulta, eo instrumento musico invento, Paris lyra canit amores, et ad lyram choreae ductae.
Quinta.
[15] Postremo, ludis in deorum honorem institutis, chori laudes deorum ad lyram concinuere. Unde poesis lyrica canit deos, heroes, virtutes, amores, vina.
Virga Deus. — Unde virgae vis magica?
[16] Sic, iam inde quo regna omnia divina, prisci virgas, ut Iustinus tradit libroxlii248, pro diis immortalibus coluere. Ex qua ultima antiquitate vis magica virgae attributa, qua, apud Homerum, nedum Circes homines in sues, sed et ipsa Minerva Ulyssem in senem convertit249.
Lituus, sceptrum, hasta.
[17] Deinde virga, lituus, sceptrum, hasta consequentia attributa — auspicia, regnum, bella — significavit: nam qui deorum essent filii haberent auspicia; qui auspicia, regnum; qui regnum, bella administrarent.
Heroes multorum hominum et multorum aetatum characteres.
[18] Atque ex hoc canone est quod characteres heroici ut plurimum multos homines, atque adeo multarum aetatum, significant, ut Orpheus, primus humanitatis fundator, et Hercules, primus terrarum domitor, uterque ad expeditionem usque Ponticam in terris aetate adhuc militari agunt. Ex quo genere est Nestor, trium aetatum heros — quas ego interpretor deorum, heroum, hominum, — ut qui ab Homero dicitur [trium] diversilinguium hominum vixisse vitas250. Qui canon ingenti nobis usui fuit ad res e temporibus obscuri tenebris eruendas.
x
[Vulcani, Minervae mythologia].
[19] Ob hanc linguae poeticae in ipsius primordiis inopiam, eidem characteri saepe diversa, et quandoque etiam adversa, attributa: ut Vulcanus, quatenus invenit ignem, est character heroum; quatenus artes fabriles exercet domi, est character plebeiorum. Nam Minerva est character artium in bello, quae aedificat equum dureum et naves apud Homerum251; ut, apud eundem252 Ulysses in Calypsus insula navem ipse fabricat sibi.
[Veneris], duplicis Amoris mythologia.
[20] Venus, quantum significat vel aquam, utpote in mari nata, est uxor Vulcani, characteris heroum, quantum significat
ignem: unde solennes nuptiae aqua et igni heroibus celebratae. At, quantum significat cultum heroicum, quo heroes honesti, seu nobiles pulchri, prae erronum mediterraneorum foeditate ex ferino cultu, est mater Amoris alati, seu pudici, et character heroicus, cum alae essent heroum stemma. Quantum significat ultramarinas ex cultioribus gentibus appulsas, ac proinde elegantiores, est character plebeiorum; et facta Vulcani uxor, quatenus est fabrorum plebeiorum character; et est mater Amoris impudici, ut romani patres exprobrabant plebeis quod agitarent connubia more ferarum, ut tradit Livius253.Unde Mars Veneris concubinus?
[21] Sic Mars, quantum terrae domitor, est character heroum; quantum belli furor, est character plebeiorum militantium apud suum cuiusque heroem. Unde forsan Mars Veneris plebeiae concubinus: quod inter plebeios, non nuptiae, sed concubinatus essent.
xi
Caussa inobscurationis et depravationis fabularum, eadem.
[22] Cum primae et nativae poeticorum characterum significationes, longissimi temporis traditionibus, per rudissimarum tum gentium manus, ad Homerum usque, ut supra demonstravimus, foede corruptae pervenissent, quod vocibus priscis praesentes significationes gradatim subderentur, hic canon maximi momenti est statuendus: quod nativa eorum characterum significatio sumenda est ab ipsa rerum humanarum natura, quam in his libris etNotis metaphysicis rationibus super origine poeseos et historia temporis obscuri descripsimus. Et commode et apte innumeras fabulas exposuimus, ac in primis utrumque Homeri poema universam temporis obscuri historiam continere enarravimus.
xii
Unde minorum gentium religiones magis corruptae?
[23] An ob id ipsum sequentes poetae alias fabulas, a primis gentium religionibus prorsus alienas, immo quae primas omnino corrumperent, commenti sint. Ut, quia generationes heroum ex Iovis mente auspiciis significata, unde primi heroes Iovis se filios appellarunt, Iovis cum heroidibus admissa adulteria credidere: hinc porro heroum cum deabus quoque finxere concubitus. Quia custodiam connubiorum inter heroas, putarunt Iunonis zelotypiam: hinc probationem heroicae originis per ingentes aerumnas et labores heroum in infensa Iunonis in Herculem odia, tanquam ex Iovis adulterio natum, detorsere. Atque indidem ex quadam aptitudine Iovis et Iunonis finxere rixas, quibus adiunxere, ut poenam de Iunone ab Iove sumptam, Iunonis in aere suspendium, quod supra enarravimus esse symbolum nuptiarum. Atque ab his Iovis et Iunonis rixis, quorum ille rex deorum, haec dearum regina habebatur, facile confictae postea aliorum deorum simultates, odia, certamina, contentiones, turbae pugnaeque, et ab his Iovis adulteriis aliorum deorum nequitiae. Quae omnes fabulae testantur minorum gentium, ut Homeri aetate, corruptiores fuisse religiones.
xiii
Ius seu mores gentium mythologiae regula.
[24] In fabulis enarrandis praecipue spectari oportet mores gentium, prout gradatim ex ferino ac foedo erronum victu ad humaniorem vitam, per gradus quos inHistoria temporis obscuri descripsimus, provenere. Ex quo canone omnia, quae in utroque poemate Homerus narrat, auditorum opinionibus apta, proinde una opera et persuadibilia et decora, in his libris et latiusNotis demonstravimus. In quibus illud praecipuum: quod Achilles, perpetuo adiuncto «inreprehensibilis»254 ab Homero
appellatus, iura negat sibi nata, quae dicit Horatius255, nempe iura humaniorum gentium, quae ei nondum Homeri aetate explicata erant.xiv
Chronologia fabularum.
[25] Omnes fabularum auctus, ex terrore aut superstitione nati, primis poetis, seu gentibus antiquioribus, sunt vindicandi per ea quae superius hoc libro,De origine poeseos256, de orci fabulis quas vulgo dicunt, et nos barbaris Europae seculis natas esse probavimus ex ea hominum natura qui rerum sunt imperiti et metu semel perculsi, quam graviter describit inAnnalibus257 Tacitus de romanis ad insulas Oceani vi tempestatis disiectis: «Ut quis — inquiens — ex longinquo venerat, miracula narrabant, vim turbinum et inauditas volucres, monstra maris, ambiguas hominum et belluarum formas: visa sive ex metu credita». Quare omnes ferme metamorphoses et poetica monstra, ut Chimera, centauri, arpyae, sirenes antiquissimae fabulae sunt aestimandae, ut Poliphemi certe a nobis antiquissima est demonstrata.
xv
[26] Omnia fabularum ornamenta, seu magnifica seu delicata, omnesque nequitiae poetarum novitatis sunt argumenta, quum graeci in magnificentiam, luxus et nequitias effundi coepere. Quare novissimae fabularum apud Homerum censendae Alcinoi regiae aedes hortique258 et iudicium Paridis259, quod in Homero Plutarchus260 expungit, et, ad hoc instar, aliae aliorum poetarum post Homerum innumerae.
xvi
[27] Quando omnes ferme characteres poetici ex metaphora orti sunt, et metaphora vi similitudinis transfert imagines, sedulo serioque pro nostris principiis meditandum in similitudines quibus priores fabulae ad posteriores prolatae sunt, ut, exempli gratia, a vi, quam dii habere in terris prius putati sunt, ad vim postea eorumdem in caelo.
Apollinis et Dianae mythologia.
[28] Sic Apollo, qui primum sagittis Pythonem occiderat; deinde cum legibus severissimis plexit sontes, ut a Plauto dictus fures thesaurarios sagittis confodere; tandem, apud Homerum261, de caelo sagittis, seu subita morte, adimit vitam hominibus. Et Diana, venatrix in terris, quae sagittis feras extinguit, de caelo sagittis, seu celeri morte, adimit vitam foeminis.
[xvii]
Astronomiae poetarum historia
[1. Apollo et Diana].
[29] Ex hoc fonte, Apollo, qui legibus connubialibus illustrat nomina — unde passim apud Homerum «illustres» heroes et «illustrissimi» reges — in caelum elatus, affictus planetae qui interdiu terras illustrat. Et Diana, quae fons in lucis lucet — unde translaticium mansit poetis
Lucus et ara Dianae —
appicta syderi quae lucet per noctis tenebras.
[2. Venus].
[30] Venus ob pulchritudinem, quam in terris significabat prius heroidum, deinde transmarinarum mulierum, astro item erroni addicta omnium maxime ridenti ac nitido.
[3. Mercurius].
[31] Mercurius, Sole contectus, ut regum stemmatis foeciales.
[4. Iupiter].
[32] Infra Saturnum patrem, supra Lunam, Mercurium, Venerem, Martem Solemque, Iupiter locatus est, ut rex deorum262.
[5. Mars].
[33] Mars ingenti spacio ab Iove remotus, ut in terris ab ordine regnante plebei.
[6. Saturnus]. — A «meto» «metior»: unde «metae» in circo.
[34] Saturnus erronum remotissimus, qui in terris maximus natu deorum habitus, et Temporis metitor ab iis «satis» unde «Saturnus» dictus et a quorum messibus primi homines annos metiebantur. Unde forsan latinis a «meto» dictum «metior», et romanis metae positae in Circo, qui anni symbolum erat, ad eandem formam conicam qua ex messibus extruuntur.
Astronomia inter graecos post Homerum recepta...
[35] Quas omnes fabulas novas esse dicendum est, utpote natas post introductam inter graecos astronomiam et receptos externos chaldaeorum deos. Qua aetate contemplatio caeli ob auspicia capienda, quam hoc libro primam Uraniam diximus, facta est observatio caeli ad observandas syderum theorias; et mathemata ac theoremata, sive sublimia ac divina contemplanda politica, facta sunt astronomica; et Zoroastres et Atlas, caeli observatores auspiciorum caussa, astronomi facti sunt, ut Urania musa astronomia. Quare omnes apotheoses, sive
insignium terrenarum rerum aut hominum praecellentium in caelum evectiones, sunt fabulae ab hoc tempore occoeptae, quod liquido definire possis post aetatem Homeri: quo viventi, caelum non ultra summi Olympi horizontem putabatur, ut qui deorum sedes in montis Olympi vertice locatas narrat.... et prior physica.
[36] Neque apud Homerum alia de astronomia extant testimonia quam Hyades, Pleiades et Currus nunquam in Oceano occasurus: quam astronomiae praxim phoenices, maris expertes, docere graecos nautas necesse fuit, ut nos inNotis ad caputDe origine poeseos disseruimus263. Altrinsecus humanas mentes ad contemplationem mundani systematis, prius quam naturae universae, excitatas esse necesse est, quia illud quam haec est sensibus spectabilius, et haec quam illud mentes longe capaciores advertit. Igitur audacter statuendum astronomiam post Homerum et ante physicos graecis innotuisse.
xviii264
Mythologiae eruditae chronologia
[37] Omnes philosophicae sententiae sunt a philosophis subditae fabulis, ut late per hos libros demonstravimus, et singillatim inNotis, De origine poeseos, pro temporibus quibus ipsius philosophiae partes inter graecos ortas et metaphysica nos docuit libro priori, et historia ipsa confirmavit, nempe primum physicas, deinde morales, tandem metaphysicas: pro quo ordine inter graecos ipsi philosophi nati sunt.
Prima, physica265.
[38] Primum igitur voces poeticae ad res physicas significandas productae sunt, ut Chaos, prius confusio humanorum
seminum, sumptum pro confusione elementorum, Iupiter pro aethere, Iuno pro spirabili aëre, Venus pro natura rerum, Pan pro rerum universitate — quas a Thalete, primo Graeciae physico, incipere necesse fuit, — et contemplatio caeli ob auspicia capienda ad naturae contemplationem translata.Secunda, moralis.
[39] Deinde fabularum significationes morales fabulis applicitae: ut Tantalus avaritiae, Sisyphus cupiditatis humanae, Tityus, sive in alio graeco orbe Prometheus, iecur ab aquila aeternum depastus, animi sibi male conscii, exempla haberentur. Qua aetate Aesopum floruisse verisimile est, qui suis apologis moralem philosophiam erudivit: ad cuius exemplum Plato plures et ipse commentus est, et Menenius Agrippa, ex hoc genere sive poeta sive philosophus, una eiusmodi fabula romanam plebem, quae secessionem fecerat, revocavit. Quare, ut iambus tradux fuit a versu heroico ad numeris solutam orationem, ut supra diximus; ita Aesopi apologi fuere traduces a fabulis sive exemplis poetarum ad sententias seu praecepta sapientum.
Tertia, metaphysica. — Rerum divinarum peractus circulus.
[40] Postremo fabulis sententiae metaphysicae intrusae sunt: ut Iupiter mens aetheris omnia permeantis ac permoventis, Minerva [idea] aeterna Iovis, Venus aeternus ordo rerum, Fatum aeterna rerum necessitas, Ganymedes meditatio rerum aeternarum quae homines Deo unit; quas omnes a Phythagora primum occoeptas supra demonstravimus inNotis ad caputDe poeseos origine266. Et ita contemplationis circulus absolutus, quae, ocularis de Deo occoepta, per ambitum quem descripsimus, in Deum mente ipsa terminavit.
xix267
Poetica geographia
Principia.
[41] Et hic canon sit ad geographiam poeticam enarrandam: graeca urbium ac regionum nomina, per orbem terrarum sparsa, in Graecia principio nata; deinde, ob locorum vel situum similitudinem, ad externos prolata esse, ut quamplurimus exemplis in his libris etNotis, singillatimDe primarum vocum alienatione268, late disseruimus.
Prima Samus, ulyssica, ex qua Homerus et Pythagoras.
[42] Ut prima Samus fuerit ulyssica, quae et «Same» Straboni269 et communiter «Cephalenia» dicta, Ionii maris insula Achaiae adiacens; quae Samus cum Ithaca et Dulichio in Ulyssis ditione fuerat, cum ex tribus insulis Penelopes proci fuisse ab Homero narrentur270. Atque inde Homerum et Pythagoram supra, in hisNotis271, ortos esse gravissimis argumentis confecimus.
Samus secunda, asiatica — Prima Ionia — Primum Ionium mare —
Samus italica.
[43] Deinde, graecis coloniis in Asiam Minorem deductis, ex simili situ, quo Samus ulyssica erat occidua Graeciae, insula occidua Asiae «Samus» dicta, quae celeberrima posteris mansit; et Ionia, regio occiduae Asiae maritima, ab prima Ionia, quae fuerit occidua Graeciae maritimae ora; unde «Ionium mare» dictum mansit quod occiduam Graeciam alluit, a quo mari appellata «Ionia» tractus Magnae Graeciae circa Crotonem urbem. Nisi si ita dicta sit ab Samo italica, Calabriae
Ulterioris oppido, nunc, Barrio teste272, Crepacuore, ubi Pythagoram habitasse ferunt, illuc secum a Samo ulyssica vocabulo comportato: quod oppidum in excellentissimi Iohannis Baptistae Philomarini Roccae principis ditione nunc est.Ultimus
Quatenus a mythologia succurrendum historiae —
Initia historiae romanae illustrata.
[44] Historiarum initia, quae res seculo poetico affines narrant, siquae miracula aut improbabilia narrant, aliquod verum continere, quod ex his mythologiae principiis est enarrandum, ut in Theseo fabulis vindicato praestimus273. Heic restat Romulus274, qui ante Homerum floruit, nam is fuit Numae tempore, ut nos supra inNotis heic definivimus275.
[45] Rheae filius: cum Rhea sit eadem ac Ops, ut nos alibi diximus, filius foeminae optimae, sive heroidis, ex Albae regibus natae. Et Rhea sacerdos: nam, ut demonstravimus supra, heroes et heroides fuere sacerdotes (unde forsan latinis «sacerdos» mansit promiscui generis), nam Numa postea vestales instituit.
[46] Romulus ex Marte genitus: hoc est ex plebeio qui apud heroem suum militabat.
[47] Proinde abiectus in profluentam, ut monstrum: ex more heroico, qui in legemXII Tabularum postea abiit, ut supra diximus.
[48] A flumine Tiberi non extinctus: appicta Romulo traditio universalis Diluvii et ab eo aliquot homines servatos esse, nempe Noachum cum sua familia.
[49] A lupa educatus: et traditio appicta Romulo promiscuae veneris, quam exercebant exleges; unde «lupae» meretrices et «lupanar» postribulum latinis mansere dicta.
[50] Romulus clam eductus a Faustulo: traditio Romulo appicta vitae primarum gentium abditarum in lucis, ut Theseus a matre Aethra educatus quoque clam et eductus est.
[51] Conditurus urbem, capit Palatinum ut de caelo observet auspicia: traditio de primis palatiis, seu de regiis turribus poetarum, quas supra abunde diximus, applicita colli, a qua postea «Palatinus» est appellatus.
[52] Vallum, quo urbem cingit, est ipsa primarum urbium ara.
[53] Nam Remus, qui vallum per ipsius humilitatis ludibrium transilit, a Romulo caesus, suo sanguine urbis consecrat muros, est traditio violentorum exlegum, qui, aras fortium transgressi, a fortibus caesi, prima ararum vota fuere. Et hinc Remus a Romulo in condenda urbe auspiciis victus, quod Remus auspicia non haberet, non esset ex regum ordine. Nam quod Romulus et Remus fratres gemini ab eadem lupa educati, et ea est poetica traditio, castior quam ulla graecis servata, quod tum heroes, tum homines ex eadem multitudine exlegi, quanquam his illi priores, provenere. Et orta inter Romulum Remumque contentio, quia gemini erant, uter urbem auspicaretur, auspiciis dirempta, est ad Romae exordia producta traditio primas respublicas fuisse theocratias, in quibus primi patres, inter se pares, deorum iudiciis, nempe auspiciis, controversias dirimebant.
[54] Lucum aperit, quo arcades et phryges confugiunt: traditio de primis erronibus mediterraneis ac transmarinis, in profugos ad asylum Romuli derivata, ut in his libris diximus.
[55] Fabula autem Romuli socios ex romana terra ortos esse est ipsissima fabula de gigantibus quam inRomulo tenebris excusso enarravimus276; ut et illam aliam latius in hisNotis qua Romulus sacra Herculis recepit Aramque ei maximam statuit277.
[56] Postremo ludi equestres, per quorum simulationem sabinas romani rapiunt, sunt heroum rapinae, quas superius
in his libris et graviusNotis diximus, equis exercitae: ex quibus simile troianis graecisque bellum natura sociale ortum probavimus.[57] Sic sub Tullo, hoc est brevi post Homerum, tergemini hinc Horatii atque hinc Curiatii, [qui] pugnant pro Roma, pro Alba, sunt singularia certamina quibus primae gentes iniurias publice vindicabant; ut, post novem annorum rapinas, seu post prima heroum latrocinia, a singulari certamine Paridis et Menelai decimum troiani belli annum exorditur Homerus. Qua ratione haec eadem ipsa historia et apud latinos et apud graecos, ut Vossius inRethorica (De statibus caussarum) erudite confert, utrisque verisimilis fieri potest.
[58] Sic Ancus Marcius bellicas caeremonias instituit ut bella aliquo ritu indicerentur: ut Homeri tempore demonstravimus nondum bellorum institutas esse indictiones.