SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Petrus Lombardus: Sententiarum libri IV
cover
Sententiarum libri IV
Frontmatter

ISBN Number: 978-1-57085-240-4

Charlottesville, Virginia, USA: InteLex Corporation, 2017


Frontmatter

Titlepage

Petri Lombardi. Sententiarum libri IV.

Paris: Migne, 1841.

Monitum.

Sententiarum libros quatuor typis mandamus juxta novissimam maximeque accuratam editionem, nempe Antverpiensem anni 1757, quam elaboravit clarissimus Joannes Aleaume, Parisiensis Theologiae professor, qui summo studio praestitit, ut non liber modo, sed etiam capita cujusque auctoris a Magistro citati ad oculos proponerentur: qua in re quantum apud theologiae studiosos meruerit vir optimus, judicabit quisquis incredibilem et confragosam locorum asperitatem attenderit, quae omnia senticosa neglectaque in praecedentibus editionibus ostendebat. Nobis insuper adjumento non mediocri fuit antiqua quaedam necnon emendatissima editio gothicis, ut vocant, characteribus expressa Parisiis anno 1538. - Omnes Petri Lombardi sententias norunt, in quibus auctor ille universae theologiae summam ex sacris Litteris et orthodoxorum Patrum locis ac decretis mirabili compendio arteque complexus est, et apparentes in iis discrepantias clara methodo ac singulari sermonis luciditate conciliavit. Illud autem tanto successu peregit, ut agitatas inanis dialecticae cavillationes pene expedierit, subdolasque in disputando artes minuerit, quibus hucusque circumstrepebant scholastica theologorum conventicula. Hinc postea sub insignibus ducis eundi ac per verba Magistri jurandi consuetudo apud omnes invaluit. Quidam tamen defectus in hoc opere occurrunt: celebris nempe theologus, omissis aliquando magni momenti quaestionibus, plurimas sua quidem aetate graves, nostra vero saepius inutiles evolvit, ac, dum sensus figuratos argumentando prosequitur, firmis rationum momentis dogma assertum stabilire negligit. Haec vero vitia facile Petro condonabuntur, si ad tempus quo vixit respiciatur, et attendatur eum, si unum forsan et alterum excipias, totam theologiam in unum quasi corpus primum contraxisse. Ipsi insuper nonnullae exprobrantur opiniones quae ab omnibus communiter non tenentur; et hae quidem a nobis ad calcem operis infra subjicientur.

Petri Lombardi in libros sententiarum prologus.

Cupientes aliquid de penuria ac tenuitate nostra cum paupercula in gazophylacium Domini mittere, ardua scandere, opus ultra vires nostras agere praesumpsimus; consummationis fiduciam, laborisque mercedem in Samaritano statuentes, qui, prolatis in curationem semivivi duobus denariis, supereroganti cuncta reddere professus est. Delectat nos veritas pollicentis; sed terret immensitas laboris. Desiderium hortatur proficiendi, sed dehortatur infirmitas deficiendi (ex Aug., 3 libro de Trin., in prooemio), quam vincit zelus domus Dei. Quo inardescentes, fidem nostram adversus errores carnalium atque animalium hominum, Davidicae turris clypeis munire, vel potius munitam ostendere, ac theologicarum inquisitionum abdita aperire, necnon et Sacramentorum ecclesiasticorum pro modulo intelligentiae nostrae notitiam tradere studuimus (ex eodem Aug. loco citato; ex Hilario, in principio, 10 de Trin.). Non valentes studiosorum fratrum votis jure resistere, eorum in Christo laudabilibus studiis, lingua ac stylo nos servire flagitantium: quas bigas in nobis agitat Christi charitas. Quamvis non ambigamus omnem humani eloquii sermonem calumniae atque contradictioni aemulorum semper fuisse obnoxium; quia dissentientibus voluntatum motibus, dissentiens quoque sit animorum sensus: ut cum omne dictum veri ratione perfectum sit, tamen dum aliud aliis aut videtur, aut complacet, veritati vel non intellectae, vel offendenti, et impietatis error obnitatur, ac voluntatis invidia resultet; quam Deus seculi hujus operatur in illis diffidentiae filiis, qui non rationi voluntatem subjiciunt, nec doctrinae studium impendunt, sed his quae somniarunt sapientiae verba coaptare nituntur, non veri, sed placiti rationem sectantes, quos iniqua voluntas non ad intelligentiam veritatis, sed ad defensionem placentium incitat; non desiderantes doceri veritatem, sed ab ea ad fabulas convertentes auditum. Quorum professio est magis placita quam docenda conquirere; nec docenda desiderare, sed desideratis doctrinam coaptare; habent rationem sapientiae in superficie. Quia fidei defectionem sequitur hypocrisis mendax, ut sit in verbis pietas, quam amiserit conscientia, ipsamque simulatam pietatem, omni verborum mendacio impiam reddunt; falsae doctrinae institutis fidei sanctitatem corrumpere molientes, auriumque pruriginem, sub novello sui desiderii dogmate aliis ingerentes, qui contentioni studentes, contra veritatem sine foedere bellant. Inter veri namque assertionem et placiti defensionem pertinax pugna est, dum se et veritas tenet, et se voluntas erroris tuetur. Horum igitur et Deo odibilem ecclesiam evertere, atque ora opilare (ne virus nequitiae in alios effundere queant), et lucernam veritatis in candelabro exaltare volentes, in labore multo ac sudore, hoc volumen, Deo praestante, compegimus, ex testimoniis veritatis in aeternum fundatis, in quatuor libris distinctum. In quo majorum exempla doctrinamque reperies; in quo, per dominicae fidei sinceram professionem, vipereae doctrinae fraudulentiam prodidimus, aditum demonstrandae veritatis complexi, nec periculo impiae professionis incerti, temperato inter utrumque moderamine utentes (ex August., in prooem., 3 de Trin.). Sicubi vero Patrum vox nostra insonuit, non a paternis discessit limitibus. Non igitur debet hic labor cuiquam pigro vel multum docto videri superfluus, cum multis impigris multisque indoctis, inter quos etiam et mihi, sit necessarius; brevi volumine complicans Patrum sententias, appositis eorum testimoniis, ut non sit necesse quaerenti librorum numerositatem evolvere, cui brevitas quod quaeritur offert sine labore (ex eodem loco supra citato). In hoc autem tractatu, non solum pium lectorem, sed etiam liberum correctorem desidero, maxime ubi profunda versatur veritatis quaestio, quae utinam tot haberet inventores quot habet contradictores! Ut autem quod quaeritur facilius occurrat, titulos quibus singulorum librorum capitula distinguuntur praemisimus.

Conspectus distinctionum

LIBER PRIMUS. DE MYSTERIO TRINITATIS.

                                                
DISTINCTIO PRIMA.  
DISTINCTIO II.  DE MYSTERIO TRINITATIS ET UNITATIS. 
DISTINCTIO III.  INCIPIT OSTENDERE QUOMODO PER CREATURAM POTUERIT COGNOSCI CREATOR. 
DISTINCTIO IV.  HIC QUAERITUR UTRUM CONCEDENDUM SIT QUOD DEUS SE GENUERIT. 
DISTINCTIO V.  HIC QUAERITUR AN PATER GENUIT DIVINAM ESSENTIAM, VEL IPSA FILIUM, AN ESSENTIA GENUIT ESSENTIAM, VEL IPSA NEC GENUIT, NEC GENITA EST. 
DISTINCTIO VI.  UTRUM PATER VOLUNTATE GENUIT FILIUM, AN NECESSITATE; ET AN VOLENS VEL NOLENS SIT DEUS. 
DISTINCTIO VII.  HIC QUAERITUR AN PATER POTUERIT VEL VOLUERIT GIGNERE FILIUM. 
DISTINCTIO VIII.  DE VERITATE, ET PROPRIETATE, ET INCOMMUTABILITATE, ET SIMPLICITATE ESSENTIAE DEI. 
DISTINCTIO IX.  DE DISTINCTIONE TRIUM PERSONARUM. 
DISTINCTIO X.  HIC DE SPIRITU SANCTO AGITUR, ET PRIUS QUOD SIT AMOR PATRIS ET FILII DICITUR. 
DISTINCTIO XI.  QUOD SPIRITUS SANCTUS PROCEDIT A PATRE ET FILIO. 
DISTINCTIO XII.  UTRUM SPIRITUS SANCTUS PRIUS VEL PLENIUS PROCEDAT A PATRE QUAM A FILIO. 
DISTINCTIO XIII.  QUARE SPIRITUS SANCTUS CUM SIT DE SUBSTANTIA PATRIS, NON DICATUR GENITUS VEL FILIUS, SED TANTUM PROCEDENS. 
DISTINCTIO XIV.  QUOD GEMINA EST PROCESSIO SPIRITUS SANCTI. 
DISTINCTIO XV.  UTRUM SPIRITUS SANCTUS A SEIPSO DETUR. 
DISTINCTIO XVI.  DE MISSIONE SPIRITUS SANCTI, QUAE FIT DUOBUS MODIS, VISIBILITER ET INVISIBILITER. 
DISTINCTIO XVII.  DE MISSIONE SPIRITUS SANCTI, QUA INVISIBILITER MITTITUR. 
DISTINCTIO XVIII.  UTRUM EADEM RATIONE SPIRITUS SANCTUS DICATUR DONUM ET DATUM SIVE DONATUM. 
DISTINCTIO XIX.  HIC DE AEQUALITATE TRIUM PERSONARUM. 
DISTINCTIO XX.  OSTENSO QUOD ALIQUA PERSONARUM ALIAM NON SUPERAT MAGNITUDINE, NUNC OSTENDIT QUOD ALIA NON EXCELLIT ALIAM POTENTIA. 
DISTINCTIO XXI.  QUAERITUR QUOMODO POSSIT DICI SOLUS PATER, VEL SOLUS SPIRITUS SANCTUS, CUM SINT INSEPARABILES. 
DISTINCTIO XXII.  DE NOMINUM DIFFERENTIA QUIBUS UTIMUR LOQUENTES DE DEO. 
DISTINCTIO XXIII.  DE HOC NOMINE QUOD EST PERSONA, QUOD CUM SECUNDUM SUBSTANTIAM DICATUR, TAMEN PLURALITER, NON SINGULARITER, IN SUMMA ACCIPITUR. 
DISTINCTIO XXIV.  QUID SIGNIFICETUR HIS NOMINIBUS UNUS VEL UNA, DUO VEL DUAE, TRES VEL TRIA, TRINUS VEL TRINITAS, PLURES VEL PLURALITAS, DISTINCTIO VEL DISTINCTAE, CUM HIS UTIMUR DE DEO LOQUENTES. 
DISTINCTIO XXV.  QUID SIGNIFICATUR CUM DICITUR PLURALITER, TRES PERSONAE, VEL DUAE PERSONAE. 
DISTINCTIO XXVI.  DE PROPRIETATIBUS PERSONARUM, SED PRIUS DE HOC NOMINE HYPOSTASIS. 
DISTINCTIO XXVII.  AN EASDEM PROPRIETATES ASSIGNENT AUGUSTINUS ET HILARIUS; ET AN ISTA SINT QUAE DICUNTUR PATERNITAS, FILIATIO, ET PROCESSIO. 
DISTINCTIO XXVIII.  QUOD NON TANTUM TRES PRAEDICTAE PROPRIETATES SUNT IN PERSONIS, SED ETIAM ALIAE QUAE ALIIS SIGNIFICANTUR NOMINIBUS, UT INGENITUS. 
DISTINCTIO XXIX.  DE PRINCIPIO; QUOD RELATIVE DICITUR, ET MULTIPLICEM NOTAT RELATIONEM. 
DISTINCTIO XXX.  DE HIS QUAE TEMPORALITER DE DEO DICUNTUR ET RELATIVE SECUNDUM ACCIDENS, QUOD NON DEO, SED CREATURIS ACCIDIT. 
DISTINCTIO XXXI.  QUOMODO DICATUR FILIUS AEQUALIS PATRI: AN SECUNDUM SUBSTANTIAM, AN SECUNDUM RELATIONEM; ITA ET SIMILIS. 
DISTINCTIO XXXII.  UTRUM PATER VEL FILIUS PER SPIRITUM SANCTUM DILIGAT, CUM DILIGERE IDEM DEO SIT QUOD ESSE. 
DISTINCTIO XXXIII.  UTRUM PROPRIETATES PERSONARUM SINT IPSAE PERSONAE VEL DEUS, ID EST, DIVINA ESSENTIA. 
DISTINCTIO XXXIV.  OPINIO QUORUMDAM NON IDEM ESSE PERSONAM ET ESSENTIAM VEL NATURAM DICENTIUM, ET EAMDEM ESSENTIAM NON POSSE ESSE PATREM, ET FILIUM, ET SPIRITUM SANCTUM. 
DISTINCTIO XXXV.  DE QUIBUSDAM QUAE SECUNDUM SUBSTANTIAM DE DEO DICUNTUR, QUAE SPECIALEM EFFLAGITANT TRACTATUM, SCILICET DE SCIENTIA, ET DE PRAESCIENTIA, ET PROVIDENTIA, ET DISPOSITIONE, PRAEDESTINATIONE, VOLUNTATE ET POTENTIA. 
DISTINCTIO XXXVI.  UTRUM CONCEDENDUM SIT OMNIA ESSE IN DEI ESSENTIA, VEL IN EO PER ESSENTIAM, UT OMNIA DICUNTUR ESSE IN DEI COGNITIONE VEL PRAESCIENTIA. 
DISTINCTIO XXXVII.  QUIBUS MODIS DICATUR DEUS ESSE IN REBUS. 
DISTINCTIO XXXVIII.  HIC REDIT AD PROPOSITUM, REPETENS SUPERIUS DICTA UT ADDAT ALIA. 
DISTINCTIO XXXIX.  UTRUM SCIENTIA DEI POSSIT AUGERI VEL MINUI, VEL ALIQUO MODO MUTARI; UTRUMQUE ENIM VIDETUR POSSE PROBARI. 
DISTINCTIO XL.  QUID SIT PRAEDESTINATIO, ET IN QUO DIFFERAT A PRAESCIENTIA. 
DISTINCTIO XLI.  UTRUM ALIQUOD SIT MERITUM OBDURATIONIS ET MISERICORDIAE. 
DISTINCTIO XLII.  DE OMNIPOTENTIA DEI, UBI PRIUS CONSIDERATUR QUARE DICATUR OMNIPOTENS. 
DISTINCTIO XLIII.  OPINIO QUORUMDAM DICENTIUM DEUM NIL POSSE NISI QUOD FACIT. 
DISTINCTIO XLIV.  AN DEUS POSSIT FACERE ALIQUID MELIUS QUAM FACIT. 
DISTINCTIO XLV.  DE VOLUNTATE DEI, QUAE ESSENTIA DEI EST UNA ET AETERNA, ET DE SIGNIS EJUS. 
DISTINCTIO XLVI.  ILLI SENTENTIAE QUA DICTUM EST DEI VOLUNTATEM NON POSSE CASSARI, QUAE IPSE EST, QUAEDAM VIDENTUR OBVIARE. 
DISTINCTIO XLVII.  QUOD VOLUNTAS DEI SEMPER IMPLETUR DE HOMINE, QUOCUMQUE SE VERTAT. 
DISTINCTIO XLVIII.  QUOD ALIQUANDO HOMO BONA VOLUNTATE ALIUD VULT QUAM DEUS; ET ALIQUANDO MALA ID QUOD DEUS BONA VOLUNTATE VULT. 

LIBER SECUNDUS. DE CREATIONE ET FORMATIONE.

                                            
DISTINCTIO PRIMA.  UNUM ESSE RERUM PRINCIPIUM OSTENDIT; NON PLURA, UT QUIDAM PUTAVERUNT. 
DISTINCTIO II.  QUAE CONSIDERANDA SUNT DE ANGELICA NATURA. 
DISTINCTIO III.  QUALES FACTI FUERINT ANGELI, ET QUOD QUATUOR EIS ATTRIBUTA SUNT IN IPSO INITIO SUAE CONDITIONIS. 
DISTINCTIO IV.  AN PERFECTOS ET BEATOS CREAVIT DEUS ANGELOS, AN MISEROS ET IMPERFECTOS. 
DISTINCTIO V.  DE CONVERSIONE ET CONFIRMATIONE STANTIUM, ET AVERSIONE ET LAPSU CADENTIUM. 
DISTINCTIO VI.  QUOD DE MAJORIBUS ET MINORIBUS QUIDAM CECIDERUNT, INTER QUOS UNUS FUIT CELSIOR, SCILICET LUCIFER. 
DISTINCTIO VII.  QUOD BONI ANGELI A DEO SUNT CONFIRMATI PER GRATIAM UT PECCARE NON POSSINT; ET MALI ITA OBDURATI IN MALO, UT BENE VIVERE NEQUEANT. 
DISTINCTIO VIII.  UTRUM ANGELI OMNES CORPOREI SINT, QUOD QUIBUSDAM VISUM EST. QUIBUS AUGUSTINUS CONSENTIRE VIDETUR, DICENS ANGELOS OMNES ANTE CASUM HABUISSE CORPORA TENUIA ET SPIRITUALIA: SED IN CASU MUTATA IN DETERIUS MALORUM CORPORA, UT IN EIS POSSENT PATI. 
DISTINCTIO IX.  DE ORDINUM DISTINCTIONE, QUI ET QUOT SINT. 
DISTINCTIO X.  AN OMNES SPIRITUS COELESTES MITTANTUR; ET PONIT DUAS OPINIONES, ET AUCTORITATES QUIBUS INNITUNTUR. 
DISTINCTIO XI.  QUOD QUAEQUE ANIMA HABET ANGELUM BONUM AD SUI CUSTODIAM DELEGATUM, ET MALUM AD EXERCITIUM. 
DISTINCTIO XII.  POST CONSIDERATIONEM DE ANGELIS HABITAM, AGITUR DE ALIARUM RERUM CREATIONE, ET PRAECIPUE DE OPERUM SEX DIERUM DISTINCTIONE. 
DISTINCTIO XIII.  QUAE FUERIT PRIMA DISTINCTIONIS OPERATIO. 
DISTINCTIO XIV.  DE OPERE SECUNDAE DIEI, IN QUA FACTUM EST FIRMAMENTUM. 
DISTINCTIO XV.  DE OPERE QUINTAE DIEI, QUANDO CREAVIT DEUS EX AQUIS VOLATILIA ET NATATILIA. 
DISTINCTIO XVI.  DE HOMINIS CREATIONE, UBI CONSIDERANDUM EST QUARE CREATUS HOMO, ET QUALITER SIT INSTITUTUS, QUAE DUO SUPRA TRACTATA SUNT; ET QUALIS FACTUS ET QUALITER LAPSUS, POSTREMO QUOMODO SIT REPARATUS; QUAE DISCUTIENDA SUNT. 
DISTINCTIO XVII.  DE CREATIONE ANIMAE, UTRUM DE ALIQUO FACTA SIT, VEL NON, ET QUANDO FACTA, ET QUAM GRATIAM HABUERIT IN CREATIONE. 
DISTINCTIO XVIII.  DE FORMATIONE MULIERIS. 
DISTINCTIO XIX.  DE PRIMO HOMINIS STATU ANTE PECCATUM, SCILICET QUALIS FUERIT SECUNDUM CORPUS ET SECUNDUM ANIMAM. 
DISTINCTIO XX.  DE MODO PROCREATIONIS FILIORUM SI NON PECCASSENT PRIMI PARENTES, ET QUALES NASCERENTUR FILII. 
DISTINCTIO XXI.  DE INVIDIA DIABOLI QUA AD HOMINEM TENTANDUM ACCESSIT 
DISTINCTIO XXII.  DE ORIGINE ILLIUS PECCATI. 
DISTINCTIO XXIII.  QUARE DEUS PERMISERIT HOMINEM TENTARI, SCIENS EUM ESSE CASURUM 
DISTINCTIO XXIV.  DE GRATIA HOMINIS, ET DE POTENTIA ANTE CASUM. 
DISTINCTIO XXV.  REDIT AD LIBERI ARBITRII CONSIDERATIONEM. 
DISTINCTIO XXVI.  DE GRATIA OPERANTE ET COOPERANTE. 
DISTINCTIO XXVII.  DE VIRTUTE QUID SIT, ET QUID SIT ACTUS EJUS. 
DISTINCTIO XXVIII.  PRAEDICTA REPETIT UT ALIA ADDAT, DEFINITAM ASSIGNATIONEM PONENS DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO CONTRA PELAGIANOS. 
DISTINCTIO XXIX.  UTRUM HOMO ANTE PECCATUM EGUERIT GRATIA OPERANTE ET COOPERANTE. 
DISTINCTIO XXX.  QUOD PER ADAM PECCATUM ET POENA TRANSIIT IN POSTEROS. 
DISTINCTIO XXXI.  QUOMODO PECCATUM ORIGINALE A PATRIBUS TRANSEAT IN FILIOS; AN SECUNDUM ANIMAM, AN SECUNDUM CARNEM. 
DISTINCTIO XXXII.  QUOMODO ORIGINALE PECCATUM DIMITTATUR IN BAPTISMO, CUM ET POST SIT ILLA CONCUPISCENTIA QUAE DICITUR ORIGINALE PECCATUM. 
DISTINCTIO XXXIII.  AN PECCATA OMNIUM PRAECEDENTIUM PATRUM PARVULI ORIGINALITER TRAHANT UT PECCATUM ADAE. 
DISTINCTIO XXXIV.  QUAE DE PECCATO ANIMADVERTENDA SINT. 
DISTINCTIO XXXV.  QUID SIT PECCATUM. 
DISTINCTIO XXXVI.  QUOD QUAEDAM SIMUL SUNT PECCATA ET POENA PECCATI; QUAEDAM PECCATA ET CAUSA PECCATI, ALIA VERO PECCATA, ET CAUSA, ET POENA PECCATI. 
DISTINCTIO XXXVII.  ALIORUM PONIT SENTENTIAM QUI DICUNT MALOS ACTUS NULLO MODO ESSE A DEO, NEC ESSE BONOS SIVE IN EO QUOD SUNT, SIVE ALIO MODO. 
DISTINCTIO XXXVIII.  DE VOLUNTATE ET EJUS FINE, EX QUO ET IPSA JUDICATUR. 
DISTINCTIO XXXIX.  CUM VOLUNTAS SIT DE HIS QUAE HOMO NATURALITER HABET, QUARE PECCATUM FORE DICATUR, CUM NULLUM ALIUD NATURALE PECCATUM SIT. 
DISTINCTIO XL.  AN EX FINE OMNES ACTUS PENSARI DEBEANT, UT SIMPLICITER BONI VEL MALI DICANTUR. 
DISTINCTIO XLI.  AN OMNIS INTENTIO VEL ACTIO EORUM QUI CARENT FIDE SIT MALA. 
DISTINCTIO XLII.  AN VOLUNTAS ET ACTIO MALA IN EODEM HOMINE ET CIRCA EAMDEM REM SINT UNUM PECCATUM, AN PLURA. 
DISTINCTIO XLIII.  DE PECCATO IN SPIRITUM SANCTUM, QUOD DICITUR ETIAM PECCATUM AD MORTEM. 
DISTINCTIO XLIV.  DE POTENTIA PECCANDI; AN SIT HOMINI VEL A SE, VEL A DIABOLO, VEL A DEO. 

LIBER TERTIUS. DE INCARNATIONE VERBI.

                                        
DISTINCTIO PRIMA.  DE INCARNATIONE VERBI, ALIISQUE AD HOC SPECTANTIBUS. 
DISTINCTIO II.  QUARE TOTAM HUMANAM NATURAM ACCEPIT, ET QUID NOMINE HUMANITATIS VEL HUMANAE NATURAE INTELLIGENDUM SIT. 
DISTINCTIO III.  DE CARNE QUAM VERBUM ASSUMPSIT, QUALIS ANTE FUERIT, ET QUALIS ASSUMPTA SIT. 
DISTINCTIO IV.  QUARE IN SCRIPTURA SAEPIUS TRIBUATUR INCARNATIO QUAE OPUS EST TRINITATIS, SPIRITUI SANCTO, ET DE IPSO CHRISTUS ETIAM CONCEPTUS ET NATUS DICATUR. 
DISTINCTIO V.  SI PERSONA VEL NATURA PERSONAM VEL NATURAM ASSUMPSIT, ET SI NATURA DEI INCARNATA SIT? 
DISTINCTIO VI.  DE INTELLIGENTIA HARUM LOCUTIONUM: DEUS FACTUS EST HOMO, DEUS EST HOMO; AN HIS LOCUTIONIBUS DICATUR DEUS FACTUS ESSE ALIQUID, VEL ESSE ALIQUID, VEL NON ESSE ALIQUID. 
DISTINCTIO VII.  POSITIS SENTENTIIS PROLATISQUE TESTIMONIIS, INTELLIGENTIAS PROPOSITARUM LOCUTIONUM EXEQUITUR SECUNDUM SINGULAS SENTENTIAS, ET PRIUS SECUNDUM PRIMAM. 
DISTINCTIO VIII.  AN DIVINA NATURA DEBEAT DICI NATA DE VIRGINE. 
DISTINCTIO IX.  DE ADORATIONE HUMANITATIS CHRISTI; AN EADEM SIT ADORATIO HUMANITATI ET DEITATI EXHIBENDA. 
DISTINCTIO X.  AN CHRISTUS SECUNDUM QUOD HOMO, SIT PERSONA VEL ALIQUID. 
DISTINCTIO XI.  UTRUM CHRISTUS SIT CREATURA, VEL CREATUS, VEL FACTUS. 
DISTINCTIO XII.  AN HOMO ILLE SEMPER FUERIT VEL COEPERIT ESSE. 
DISTINCTIO XIII.  SI CHRISTUS SECUNDUM NATURAM HOMINIS IN SAPIENTIA ET GRATIA PROFICERE POTUIT, ET PROFECIT. 
DISTINCTIO XIV.  SI ANIMA CHRISTI HABUERIT SAPIENTIAM PAREM CUM DEO; ET SI OMNIA SCIT QUAE DEUS. 
DISTINCTIO XV.  DE HOMINIS DEFECTIBUS QUOS ASSUMPSIT CHRISTUS IN HUMANA NATURA. 
DISTINCTIO XVI.  AN IN CHRISTO FUERIT NECESSITAS PATIENDI ET MORIENDI, QUAE EST DEFECTUS GENERALIS. 
DISTINCTIO XVII.  SI OMNIS CHRISTI ORATIO VEL VOLUNTAS EXPLETA SIT. 
DISTINCTIO XVIII.  SI CHRISTUS MERUIT SIBI ET NOBIS, ET QUID SIBI ET QUID NOBIS. 
DISTINCTIO XIX.  HIC QUALITER A DIABOLO ET A PECCATO NOS REDEMIT PER MORTEM. 
DISTINCTIO XX.  QUOD ALIO MODO POTUIT LIBERARE HOMINEM, ET QUARE POTIUS ISTO. 
DISTINCTIO XXI.  SI IN CHRISTO DIVISIO IN MORTE FUIT ANIMAE VEL CARNIS A VERBO. 
DISTINCTIO XXII.  SI CHRISTUS IN MORTE FUIT HOMO. 
DISTINCTIO XXIII.  SI CHRISTUS HABUERIT FIDEM ET SPEM UT CHARITATEM. 
DISTINCTIO XXIV.  QUOMODO INTELLIGITUR QUOD SCRIPTUM EST: UT CUM FACTUM FUERIT, CREDATIS. 
DISTINCTIO XXV.  DE FIDE ANTIQUORUM. 
DISTINCTIO XXVI.  DE SPE, QUID SIT. 
DISTINCTIO XXVII.  DE CHARITATE QUA DEUS DILIGITUR ET PROXIMUS, QUAE IN CHRISTO ET IN NOBIS EST. 
DISTINCTIO XXVIII.  SI ILLO PRAECEPTO JUBEMUR DILIGERE TOTUM PROXIMUM ET NOS TOTOS. 
DISTINCTIO XXIX.  DE ORDINE DILIGENDI, QUID PRIUS, QUID POSTERIUS. 
DISTINCTIO XXX.  SI MELIUS EST DILIGERE AMICOS QUAM INIMICOS, VEL E CONVERSO. 
DISTINCTIO XXXI.  SI CHARITAS SEMEL HABITA AMITTATUR. 
DISTINCTIO XXXII.  DE CHARITATE DEI. 
DISTINCTIO XXXIII.  DE QUATUOR VIRTUTIBUS PRINCIPALIBUS. 
DISTINCTIO XXXIV.  DE SEPTEM DONIS SPIRITUS SANCTI. 
DISTINCTIO XXXV.  QUOMODO DIFFERANT SAPIENTIA ET SCIENTIA. 
DISTINCTIO XXXVI.  DE CONNEXIONE VIRTUTUM QUAE NON SEPARANTUR. 
DISTINCTIO XXXVII.  DE DECEM PRAECEPTIS, QUOMODO CONTINEANTUR IN DUOBUS MANDATIS CHARITATIS. 
DISTINCTIO XXXVIII.  DE TRIPLICI GENERE MENDACII. 
DISTINCTIO XXXIX.  DE PERJURIO. 
DISTINCTIO XL.  DE SEXTO ET SEPTIMO PRAECEPTO SECUNDAE TABULAE. 

LIBER QUARTUS. DE DOCTRINA SIGNORUM.

                                                  
DISTINCTIO PRIMA.  DE SACRAMENTIS ET SIGNIS SACRAMENTALIBUS. 
DISTINCTIO II.  DE SACRAMENTIS NOVAE LEGIS. 
DISTINCTIO III.  QUID SIT BAPTISMUS. 
DISTINCTIO IV.  QUOD ALII SUSCIPIUNT SACRAMENTUM ET REM, ALII SACRAMENTUM ET NON REM, ALII REM ET NON SACRAMENTUM. 
DISTINCTIO.  V. QUOD BAPTISMUS AEQUE SANCTUS EST A BONO ET A MALO DATUS BONO VEL MALO. 
DISTINCTIO VI.  QUIBUS LICEAT BAPTIZARE. 
DISTINCTIO VII.  DE CONFIRMATIONE. 
DISTINCTIO VIII.  DE SACRAMENTO ALTARIS ET EUCHARISTIAE. 
DISTINCTIO IX.  DE DUOBUS MODIS MANDUCANDI. 
DISTINCTIO X.  DE HAERESI ALIORUM QUI DICUNT CORPUS CHRISTI NON ESSE IN ALTARI NISI IN SIGNO. 
DISTINCTIO XI.  DE MODIS CONVERSIONIS. 
DISTINCTIO XII.  UBI ILLA ACCIDENTIA FUNDANTUR. 
DISTINCTIO XIII.  SI HAERETICI ET EXCOMMUNICATI HOC SACRAMENTUM CONFICIANT. 
DISTINCTIO XIV.  DE POENITENTIA. 
DISTINCTIO XV.  QUOD PLURIBUS IRRETITUS PECCATIS NON POTEST POENITERE DE UNO VERE, NISI DE OMNIBUS POENITEAT. 
DISTINCTIO XVI.  DE TRIBUS QUAE IN POENITENTIA CONSIDERANDA SUNT. 
DISTINCTIO XVII.  TRIA PROPONUNTUR QUAERENDA, PRIMUM AN SINE CONFESSIONE DIMITTATUR PECCATUM. 
DISTINCTIO XVIII.  DE REMISSIONE SACERDOTIS. 
DISTINCTIO XIX.  QUANDO HAE CLAVES DANTUR ET QUIBUS. 
DISTINCTIO XX.  DE HIS QUI IN FINE POENITENT. 
DISTINCTIO XXI.  DE PECCATIS QUAE POST HANC VITAM DIMITTUNTUR. 
DISTINCTIO XXII.  SI PECCATA DIMISSA REDEANT. 
DISTINCTIO XXIII.  DE SACRAMENTO UNCTIONIS EXTREMAE. 
DISTINCTIO XXIV.  DE ORDINIBUS ECCLESIASTICIS. 
DISTINCTIO XXV.  DE ORDINATIS AB HAERETICIS. 
DISTINCTIO XXVI.  DE SACRAMENTO CONJUGII, CUJUS INSTITUTIO ET CAUSA OSTENDITUR. 
DISTINCTIO XXVII.  QUAE SUNT CONSIDERANDA IN CONJUGIO. 
DISTINCTIO XXVIII.  SI CONSENSUS DE FUTURO CUM JURAMENTO FACIAT CONJUGIUM. 
DISTINCTIO XXIX.  COACTIO EXCLUDIT CONSENSUM CONJUGALEM. 
DISTINCTIO XXX.  DE ERRORE QUI EVACUAT CONSENSUM. 
DISTINCTIO XXXI.  DE TRIBUS BONIS CONJUGII. 
DISTINCTIO XXXII.  DE SOLUTIONE CARNALIS DEBITI. 
DISTINCTIO XXXIII.  DE DIVERSIS CONJUGII LEGIBUS. 
DISTINCTIO XXXIV.  DE PERSONIS LEGITIMIS. 
DISTINCTIO XXXV.  EODEM JURE UTITUR VIR ET MULIER. 
DISTINCTIO XXXVI.  SI PRO EXTREMA CONDITIONE VALEAT UXOR SEPARARI A VIRO, ET E CONVERSO. 
DISTINCTIO XXXVII.  IN QUO ORDINE NEQUEAT FIERI CONJUGIUM. 
DISTINCTIO XXXVIII.  DE VOTO. 
DISTINCTIO XXXIX.  DE DISPARI CULTU. 
DISTINCTIO XL.  DE COGNATIONE CARNALI ET SPIRITUALI; ET PRIUS DE CARNALI. 
DISTINCTIO XLI.  DE GRADIBUS AFFINITATIS. 
DISTINCTIO XLII.  DE SPIRITUALI COGNATIONE. 
DISTINCTIO XLIII.  DE RESURRECTIONIS ET JUDICII CONDITIONE. 
DISTINCTIO XLIV.  DE AETATE ET STATURA RESURGENTIUM. 
DISTINCTIO XLV.  DE DIVERSIS ANIMARUM RECEPTACULIS. 
DISTINCTIO XLVI.  SI VALDE MALIS DETUR MITIGATIO POENAE. 
DISTINCTIO XLVII.  DE SENTENTIA JUDICII. 
DISTINCTIO XLVIII.  DE FORMA JUDICIS. 
DISTINCTIO XLIX.  DE DIFFERENTIA MANSIONUM IN COELO ET IN INFERNO. 
DISTINCTIO L.  SI MALI IN INFERNO PECCABUNT.