decorative images of Past Masters authors

SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide: Link to Annotation Guide.

cover image for this title
Giambattista Vico: Opere
cover image for this title
VIII: Versi D - Occasione e Scritti di Scuola
Body
Scritti di Scuola
I. Institutiones Oratoriae
b) Redazione del 1738

b) Redazione del 1738

Rhetorica, si cum sua elegantia graeca latine verti liceret, «fluentia» sive «dicentia» diceretur. Neque «facundia» neque «eloquentia» ei Graecorum voci apte respondet. Facundia namque est praeclara orationis virtus, qua, quae dicuntur, nulla arte aut meditatione, sed ex natura ipsa prodire, atque adeo qua non tam orator quam res ipsae loqui videantur. Dicta latine «facundia» a «facilitate», quae priscis dicebatur «faculitas», quae postea remansit contracta «facultas»: quae quidem virtus huiusque artis difficillima, et magis usu quam praeceptis comparatur. Eloquentia vero, quamquam et alia virtus dicendi aeque praecipua, qua caussae aperte esplicataeque dicuntur, ea non omnis orationis vis continetur. Immo sublimis orationis character amat dictionem, quae multa involute, multa abrupte, multa suspense, multa auditoribus cogitanda relinquat.

Ob has rationes Latini vocabulo «rhetorica», ut in quamplurimis disciplinis aliis, pro latino usi sunt.

«Rhetor» autem Graecis ipse orator est: beatiori enim sapientiae graecae saeculo deerat «artificis» nomen: quia rhetorica cum ipsa philosophia discebatur. Philosophia namque firmat mentem veris, ac proinde animum virtutibus fingit, atque adeo docet vera et digna cogitare, agere, loqui. Qui autem ex vero et pro dignitate loquitur, is optimus erit orator. Et sane Demosthenes complures annos Platonem audivit, et Cicero suam omnem dicendi copiam ex Academia deprompsisse profitetur. Sed, ubi sapientiae studia a studiis eloquentiae, quae natura coniuncta erant, distracta sunt, et coepit linguae a

198 ―
corde dissidium, huius artis professores, qui sapientiae inanes et meri verborum nugatores erant, antiquum «sapientum» nomen sibi adrogarunt. Latinis quoque huius artis doctor innominatus, quia ignotus. Sed postea graeca «oratoris» appellatio ei accomodata est, fortasse quia, quum Romani in Graeciam traiicere ceperunt ut rhetoricam discerent, oratores graeci scholam omnes redolebant.

«Declamare» autem in republica libera erat commentari multo clamore domi caussas, quas oratores acturi erant in foro. Sub principatu autem significavit agere caussas fictas, quo exercitationis genere tyrones expedirentur ad veras.

Illud postremo praetereundum silentio non est, quod «disertus», per summam sermonis elegantiam, dicebatur verborum callidus et qui novit verba dare, uti Pythias, apud Terentium, Parmenonem illudit: «At primo callidum et disertum credidi hominem». «Eloquens» vero est qui, omni dicendi charactere insignis, ad omnia caussarum genera aeque promptus, et omnibus orationis virtutibus, et imprimis veritate et dignitate, praestat. Quare Antonius orator, apud Ciceronem, in libris De oratore, dicebat disertos se vidisse multos, eloquentem vero neminem.

Cur praeclari oratores tam rari sint.

Hinc intelligere datur caussas ex quibus praeclari oratores tam rari sint: quia haec dicendi facultas ex rebus inter se omnino pugnantibus coalescit. Requirit enim corporis robur, quod expeditissimis animi motibus est impedimento, et meditatione aliisque mentis laboribus infirmatur. Ingeniosi memoria parum valent, memoriosi autem perraro acuti, quia his aliena semper in mente dominantur: illi autem, inventionis studio capti, parum immorantur in alieno. Nihil tam iudicio adversum

199 ―
[quam] phantasia, quae suis imaginibus movet affectus, quibus ferme omnia prave iudicantur. Lenes animi difficile commoventur, difficile exasperantur. Qui grandia enititur, tenuia contemnit, et vernantia ingenia grandium rerum asperitate deterrentur, tenuium autem subtilitatem fastidiunt. Viri graves sunt ad iocos parum idonei; homines autem leves et futiles in facetos abeunt parasitos et scurras: sales enim quadam veri fraudatione sermonem condiunt, et argutuli severa iudicandi arte non valent. Sed illa maxima difficultas: quod orator sanus furere et, ut Comicus ait, cum ratione insanire debet, hoc est ex arte debet gravissimis animi perturbationibus inflammari. Igitur qui te cunctis his orationis virtutibus praestandis imparem sentis, dicendi genus tuis par virtutibus elige. Cum enim Cicero adolescens, nimia corporis gracilitate, latam et sonantem orationis formam, cui avide studebat, non pateretur, in Graeciam remeavit ut tenui Lysiacorum charactere de integro fingeretur. In ea peregrinatione corpus et membra firmavit, et ad grandem atque amplam orationis figuram se redegit.

De locis rhetoricis.

Ut quaeque ars sua habet elementa, ex quibus suum quaeque faciat opus, ita et rhetoricae primus omnium, Aristoteles, attribuit sua, quas saepe «propositiones» appellat, ex quibus oratores sua persuasionum conficiunt opera. Et quia triplex est caussarum genus, ut vidimus, quas suscipere debet orator — demonstrativum, deliberativum, iudiciale — et demonstrativi materies honestum est, deliberativi utile, iudicialis aequum, hinc ingentem propositionum vim colligit de honesto et turpi, de utili et inutili, de aequo et iniquo, non tamen pro philosophorum placitis, sed ad sensum communem, ad quem tota facta est eloquentia accommodate.

200 ―

Sed sunt qui hanc Aristotelis diligentiam in iis propositionibus colligendis culpant ut nimiam, quae tamen satis non sit, nam innumeres colligit et tamen omnes colligi non possunt, cum infinitae rei infinita regula sit: itaque multitudine sua tyronem onerat magis quam ornat et instruit; et elementa, suapte natura, in quavis arte pauca esse debent. Et quamquam in iis quamplurimae numerentur tanti philosophi notatu dignae, satis multas tamen enumerat, vel ita, naturae numine, perspicuas ut plane communi sensu careat qui eas ab ipso doceri debeat, vel rerum usu tam raras colligit ut literae «k» similes esse videantur, quae discitur quidem a pueris, sed nulli ferme latino verbo scribendo usui est.

Multo magis quam Aristoteles hac in re digni reprehensione sunt libri Ciceronis De inventione, quorum postea, ob id, ipsum auctorem poenituit, ut Cornificii Ad Herennium et Marci Fabii Quintiliani De inventione in Locis rhetoricis, qui ita vestigandos praecipiunt ac [si] fabrum aliquem, non oratorem, instruerent, nam in unaquaque caussa certas propositiones enumerant (quae est quam Antonius orator, apud Ciceronem, in libris De oratore, «seclusam inventionis aquulam» dici), ut ex iis orator cuique caussae faciat fidem.

De statibus caussarum iudicium.

Et, quo certius procederent, de statibus caussarum spinosissimam tractationem Quintilianus, longissimo capite quod iniusti libri molem excrescit, et Hermogenes, integro libro, exequuntur. Eosque faciunt tres: nempe coniecturae sive facti, definitionis seu nominis, qualitatis seu iuris, ut pro cuiuscumque caussae statu orator propositiones caussae propias inveniat. Sed Cicero, fori romani expertissimus, eam tractationem omnium maxime inutilem existimat, quod cuiusque caussae naturalis prudentia cuivis innotescat.

Itaque multo rectius feceris si propositiones de honesto et turpi morali a philosophia condiscas, ubi de virtutum omnium et vitiorum natura, de morum characteribus, de omnibus huius

201 ―
vitae officiis ordine et ratione disseritur. Propositionibus autem de utili et inutili a politica doctrina instruaris, cum ad consilium de republica dandum, ut recte inquit Cicero, caput sit nosse rempublicam. Postremo propositiones de aequo et iniquo ex libris de romana iurisprudentia desumpseris, cuius doctrina desumere hodie oratores reputantur.

Et ista de statibus caussarum inveniendis praecepta sunt vere logica, quae praecipit rem plane esse perspectam nemini nisi ei qui de ipsa re, de qua quaerit, haec viderit tria: primum an sit, deinde quid sit, postremo quae sint eius proprietates. Oratoris autem erit proprium hoc: ex vero ad verisimile cuncta traducere.

Sed, ut exemplo vobis commonstrem, auditores, quam vana, quam ieiuna et quandoque etiam inepta et ridicula sit inventio oratoria prout ab ipsis rhetoribus vulgo traditur, seligamus caussam quae stet in statu qualitatis qui dicitur «de scripto et sententia», qui definitur cum scriptoris voluntas a scripto dissidere videatur.

Latinae linguae vita ad humanae exemplum est comparata, ut et ei sua esset infantia, adolescentia, virilis aetas, senectus et senium.

Infantiam latinae linguae grammatici ab Urbe condita definiunt usque ad Pyrrhi tempora, quasi cum Romae fundatione lingua latina nata esset. Sed, et ante Urbem conditam, Alba caput Latii fuerat, ubi quatuordecim reges perpetua successione regnaverant, et, ante Albam adventumque Aeneae in Italiam, Latium fuerat per Aborigenes celebratum iam inde usque a

202 ―
Saturni temporibus, qui primus in Latio regnum obtinuit. Latini igitur totum id longissimum temporis spatium muti transegerunt. Verum grammatici, quodammodo divinantes, affirmant hoc loci, ubi dicunt latinam linguam articulatam ab Urbe condita coepisse, cum ab eo tempore eius definiunt infantiam. At quanam ratione id verum sit, consulite nostram Novam Scientiam, ubi tractat argumentum de linguarum et literarum origine.

Eius autem linguae vestigia habetis ab Ausonii poëmate De antiqua lingua latina, ex cuius fragmentis intelligetis linguam fuisse rusticanam et horridam, quia ea aetate Romani in nulla re alia quam rustica et militari versabantur.

Adolescentia latinae linguae ducitur a Pyrrhi temporibus... et a Terentio prius, deinde a Plauto, qui duo sunt latinae vulgaris linguae latifundia. Deinde ad Ciceronis epistolas gradum faciat, quarum sermo vulgaris quidem est, sed elaboratior, et argumenta sunt officia in communis vitae usu posita. Atque a comoediis et ab epistolis linguam latinam privatam habebit. Tum ad Caesaris Commentarios progrediatur, in quibus lingua publica discitur elegantissima, quae cum in bello tum in pace est necessaria. Porro ad Ciceronis orationes perveniat: postea ad historicos, et Livium prius, deinde Sallustium, qui est Livio sublimior. Postremo ad poëtas et, principio, omnium principem Virgilium adeat et quo ordine prostat eius poëmata legat: primum tenues Eglogas, deinde ornatam Georgicam, postremo grandem Aeneidem. Tres elegiacos et Horatii Sermones et Epistolas cum Virgilii Eglogis componat; nam, ut tenues sunt Eglogae, ita exigui sunt elegi; et Horatii Sermones Epistolaeque tam vulgares latinae sunt ut «Sermones Epistolaeque» inscribantur. Novissime Horatii Lyrica legenda suscipiat, in quibus novum plane et mirum linguae latinae genus in Latium importavit.

205 ―