decorative images of Past Masters authors

SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide: Link to Annotation Guide.

cover image for this title
Giambattista Vico: Opere
cover image for this title
VIII: Versi D - Occasione e Scritti di Scuola
Body
Scritti di Scuola
I. Institutiones Oratoriae
a) Redazione del 1711

a) Redazione del 1711

1.
De natura rhetoricae.

Rhetorica sive eloquentia est facultas dicendi apposite ad persuadendum. «Facultas», inquam, quia ad eam instructi «faciliter dicunt». «Dicere» autem est optimis sententiis verbisque laetissimis, iisque intra certos ambitus apte collocatis et in aurium iucunditatem compositis, eloqui.

Non temere dictum illud: «ad persuadendum apposite». Nam ita oratoris officium est ut omnia consilia eo dirigat et intendat ut persuadeat dictione: quemadmodum medici officium est ut sanet, imperatoris ut vincat. At, si eum non assequatur finem, suumque officium fecerit tamen, non est, quod industriae erat, fortunae imputandum. Persuasio enim, ut sanitas, ut victoria, non est in dictione fortunae. Idque adeo magis persuasio quam sanitas, quam victoria: quia sanantur, vincuntur corpora quae domare vi possis; oratori autem cum auditorum voluntate res est, quae nisi uni Deo, voluntatum inclinatori, victa cedit. Persuadere enim est inducere in auditorem animum orationi conformem, hoc est ut auditor velit quae oratio proponit. Quod si orator assequatur, iam virtutem industriae operis felicitas comitatur.

160 ―

2.
De partibus officii oratorii. 3.
De materia rhetoricae. 4.
De eloquentiae adiumentis.

Hoc est facultas de quavis re proposita ornate copioseque dicendi: natura, arte et exercitatione comparatur. Ad quamque enim rem natura nos incipit, ars dirigit, exercitatio perficit. Natura autem beata est, ars misera, exercitatio et improbus labor invicti.

161 ―

5.
Naturae adiumenta. 6.
De civili institutione futuri oratoris. 7.
De institutione literaria rhetoricae parasceva.

His, quae diximus, naturae praesidiis munitus, adolescens, antequam artis comparet adiumenta, literis ad eam necessariis instituatur: ne prave faciet ut qui aedificium designat antequam solum tignumque comparavit. Et principio non est ut eum grammatica arte probe eruditum moneam: ridiculum enim est ut qui nesciunt loqui studeant eloqui. Geometriam autem per formas ediscat, ut, una opera, et artem disponendi acquirat, et ipsius phantasiae ope, qua pueri plurimum valent, assuescat vera conficere. Nam methodum geometricam in orationem civilem importare tantumdem est quantum tollere de humanis rebus libidinem, temeritatem, occasionem, fortunam; nihil acutum in orationem admittere, nec nisi ante pedes posita commonstrare; auditoribus, tamquam discipulis, nihil, nisi praemansum in os, ingerere; et, ut uno verbo complectar, in

162 ―
concione pro oratore doctorem agere. Aritmeticam vero doceatur magis ut ne ignoret quam ut sciat. Numerorum enim tenuissima scientia est; et tenuia eloquentiae noxia, cuius corpus curari oportet ut sit solidum et niteat thoris, et succi plenum sano colore fulgeat. Quod autem ad philosophiam attinet, ut olim nec epicureorum nec stoicorum doctrina eloquentiae utilis erat — quod epicurei nuda ac simplici rerum expositione contenti erant; stoici autem, nimia subtilitatis affectione, quidquid est in oratione, ipsoque spiritu generosius frangebant concidebantque, et, omni excepto succo, ossa ne arctuata quidem denudabant; — ita hodie nec carthesiana, nec nostri temporis aristotelea rebus oratoriis plurimum confert: hi, qua inornati et inconditi; illi, qua ieiuni, sicci aridique, ut ego existimem, quando lingua latina nobis excultissima est, eloquentiam nostrorum temporum vitium a rebus ipsis contrahere, eamque ex hac potissimum causa corruptam esse, quod res philosophicae sine ullo nitore, sine ullo ornatu copiaque tradantur. Sed, cum philosophia sit rhetoricae instrumentum maxime necessarium, alibi consilium quaesivi quo pacto hoc nostrae studiorum rationis incommodum emendaretur. Et musica, quae «practica» dicitur, puerum imbutum velim, ut harmonicas conformet aures, quae de numeris sive poëticis sive oratoriis iudicant; atque adeo fastidio magis quam ratione. Tandem, si sors ferat ut quis nobis detur praeclarus scenae artifex, uti Roscium Cicero nactus est, iuvat ab eo puerum, plurium actu fabularum, actionis addiscat dignitatem.

8.
Artis praesidia.

163 ―

9.
De inventione. 10.
De argumentis docentibus. 11.
De arte topica. 12.
Exempla locorum.

164 ―

13.
Formulae proponendi exempla. 14.
Formulae proponendi testimonia.

165 ―

15.
De locis argumentorum conciliantium. 16.
De locis commoventium argumentorum. 17.
De locis argumentorum tribus generibus
causarum communibus. 18.
De genere demonstrativo.

166 ―

19.
De genere deliberativo. 20.
De genere iudiciali.

167 ―

21.
De locorum delectu sive de critica. 22.
De dispositione. 23.
De exordio.

168 ―

24.
De narratione. 25.
De digressione. 26.
De propositione. 27.
De partitione.

169 ―

28.
De confirmatione. 29.
De amplificatione.

170 ―

30.
De confutatione.


31.
De peroratione.


32.
De eloquutione. 33.
De elegantia latini sermonis.

Latinitas est observatio incorrupte loquendi romano usu. Quapropter ea non tantum grammaticis praeceptionibus paratur quantum bonorum scriptorum lectione. Praeclarum enim et verum est illud Quintiliani dictum: «Aliud est grammatice, aliud latine loqui». Possis quidem iuxta grammaticorum regulas loqui, non latine tamen. Quin immo grammatici

171 ―
construunt quae latini invertunt, hi omittunt quae illi supplent, illi detrahunt quae ab his adduntur, postremo grammatici student ut oratio recta sit, latini ut elegans. Afferat lucem dictis exemplum. Latine loquitur Simo terentianus:

Vos isthaec intro auferte: abite: Sosia,
Adesdum: paucis te volo.

Grammaticus ad fastidium usque et odium haec ipsa ita enarraret: «O servi, vos auferte isthaec negotia intro, et vos abite iter hinc. O Sosia, tu ades hic: nam ego volo alloqui tecum paucis verbis». Videtis in hac grammaticorum oratione omnem terentiani sermonis sive latinae elegantiae venerem diffugisse, et verbis inutilibus et lassas aures onerantibus sententiam impediri, quae latina brevitate iam facilis captu erat; et particulam illam «dum» detrahi, quae genium latinae linguae exprimebat cum volumus cum gratia imperium mitigare.

Habet igitur, ut quaevis alia lingua, ita et latina nativam quandam venerem, quam peregrini, etsi inter cives diu versati, difficile assequi possunt. Quapropter Asinius Pollio quamdam Livio patavinitatem exprobabat, quam nos vix quidem sentimus. Quanto igitur difficilius nobis est opus hanc sermonis venerem assequi, cum latina lingua prorsus intermortua sit? Quapropter enitendum ut quam minime de formulis loquendi romanis cadamus, quas boni eius linguae scriptores nobis praescripserunt.

Sed haec observanda: ut latini in loquendo videamur. At elegantia latini sermonis praestat ut delectis verbis, quae per elegantiorum urbis alumnorum versabantur ora, et concinno nexu aptis atque urbana pronunciandi ratione, ita sermonem fundamus ut non solum pro romano cive probemus, sed romanis civibus elegantiores videamur.

Hinc tres elegantiae latinae partes: prima delectus latinorum verborum; secunda latina eorumdem collatio; tertia recta pronunciatio.

172 ―

Delectum verborum eloquentissimus Caesar omnis eloquentiae fontem esse dictitabat. Deliguntur autem verba triplici ratione: nempe ortus, significationis et usus. Ab ortu verba alia latina sunt, alia barbara: nam de graecis non est ut sermonem faciamus. Latina verba alia sunt nativa, alia latinitate donata. Latina verba nativa sunt quae in Latio nata atque alio linguae aevo viguerunt.

34.
De latinae linguae aetatibus.

Latinae linguae vita ad humanae exemplum est comparata, ut ei et sua esset infantia, adolescentia, virilis aetas, senectus et senium.

Infantia latinae linguae fuit ab Urbe condita usque ad Pyrrhi tempora: cuius vestigia extant in fragmentis legis duodecim tabularum, ex quibus arguas latinam linguam principio fuisse rusticanam et horridam, ut illa probant «aulai», «pictai», «capteivei», «coius,» «ioustitia», «flauros», «hic servos», «hunc servom», «volt», «voster», «maxumus», «optumus», «amaxit», «amaxo», «dicundum», «faciundum», «amarier», «amassere», et alia eiusmodi. Et merito quidem: nam principio Romani in nulla alia re quam militari et rustica versabantur.

Adolescentia linguae est a Pyrrhi temporibus usque ad Syllae: qua aetate coeperunt Romani a Graecis litteras ediscere, et atticum mel in Latium transvehere, et optimi scriptores extiterunt, in quibus videas quidem ipsum aetatis florem, et in aliis lutulentum adhuc, ut in Ennio, in aliis horrentem paululum, ut in Catone, in aliis luxuriantem, ut in Plauto, in aliis cultissimum, ut in Terentio.

Virilis aetas viguit Iulii Caesaris et Octavii Augusti temporibus, quae dicitur «aureum linguae saeculum», quo Romani cum Graecis tum eloquentiae, tum sapientiae studiis contenderunt: ut in summa maximi imperii potentia linguae robur

173 ―
firmatum sit. Eam enim hoc aevo excoluerunt Varro doctissimus, elegantissimus Caesar, facundissimus Cicero, vehemens Sallustius, lacteus Livius, nitens Lucretius, sublimis Virgilius, Horatius, in lyricis novus, in sermonibus, epistolis et Arte purus, facilis Ovidius, cultus Tibullus, Graecis gaudens Propertius ac plenissimus elegantiarum Catullus.

Decrescenti aetati initium fecit Tiberius Caesar, qui, cum brevi dicendi genere delectaretur, et, oppressa libertate, cives romani, partim ob adulationem, partim ob metum, recta animi sensa invertere et acria hebetare conarentur, improprium et obscurum sermonis genus invaluit. Sed maxime accesserunt ad Ciceronem Quintilianus, ad Sallustium Tacitus, ad Livium Quintus Curtius. Arbiter Petronius, lautitiarum munditiarumque et vitae et sermonis arbiter. Elegantissimi, ut in ea aetate, ex historicis est Svetonius, ex poëtis Iuvenalis. Sed in verbis momentosissimus Tacitus, quamquam in sententiis proprius. Apuleius autem quodam scribendi genere facto usus est, iucundo tamen. Tres autem Senecae, philosophus, rhetor, poëta, sententiis magis quam locutione commendantur. Eiusdem census est Plinius nepos: Lucanus autem tumet, Statius noster audet, Martialis saepe abutitur lingua, Persius se sua caliginosa poësi involvit.

Hanc aetatem terminat Hadrianus, a quo linguae senium ad Theodoricum usque tractum est; quo Latium, provincialibus undique hominibus celebratum, quod imperatores romani ex provinciis etiam creari coeperunt, deinde, cum invasum esset a barbaris nationibus, bonarum studia litterarum aut a nemine aut a paucis excolebantur: itaque lingua semibarbara facta est. Scripserunt tamen ea aetate Lactantius Firmianus, omnium patrum latinissimus; Hieronymus, ciceronianus; Tertullianus, in audendo felix; Augustinus, sententiis magis acutus; Gregorius, numero ferme poëtico delectatus. Et poëtae floruerunt Ausonius et Claudianus: ille acutis sententiolis, hic locutione commendatior. Uni iurisconsulti, veluti depositam linguae puritatem, atque id ex formularum solemnitate conservarunt. Atque haec aetas in Symmaco et Boëtio finem fecit. Tandem lingua

174 ―
intermortua est, ubi cum linguis barbarorum, quae Italiam occuparunt, prorsus confusa est: ex qua confusione haec nostra vernacula, quae «italica lingua» appellatur, orta est.

Ex his auctoribus verba legenda sunt, ut vites vitium, quod dicitur «barbarae lexeos», in quod offendunt, qui verbis utuntur apud barbaros primum natis, nec a Latinis usu receptis: ut Baptista Mantuanus haud veritus est quondam «guerram» dicere. Praeterea necesse est ut ea verba ita, uti diximus lecta, impendas significatione etiam latina, ne admittas vitium orationis quod «barbarae significationis» appellarem: ut si sumas a Latinis hoc verbum «hostis», quod quidem nativum latinum est, sed eo utaris ut significes «castra», qua significatione apud Italos feminini generis est, et «castra», tum nostra tum hostium, significat. Voce latina quidem, significatione tamen barbara, utaris. Sed tum primum, tum secundum vitium ope lexicorum facile declinant linguam mediocriter eruditi. In illud vero saepissime incidunt qui voces latinas significatione item latina deligunt, sed ea barbaro compositionis genere coniungunt. Nam facile quis sumat verbum «facere» et verbum «malum», utrumque quidem latina significatione, «facere» nempe per «fare», «malum» autem pro eo quod homini datur: nec contra grammaticae praecepta quidquam peccaverit, si dicat «facio tibi malum». Oratio neque soloecismo ullo neque vitio barbarae vel lexeos vel significationis laborat; sed compositione barbara reprehenditur: nam nos Itali cum verbo «malum» verbum «facere» iungimus. Itaque qui ita loquitur, verbis quidem latinis, sed phrasi seu locutione italica loquitur.

Hinc videtis non sat esse recte didicisse grammaticorum praeceptiones ut quis latine loquatur; nam eae dumtaxat utiles sunt ut vitium solaecae orationis, non autem ut barbarae effugiamus. Quo confirmatur illud Quintiliani dictum: «Aliud grammatice, aliud latine loqui». Nec sat esse lexica ut certi simus nos latine loquutos esse: nam lexica nobis exhibent ut plurimum verba singula, eorumque significationes aperiunt; compositiones non item docent, in quibus potissimum latinitas spectatur. Nam, ut idem Quintilianus ait, «in verbis singulis magis vitia retexeris: virtutes vero in contextu observantur».

175 ―
Conatus tamen est latinitatis studiosos hac in re iuvare Robertus Stephanus suo Latinae linguae thesauro, in quo compositiones verborum latinorum latinas alphabetico ordine complexus est. Itaque, si eius Thesaurum perquiratis, nullum latini sermonis probatum scriptorem, qui cum verbo «facere» vocem «malum» coniungat, at vero multos eum verbo «dare» inveniatis.

Ab hac linguae historia, quam modo narravimus, verba latina porro dividuntur in antiqua et nova. Antiqua sunt quae aureo linguae saeculo per Romanorum ora desueverunt. Nova autem censentur quibus post eam aetatem usi sunt.

Antiquorum vitandae primum sunt voces Iulii Caesaris vel Octavii Augusti aetate iam intermortuae et conclamatae, ut «oppido» pro «valde»; deinde inflexiones, ut «amassere» pro «amaturum esse»; denique syntaxis, ut «servum meum miror ubi sit».

Auctorum, qui post Tiberium scripserunt, etiam sunt mittenda verba, quae aurei saeculi scriptoribus religio fuit proloqui, ut «impossibile». Sed ne verbis quidem, quae in usu erant augustaeo saeculo, utendum est significatione aut antiqua, ut «latro» pro «satellite», vel nova, ut «civilis» pro «modesto».

Sunt qui linguae romanae, quae Iulii Caesaris et Octavii Augusti aetate viguit, sunt adeo religiosi, tu quidquid non ab eius aevi auctoribus scriptum inveniant, latinum non putent. Sed falluntur, quia dubium non est quin ante et post ea tempora lingua latina vixerit: deinde, ut scriptores aurei saeculi videantur, in maximas angustias rediguntur, nam eius aevi scriptores non omnia verba, neque omnes loquutiones ad explicandum necessarias nobis perscriptas reliquerunt. Ego sic existimem: ut omittamus antiqua, quae constat aureo saeculo desuevisse, et nova quibus facile aureae aetatis vocabula supponamus. Quare «essentiam», ex. gr., non dixerim, quam Cicero «vim et naturam» appellat, nec «sociennum», qui Augusti temporibus dicitur «socius». Ceterum, ubi id nobis non liqueat, promiscuum omnium aetatum usum probaverim.

176 ―

Neque timor subest ne monstri similes, quemadmodum isti aiunt, ut quis linqua loquatur, in qua coëant verba et locutiones scriptorum, qui tantis temporum intervallis inter se divisi scripserunt. Nam, si omnes ad aurei saeculi normam redigam, hoc est litteris, diphtongis, inflexionibus, syntaxi eius aetatis utar, neque aliter ea aetate romanos loquutos constet: quis me antiqui vel novi sermonis arguat? Neque enim loquimur Latinis defunctis, quibus id sane mirum videri posset et nos hoc vitio fortasse notarent; sed nostrae et futurae litteratorum virorum aetati, a quibus iam omnes linguae auctores perlectos esse putandum est, ut nullum subsit periculum ne non ab iis intelligamur.

Illud sane exploratum est: quod, lingua latina mortua, non amplius licet nova in ea excogitare vocabula. Ea enim potestas solius populi est,

Quem penes arbitrium est, et ius et norma loquendi.

Et unis poëtis dithyrambicis et comicis licet: illis quidem, ut, vino madidi, ipsa vocabulorum novitate baccari videantur; his autem, ut risum moveant, novo locutionum genere excogitato. Et tamen utrisque prudenter id facere licet, et servatis analogiae praeceptis, ita ut ex vocabulis latinis quae nova facienda sunt deriventur. Exempli gratia, ut a «coelestis» factum est «coelestissimus», ita a «terrestris» facias «terrestrissimus»; et quemadmodum os Ciceronis «coelestissimum» dictum est, ita tu, novo vocabulo, avari animum terrenis rebus deditum «terrestrissimum» dicas. Atque haec ab ipsis poëtis, et eius generis poëtis, in excogitandis novis vocabulis, quae, proprio nomine, «novata» appellantur, servanda sunt, ne alioqui, si integra a barbaris sumamus et in latinum usum detorqueamus, Merlini Coccai Maccaronea effutiamus. Si id ius poëtis ponitur, qui, ut Cicero ait, «alia lingua loquuntur», quanto nobis minus licet, ubi sermone latino uti velimus, qui nihil aliud est nisi ratio loquendi pro populi romani usu?

177 ―

Itaque pro rerum novitate, novis per barbaros vocabulis adinventis, si abstinere possis, ut purus putus latinus videaris, tramitte, ut, si narres quempiam occisum esse, si novo teli genere Romanis incognito occisus sit, ac proinde vocabulum latinum non suppetat, si id narrare non est necesse, relinquas. At, si teli genus appellare necesse sit, videas primum an commode possis eius formam et usum circumscribere, et pro vocabulo barbaro circuitione latinorum verborum utaris; sin id commode fieri nequit, ne religiosas latinorum aures laedas, petita prius venia illis formulis «fas sit dicere», «si dicere licet» et aliis eiusmodi, proprium eius teli vocabulum latinum proloquaris. Sed, si postremo ea vox non patitur ut in latinam formam conformetur, tunc denique barbarum barbare proferre ad illud instar: «teli genus, quod vernacula lingua baionetta appellatur».

A significatione dividuntur vocabula, quod alia plus, alia minus significant, alia rem ipsam exaequant. Quae plus significant, inserviunt illi amplificationis parti quae dicitur «auxesis», nam rem supra meritum auget, ut si pro «peccato» dicas «scelus».

Quae minus significant, usui sunt alteri parti amplificationis quae dicitur «maeiosis» et res attenuat, ut vicissim si pro «scelere» «peccatum» dixeris.

Quae vocabula ipsam rem exaequant, illa sunt quae ad id ipsum significandum quod in animo habes sunt nata, et in eo explicando dominantur: unde Horatius vocabula «dominantia» eleganter appellat et eorum significatio «nativa» dicitur; ut, si sermo sit de re quae merita sit «peccatum» appellari, «peccatum» dicas; sin de re quae mereatur dici «scelus», «scelus» appelles.

Sed, quo rem teneatis rectius, sciatis oportet in nulla lingua reperiri ista quae «synonima» vulgus appellat: nam nullum sane verbum est quod idem ac aliud aut saltem eodem modo significet, aut postremo eiusdem sint aetatis. En haec quatuor: «peccatum», «facinus», «scelus», «nefas», inscienti adolescentulo exponuntur in istis synonimorum libris in unum

178 ―
aggesta locum, quasi vero unum significent. Sed enim inter se significatione plurimum differunt: nam «peccatum» est eius, exempli gratia, qui herile imperium praevertit, «facinus» abducere ab lenone invito amicam, «scelus» amicum prodere, «nefas» filium necare. Et, quamquam plura verba idem significent, non tamen eodem modo significant, ut «cupio» et «cupiditate incendi», «irascor» et «ira inflammari»: nam «cupio» et «irascor» propria sunt et confusa; «cupiditate incendi», «ira inflammari» sunt translata et illustria; illa sedatam, haec perturbatam habent significationem. Sed, etsi pura verba idem eodemque modo significent, non tamen eiusdem aetatis fuerint, et alia alio in aevo per Romanorum ora fuerint celebrata, ut, exempli gratia, «gnatus» et «filius». Verbum enim «gnatus» antiquius est, ac proinde eo poëta utetur: qui soluta oratione et sermone augustei temporis loqui velit, non utetur.

Elegantia, igitur, virtus orationis et quae in singulis verbis spectetur, ideoque minuta est et tam difficilima usu quam facillima visu est. Ea enim virtus subest in oratione, non extat, cum, ad explicanda quaeque mentis sensa, deligimus verba quae ad ea ipsa significanda, uti diximus, nata sunt.

Ea autem sunt ut plurimum vocabula propria et, bona ex parte, translata ex causa necessitatis, quae, quod propria deessent, populus primus invenit et eodem iure quo propria censuit: quare metaphoras nativas et «populares» appello, ut multa sunt ruris vocabula quae ad mentis humanae operas significandas translata sunt, ut «lego», «intelligo», «puto», «dissero», «cerno», «decerno» et alia eius generis.

Significatio igitur nativa sive propria sive translata est, cum verbum significat id ad quod significandum principio natum est, ut «calamitas», quae significat cladem illam qua frugum calami maioris vi grandinis humi afflicti et contriti sunt. Ad eas igitur addiscendas verborum significationes nativas maxima ex parte conducit etymologia, quae verborum origines enarrat et eorumdem progressus ostendit: quae proinde mihi videtur linguae philosophia et historia, de qua habetis doctissimum Iohannis Gerardi Vossii Etymologicum.

179 ―

Sed in primis tenere necesse est vim et potestatem praepositionum quae in compositione verborum spectantur, quae maxima et potissima elegantiae pars est. «A», enim, vel «ab» significat vel «partem», ut «abscindo», «abscedo»; vel «alio», ut «amando»; vel «clam», ut «allego allegas»; vel «prorsus», ut «abeo», «absolvo», «amitto».

Analogia praeterea diligenter servanda est, nam elegantius uno verbo rem expedias...

Ab usu denique dividuntur vocabula, ut alia sint in usu populi, alia in usu scriptorum. Quae sunt in usu populi, alia sunt in usu hominum qui ex ima et vili plebe orti sunt, alia in usu honestiorum. Quibus spurca plebs utitur, uti spurcis, est abstinendum, cuius generis sunt omnia foeda vel sordida. Atque his accenseo vilia et corruptas loquendi formas, quae «idiotismi» dicuntur. Quibus autem utuntur honestiores, ut illustri loco nati, senatores, litterati viri, et, ut uno verbo utar, homines elegantes, ut elegantia sunt deligenda.

Quae sunt in usu scriptorum a vulgari sermonis consuetudine recedunt alia aliis longius. Oratoria paulum, historica etiam, poëtica mirum quantum, philosophica tantum praeter cetera, ut Antonius, apud Ciceronem, in libris De oratore, philosophos, quamquam de argumentis non supra vulgarem sensum suos libros inscribentes, nullo se omnino pacto intelligere dissimulet. Et ratio hoc suadet. Quia oratores intelligi debent a multitudine, propter quam praecipue, ut diximus, nata est eloquentia: et tamen dictione debent detinere auditores, quod supra vulgarem loquendi rationem paulum insurgendo assequuntur. Poëtae vero, quia delectare potissimum volunt, admirationem suis poëmatis potissimum phrasi conciliant, ex qua admiratione novitatis nascitur delectatio: admiratio enim nonnisi

180 ―
ad nova erigitur. Itaque vel novas dicendi formas excogitant vel revocant in usum antiquas, quae, quia antiquae nunc in usum revocatae, ob idipsum novae sunt, vel accersunt peregrinas, quae ut merces novitate delectant. Historici autem, quia in suis concionibus oratorum, in descriptionibus poëtarum sustinent partes, medio inter utrosque dictionis genere liberiori quam oratores, adstrictiori quam poëtae utuntur. Philosophi tandem, cum de rebus vulgo abditis disserant, necesse est ut locutionibus vulgo ignotis id faciant. Philosophis adscribo qui de artibus scripserunt, ut Celsum de re medica, Catonem, Varronem, Columellam de re rustica, de architectura Vitruvium, de re militari Vegetium, de iurisprudentia iurisconsultos, qui suis cuiusque artis propriis utuntur vocabulis, quorum magna pars ipsis Romanis earum artium rudibus, vel dum lingua vivebat, ignota erant.

Itaque maximum vitium est si inter fundendos sermones aliquam illustrem metaphoram gravi oratione dignam proloquaris... vel si loquutione alicuius artis propria pro vulgari usus fueris...

Si quis autem vestrum quaerat unde addiscendum haec vulgaris latine loquendi ratio, quando lingua intermortua est et ad nos nonnisi auctores latini pervenerunt, ego dicam: — A comicis — Ii namque a solo argumento poëtae sunt; caeterum dictionis genere omnino populari utuntur, et ratio id quidem suadet: nam, ut verisimiles eorum fabulae videantur, in quibus patresfamilias, filii, servi, uxores, amicae, lenones prodeunt et de rebus in communis vitae usu positis sermones habent, id similiter loquendi genus iis attribuunt quo iidem homines de iisdem rebus domi forisque re vera utuntur. Quamobrem in ea ego sum opinione: ut qui latinam linguam via et ordine discere velit, ei sit a comicis poëtis incipiendum: ii enim uni testantur quae latina lingua vulgaris fuerit. Quidni naturam in lingua intermortua imitemur, quam in nostra vernacula perdiscenda sequimur? Eam enim a matribus, nutricibus et pueris, quibuscum adolescimus, docemur: deinde illas oratorum, poëtarum ac philosophorum erudimur. Nec dubium ullum est, ut

181 ―
superius vidimus, quin oratores dictionis genere aliquantulum a vulgare recedant: nam quo pacto ab indisertis distinguerentur? Poëtae vero, Ciceronis testimonio, «alia lingua utuntur». Sed quid Cicerone teste opus est, cum nullus usquam populus lingua poëtarum, nec ullus poëta populari lingua usus sit? Philosophi denique vocibus ac locutionibus utuntur, quarum ipsi uni inter se commercium agitant.

Nec ullum facessit negotium Quintilianus, qui praecipit pueris ad linguae doctrinam poëtas esse explanandos. Nam Quintiliani tempestate latina lingua per Romanorum ora vivebat: quare pueri iam linguam vulgarem Latinorum tenebant, cum ad grammaticos seu litteratos sese applicabant, qui poëtas ipsis enarrarent et alienam illorum linguam erudirent. At nos quo pacto ad poëtas recta pergimus, qui vulgarem linguam plane ignoramus; ita ut, qui id faciunt, idem numero facere videantur ut qui Transalpinus linguam nostram Italorum in Francisci Petrarcae aut Torquati Tassi poësi vellet condiscere?

Hactenus de ea elegantiae parte, quae delectu verborum continebatur. Secunda erat, quae in eleganti eorumdem collocatione consistit. Cum igitur ea virtus in contextu spectetur, unum et item alterum exemplum apponamus...

Tertia eloquentiae latinae pars erat pronunciatio pro romano usu, quae proprie «urbanitas» appellatur: sed desperata sedulitas, si quis genuinam hanc urbanitatem romane loquendi, intermortua lingua, assequi velit. Nihil enim est nostrata pronunciatione corruptius: Latini namque, ubi vocales productas pronunciabant, tantum temporis assumebant quantum si duplicarent. Itaque olim etiam in scribendo iterabant; quae consuetudo Ennii tempore exolevit, et eius relicta vestigia in interiectione «eheu» et in «prehendo» eiusque compositis. Mansit tamen post Ennium illa pronunciationis, quam diximus, ratio, unde illud pronunciabant «amorem» duplici «oo», idque in omnibus syllabis attendebant; unde histriones, qui ut plurimum servi erant, a quovis de vulgo exibilabantur, qui inter agendam fabulam in cuiusvis syllabae quantitate peccarent. Nos autem quantitatem vix penultimae in vocibus minimum trisyllabis

182 ―
sentimus. Latini duplicem edebant sonum, cum diphtongos «ae», «oe» pronunciabant; nos ut nudas vocales emittimus. Latini, testimonio Ciceronis, vocalem quae claudebat unam Vocem, insequente alia voce quae item a vocali inciperet, ut nos Itali, elidebant; quin immo dictionum in «m» cadentium, insequente voce quam vocalis aperiret, vorabant ultimam syllabam, quod hodie non servatur. «H» littera habebat suum usum, ut nota esset quod spiritus ex intimo pectore educeretur. Hodie, barbaro proverbio ad significandum nullum alicuius precium, dicitur «h inter litteras». Quid igitur? quamquam fuerint qui de orthoëpeia scripserint, tamen pronunciandum hodie est ex consuetudine praesenti eruditorum.

35.
De sententiis, vulgo «del ben parlare in concetti».

Id fuit graecae, tum latinae, tum italicae linguae fatum: ut, post aetatem qua sermo elegans celebratus est, successit saeculum quo loqui per sententias, sive, ut Itali dicunt, «in concetti», in precio habitum sit.

Sententia ab Aristotele in quatuor partes dividitur. Vel enim rationem habet adiunctam, vel sine adiecta ratione profertur. Quae sine ratione profertur, est effatum aliquod in vitae usum apud omnes verum et incontroversum. Eaque sententia vel generalis est vel particularis. Generalis ut «Ne quid nimis», quam sententiae speciem Graeci, proprio nomine, «gnomen» appellarunt. Particularis autem est ipsa generalis sententia certae personae certaeve rei applicata, ut «Non Cynnae, non Syllae longa dominatio», quam hypotheticam sententiam si ad theticam traducas, id efficias: «Violenta imperia non diuturna»; atque alteram hanc sententiae speciem Graeci, suo vocabulo, «noëma» vocant. Gnomae philosophos, noëmata vero oratores, poëtas, historicos decent magis. Atque adeo «loqui per gnomes» id ipsum Graecis dicebatur «philosophari», quod nos Itali verteremus «sputar sentenze». Sententiae

183 ―
vero quae rationis et probationis egent sunt quae vel admirabile quodpiam vel controversum enunciant. Atque earum aliae sunt entimematis partes..., aliae vero vim habent entimematis, unde vocantur «entimematicae». Atque eae, Aristotelis iudicio, caeteris longe praecellunt, et tales sunt in quibus eius quod dicitur causa apparet... Sed ex sententiis, propter quamdam nobilitatem, illae Latinis dicuntur, quae plurimum ostentant ingenium, uti et apud Italos, per nobilitatem, eaedem «concetti» appellantur.

Ingenii virtus, ut Matthaeus Peregrinius in aureo De acutis dictis libello disserit, consistit in mutuo diversarum rerum ligamine. Nam in acuto dicto haec tria inveniuntur: res, verba et rerum verborumque ligamen. Ligamen autem duplicis generis constituit: unum sensibile, intelligibile alterum; illud rerum, hoc autem idearum colligatione efficitur. Intelligibile rursus in duas dividit species. Unius speciei ligamen simplex est, quo, sine ullo alterius ideae glutino, duae ideae simpliciter colligantur...; idque secundum mentis humanae opus est, et «simplex enunciatio» dicitur. Alterius speciei est ligamen quod duas ideas coniungit tertia mediante, hoc est ratione aliqua sive expressa sive tacita — quod est tertium mentis nostrae opus; — et dialecticis «syllogismus», rhetoribus autem dicitur «entimema»... Simplex ligamen enuncians nihil ingenii aut artis habet. Laudem vero acuminis demeretur sententia ratiocinans, que tacitam vim entimematicam continet, hoc est rationem qua mediante duae diversae ideae apte inter se colligantur. Quae entimematica vis nedum in propositione quae simplex videatur, sed et in uno verbo abscondi potest...

Hinc idem Peregrinius acumen seu ingenii vim definit «felicem medii inventionem, quod in dicto aliquo diversas res mira aptitudine et per summam elegantiam colligat». Atque hoc pacto acumen constituit in rara et nova aptitudine duorum extremorum in aliquo dicto feliciter colligatorum. Eius autem inventio, Aristotelis iudicio, in Poëtica, admodum difficilis est, ubi in argumento metaphorarum inquit: «Decenter uti translationibus maxime est arduum, nam nonnisi versatilis ingenii

184 ―
est», et ut in Rhetoricis habet: «Soli philosophi solertes acutique praestare possunt in rebus distantibus quid simile contemplari».

Ab hac ingenii vi et acumine, unde nascuntur, sententiae acutae Italis vocantur «pensieri ingegnosi» et «vivezze d’ingegno»: nam, etsi quandoque materia aliquid conferat ut acuta dicamus, non tamen acute dicimus a materia...

Unde poëtae itali sequioris aevi argumenta sibi proponebant mira, ut ipsi quid de iis ingeniose dicere videantur. Sed nihil magis, nam acumen non constituitur a materia et obiecti novitate, sed ab artificio. Artificium autem est, ut idem Peregrinius ait, non quod invenit pulchra, sed quod efficit. Quin immo Scaliger in Poëtica, libro quarto, acumen id definit: «quod sententiam per se languidam penetrare faciat in animos auditorum». Itaque ingeniosa sententia, ut Benius in Poëtica decribit, est in qua non vulgariter, sed nobilem in modum animi sensu pelluceat; et omnis ingeniosi dicti laus, non rei sive subiecto, sed concipiendi modo seu formae est accepto referenda, ut, nomine ipsi rei apto, «ingeniosum dictum» dicatur.

Vestigato qua in re consistant acuta dicta, inquiramus modo cur delectent. Aristoteles in Rhetoricis eam affert causam: «quod iis homines breviter et facile multa discant», nam natura advertit hoc insitum esse omnibus: ut, cum aliquid facile et brevi didicerint, multam capiunt voluptatem. Atque ex eo infert illa argumenta urbana esse, quae nos in alicuius rei cognitionem celeriter ducunt. Quare neque argumenta illa probari observat, quae patent atque in promptu sunt. Dicit autem illa in promptu esse, quae omnibus nota sunt et non indigent ut quaerantur. Neque illa probari quae, cum exposita sunt, adhuc tamen ignorantur: sed illa quae, cum exponuntur, statim nos in cognitionem ducunt aliquam, etiamsi prius nihil sciremus, vel quae, paulo post, cogitatione percipiuntur.

Acutissimus Sfortia Pallavicinus, in aureo libello De stylo, hanc ipsam Aristotelis causam profert, in eo tamen ab eo diversus, quod praecipua mentis delectatio qua animus, acuto

185 ―
dicto audito, perfunditur, non ex facilitate discendi, sed ex admiratione novitatis nascatur, non tamen ex eo quod admiratio ignorantiam causae supponat, sed quominus ex admiratione scientia eius, quod ante ignorabatur, promanat: quae scientiae acquisitio fons est et origo summae voluptatis, qua intellectus humanus affici possit; unde quo quid magis nobis ignotum erat aut praeter nostram opinionem, eo magis admiratio et voluptas ex eius acquisita scientia nascatur. Peregrinius ex admiratione quidem eam nasci voluptatem opinatur, sed quae in pulchri potius quam veri contemplationem nos ducat. Nam, ut inquit, veritas quidem iucundissima facie est, sed aliter delectat Euclidis demonstratio intellecta, aliter acutum poëtae dictum. Delectat illud, ubi demonstrationem sis assecutus, quia assecutus es verum: delectat autem hoc, quia in eo admiraris pulchrum. Verum autem intellectus obiectum est, pulchrum autem ingenii. Itaque, quando ligamen figuratam tam novam, tamque raram aptitudinem inter partes colligatas efficiat ut virtus ingenii in eo fiat praecipuum admirationis obiectum, habebimus in dicto acumen mirabile atque in eo pulchritudinem (nam pulchritudo est apta partium collocatio), et ex contemplatione pulchritudinis voluptatem.

Sed nihil vetat quin, acuto dicto audito, et intellectus brevi et facile doceatur, et pulchro ingenium delectetur. Ex quo fit quod maior voluptas nascitur ex acuto dicto quam mathemate demonstrato, non solum ex hac ratione, sed ex aliqua quam mox subiiciam. Nam, ut idem Peregrinius recte distinguit, philosophus docendo detegit ipse verum, ita ut nihil auditori relinquat quo is suo ingenio delectetur. Orator autem, acuto dicto prolato, efficit pulchrum quod ipsi auditori detegendum relinquit. Nam, acuto dicto prolato, hoc est sub indicata ligaminis ratione, auditor eam vestigat, medium invenit, extrema confert, aptitudinem contemplatur; et ipse detegit pulchrum, quod orator effecit: unde ipse sibi ingeniosus videtur, et acuto dicto non tam ut ub oratore prolato quam ut a se intellecto delectatur.

Hinc illa explicantur, quod quo acutum dictum brevius est eo magis delectat. Quare minus delectat similitudo quam hycon,

186 ―
hycon minus quam methaphora... Ratio ligaminis explicatior est in similitudine quam hycone, explicatior in hycone quam metaphora. Itaque minus in similitudine quam in hycone, minus in hycone quam in metaphora ingenio auditoris explicandum relinquit.

Locos autem, unde acuta dicta ducantur, omnes topicos enumerat, apud Ciceronem, Caesar in libris De oratore; sed doctissimus anonymus italus in observationibus ad Galli item anonymi librum inscriptum L’arte di ben pensare, ad duo summa capita revocat: nempe falsum quod videatur verum, et verum quod videatur falsum. Ad primum caput revocat omnia acuta dicta ex similitudine petita et symbolicis figuris formata; ad secundum autem dicta omnia ab inopinato, seu paradoxa, reducit. Sed in hac re, pace tanti viri, ei non assentior; nam tum in symbolo, tum in paradoxo una est ratio veri pulchrique detegendi. Etenim, sicuti, paradoxo explicato, cum aliter quis putabat, Aristoteles inquit in Poëtica quod tunc animus secum dicere videatur: — Quam verum est hoc! ego decipiebar, — ita, explicata similitudine, animus secum dicere videtur: — Quam sibi apte respondent ea quae diversa putabam! — Immo, si enucleatius illud «Quam verum est hoc!» Aristotelis interpretari velimus, nihil aliud est nisi hoc: «Quam sibi apte respondent quae opposita esse putabam!». — Itaque, si qua est differentia inter utramque discendi rationem, ea est quod maior admiratio novitatis est in paradoxo quam in symbolo: quia minus putabamus sibi apte responderi quae sunt inter se opposita quam quae diversa. Atqui maius minusve diversa rerum genera non constituunt.

Id ipsum exemplis luculentius explicemus. Symbolum est illud quo Cicero Romam «arcem orbis terrarum» appellavit. Paradoxon autem illud quo, cum hortatur Catilinam ut senatu atque adeo Roma egrediatur, ait omnes senatores, qui ibi frequentes aderant, idipsum, «dum tacent, clamant». Utrumque acute dictum, quia in utroque felix medii, seu ligaminis seu rationis, inventio est, qua in symbolo diversa, in paradoxo opposita inter se mira novitate ac raritate colligantur, et summa

187 ―
aptitudine sibi respondent ut efficiat verum, quod ipsum idem sit pulchrum. Una est in utroque veri pulchrique detegendi ratio. Nam, eo symbolo audito, mens primo extrema percipit urbem Romam et orbem terraqueum, arcem urbis et caput imperii nationum. Deinde medium, seu ligamen, quo colligantur, agnoscit: quod, sicut arx munimento urbi est adversus vim et arma, ita Roma praesidio est gentibus omnibus adversus iniurias. Itaque in ea nova et mira partium aptitudine veram pulchramque imaginem admiratur, atque ea admiratione, quae eam notitiam sibi peperit, delectatur. Sic in eo paradoxo auditor numerat extrema, item quatuor, tacere, clamare et utriusque effecta: taciturnitatis, nempe, nullum animi iudicium proferre; clamoris autem proferre, et quidem cum impetu. Mox agnoscit ligamen, quo effectus clamoris cum taciturnitate coniungitur; nam, tacendo, senatus universus videtur ad eadem ipsa graviter vehementerque exhortari Catilinam quae Cicero. Et, dissolvens paradoxum, taciturnitatem ad clamoris effectum coniungit, atque, in ea coniunctione extremorum, novam, raram miramque duarum rerum, quae opposita primo videbantur, aptitudinem, atque in ea dicti acuti veritatem pulchritudinemque detegit.

Quae a summo ad imum colligentes, videtis non esse duos dictorum acutorum fontes, falsum quod videatur verum, et verum quod videatur falsum, et quod ex primo in symbolica dicta, ex altero in paradoxa acuminis virtus derivetur; sed omnium unam esse originem: verum quod lateat ac novo raroque invento medio celeriter et facile detegatur. Et, si quae inter acuta dicta symbolica et paradoxica distinctio est, ea est: quod verum in symbolicis dictis supponit ignorantiam, in paradoxicis autem errorem auditoris. Ita ut hoc pacto dici possit duos esse acutorum dictorum fontes: verum quod auditor ignorabat, et verum circa quod idem auditor errabat; et ex primo acuta dicta petita ex similitudine, ex secundo ea quae ex inopinato proveniunt. Caeterum, utraque admirationem novitate et raritate ligaminis gignunt, apto partium commensu efficiunt pulchritudinem, et nova ac mira formae spectabilitate scientiam pariunt, qua brevi et facile intellectus verum, ingenium vero pulchrum agnoscat.

188 ―

Existimaverim potius falsum quod videatur verum esse fontem argutiarum. Cuius opinionis auctorem Aristotelem habeo, qui id quod faciat argutiam dicit esse causam pro non causa sumpta. Unde ab eodem philosopho ridicula dicta apparentium entimematum «ioci» appellantur. Arguta dicta ab acutis longe alia sunt: acuta enim docent, arguta fallunt. Acuti dicti forma est concinnus aptusque partium commensus. At Aristoteles in Poëtica affirmat ridiculum aliquo pacto peccatum esse et turpitudinem sine dolore minime noxiam, quae, una voce, a Cicerone «subturpe» appellatur. Acuto dicto audito, quis celeriter verum discit; at arguto dicto is expectatione fraudatur sua, et, dum verum expectat, nam is est intellectus humani ingenitus appetitus, detegit falsum. Quemadmodum autem veritatis facies honesta est et iucunda, ita falsitatis aspectus turpis et gravis. Unde homines, sicut delectantur veris, ita indolent falsis. Sed Aristoteles innoxiam dicti ridiculi turpitudinem esse ait et quae non doleat, quia quod ridiculum facit non est aperte falsum, quod enormi partium difformitate constat, quod intellectu tamquam turpe foedumque monstrum visuque grave obiiciatur, sed falsum apparens, quod ineptis potius quam difformibus partibus coalescat; unde eius species, tamquam ridicula persona, non dolorem, sed risum ciet.

Haec ego dixi ut artem iudicandi habeatis de dictis veri acutis. Quibus auditis, si nihil novi discatis, ea magis inaniter quam acute dicta putetis; si partibus collatis inepta menti species obiiciatur, iudicetis ridicula, non acuta; si species plane difformis ac foeda sit, non acuta neque arguta, sed falsa esse dicta censeatis.

Sunt qui putent dictorum acumen a verbis quoque esse, sed homonymia verbi falsi sunt. «Acutum» enim accipimus quod celeriter docet: locutione autem, quantumpote est concinna et crispans, nihil dicitur. Acuta namque, sive potius arguta locutio est concinna et crispans verborum conformatio, per quam verba aut apte sibi respondent, ut eleganter collocantur, aut paribus incedunt membris, aut iucundo fine concludunt, et multo magis per quam haec omnia eveniant... Sed

189 ―
inter conformationem verborum et sententiarum hoc interest: quod verborum tollitur, si verba ipsa mutaveris, sententiarum permanet, quibuscumque verbis utaris, ita ut verborum figura nihil praeterea afferat nisi quamdam in audiendo iucunditatem.

Idipsum elucescat exemplo, quod ad eam rem Aristoteles apponit. Comicus senario dixerat: «Pulchrum est mori quando quis non est morte dignus». Aristoteles, ut eam ipsam sententiam verbis concinnet, verbum καλόν in ἄξιον commutavit, quod verbum eodem versu, non eodem significatu iteravit. «Dignum est mori quando quis non est morte dignus». Sententia utro verbo elegans, altero evadit urbana. Quare id evincit: quod argutiae verborum quam iucunditatem efficiunt, id mutatis verbis non sentiatur: at acumen sententiae, etsi verba mutes, collocationem evertas, ductum confundas, numerum disturbes, idem manet.

Igitur eiusmodi, quae verborum figuris formantur, unicum est opus: aures mulcere; unde potius inter arguta dicta quam inter acuta sunt accensendae. Atque id graviter mihi confirmat Aristoteles, qui in Poëtica poëtas admonet ut in partibus ignaris otiosisque poëmatum, cuiusmodi sunt illae in quibus nec mores alicuius personae exprimuntur, nec sententiae ullae acutae ad probandum, vel graves ad commovendum positae sunt, uti sunt descriptiones et narrationes rerum amoenarum, ii incumbant in id, studeantque eas adiuvare huiusmodi floribus et luminibus orationis, ut iis, quantum fieri possit, elegantiis abundent. Quid ita? Quia, cum eae poëmatum partes nihil ex sese habeant delectabile, neque imitatione, neque doctrina, neque animi commotione, nisi his ornatibus instruantur, iaceant omnino necesse est.

Ita, vicissim, ubi mores exprimuntur, sententiaeque sive acutae ad docendum, sive graves ad perturbandum dicantur, locutio simplex et pura sit, neque exquisitis verborum luminibus exornetur. Eius rei rationem eam Peregrinius affert, quam prius Musonius philosophus apud Aulum Gellium explicavit: nam animus humanus pluribus rebus suae intentionis acumen uno eodemque tempore aeque applicare non potest:

190 ―
cumque locutionis lumina nimium in promptu sint et longe emineant, ea ornatu suo et splendore facile omnem hominis attentionem intercipiunt; unde mores, affectus, entimemata in tanta luce nihil aut parum apparere necesse est.

36.
De dignitate.


37.
De tropis. 38.
De metaphora. 39.
De metonymia.

191 ―

40.
De synecdoche. 41.
De ironia.


42.
De troporum affectione. 43.
De troporum speciebus. 44.
De tropis falso habitis.

192 ―

45.
De schematibus seu figuris.


46.
De figuris verborum. 47.
De figuris sententiarum. 48.
De compositione.

193 ―

49.
De iunctura. 50.
De periodo.

Ab hac parte potissimum dissertus ab imperito dicendi distinguitur: quod rudis incondite fundit quantum potest orationem, et id quod dicit lateribus et spiritu, non autem arte, determinat. Disertus autem sic alligat verbis sententiam ut eam numero quodam complectatur. Quare illius oratio est infinita, incerta et pendens: huius autem certo quodam ambitu decurrit, interspirationibus suis et intervallis dispuncta, ac rotunda complexione terminatur.

Verumtamen ratio dicendi, quantum ad hanc rem attinet, triplex est: alia enim dicimus caesim, alia membratim, alia circumducte. Caesim fundimus orationem cum in minutissimas eam partes dividimus: quod commodum fit cum amplificamus... Membratim dicimus cum in singulis membris consistit oratio: quod potissimum ad narrandum valet... Circumducte dicimus cum in orbe quasi inclusa fertur oratio, nec nisi perfecta absolutaque sententia conquiescet.

Constat periodus partibus duabus: protasi et apodosi. Idea absolutissimi periodi proponitur quatrimembris, in qua duo membra protasis, duo autem apodosis absumat...

Fundendae periodi fontes sunt adiuncta, superlata, relativa, particulae copulantes aut disiungentes et subiunctivae.

194 ―

51.
De numero.

Numerus oratorius est rytmus quidam nec exquisitus nec canorus, qualis est in poëmatibus et hymnis, sed ita dissimulatus et latens ut sentiatur tamen et iucundo fine concludat... Numerus igitur rationem habet de sono literarum et syllabarum quantitate et vocum modo.

Ex vocalibus vocalissimum est «a»... Tum in vocalitate succedit «e» atque «o». «I» exile est: «u» ululat. Ex semivocalibus «f» fluidum (unde et ipsum «fluere»), «m» horridum et mugiens, «n» tinniens et gratum, «r» asperum: quibus nominibus graeca lingua latinae praestat iucunditate, nam quod Latini in «m» terminant, Graeci in «n» finiunt, et «r» apud eosdem non tantopere celebratur, quod asperam efficit orationem. «S» sibilat, «x» confragosum, «z» suave, quo Persae molles abundabant.

Syllabae breves citam conflant orationem... Syllabae autem longae lentam efficiunt. Voces productae tardam ac difficilem gignunt. Si claudas monosyllabis orationem, eam fuderis humilem... vel cadentem... vel vehementem...: uti multisyllaba terminantia orationem eam efficiunt grandem et gravem. Pedes omnes putarim optime sententiam claudere, modo rythmum rebus dignum efficiant.

Et in principiis quoque rytmi habetur aliqua ratio: unde rectius graves orationes incipiunt a longa, et Cicero hoc utitur praecepto, qui fere semper particulis «etsi», «quamquam», «quamvis» orationem orditur potius quam per particulam «licet». Concitatis autem natura fert ut incipias a brevi: unde eiusmodi rebus iambus aptus est, quia brevi incipit, in longam terminat, et merito etenim «Archilocum proprio rabies armavit iambo». Contra, lenibus aptior est trochaeus, qui a longa incipit, in brevem desinit, ut communis fert natura sermonis.

Pedes vero qui in prorsa oratione prohibentur, et potissimum in clausulis, sunt ii quibus clauduntur heroicus, elegiacus, asclepiadaeus; unde illud Ciceronis Fabius notat: «ex illo fonte dolores».

195 ―

Media autem membrorum periodorumque in tam curiosam animadversionem non cadunt. Videndum tamen est ne, dum numero inserviamus, verba sic traiiciantur ut de industria factum appareat, neve otiosa verba, veluti tibicines ruinae, suffulciamus.

Curandum postremo ut varientur membra cum incisis et inter haec periodi; neque eodem semper pede sententiam claudamus quo nomine notatur Cicero, quod tantopere illa clausola delectetur: «esse videatur».

52.
De formis dicendi.

Ex his omnibus de eloquutione praeceptis tres conflantur characteres seu figurae dicendi, ad quas styli omnes, tamquam ad genera, revocantur. Eae autem sunt sublimis, humilis, temperata.

Sublimis locum habet in argumentis magni momenti, ut de re publica. Sublimitatem conciliant orationi sententiae novae, rarae, admirabiles; verba coniuncta, modo insolentia non sint; poëtica, modo non longe a sensu communi recedant; vetusta, modo non sint intermortua et conclamata; e tropis translatio; e schematibus verborum repetitiones, disiunctiones in re eadem; coniunctiones in diversis; e figuris autem sententiarum omnes quae amplificationem pariant et animi motus vehementes excitent. Ratio sermonis, quae statim loquendi consuetudinem immutet, et planam rectamque syntaxim non sapiat. Postremo compositio nec dissoluta prorsus, nec prorsus concinna; iunctura magis aspera quam lenis, sonora potius quam exilis; numerus ex dactylis modulatus; periodus aequo longior.

Magnificae formae opponitur tumida, quae quandoque et frigida est, atque in eam incidunt scriptores qui de planis rebus tragoediam excitant. Tum, si sententias concipiant nimis hyperbolicas: ad haec, si vocibus novis utantur aut factis dithyrambico more, si metaphoras duras proiiciant, postremo si nimium in numero laborent, ut versus fundere videantur.

196 ―

Forma humilis est quae demittat orationem usque ad constantissimam puri sermonis consuetudinem. Locum obtinet in rebus privatis. Sententiae erunt naturales; verba usitatu, sed cum delectu adhibita, ita ut etiam sint elegantia; compositio neque longas verborum circumductiones, neque numerum quodammodo factum admittit.

Tenui formae opponitur arida, sicca, ieiuna. Eo vitio laborant qui res magnas ad parvos modulos conformant vel sententiis minus exprimunt quam res postulant, si verba infra rerum dignitatem usurpent, si compositione nimis commatica utantur.

Temperata seu mediocris dicendi formula est quae ex utraque fit particeps. Locum habet in rebus amoenis ac floridis. Sectatur sententias quae magis ornamenti quam gravitatis praeseferant, omnes verborum concinnitates et sententiarum figuras quae delectent compositionem, et numerum omnium maxime concinnum.

Opposita huic formae est fluctuans et dissoluta, qua quis, dum aridum fugit characterem, nimis adsurgit, aut, dum inflatum et tumidum vitat, serpit humi.

Forma magnifica locum habet in maioribus contentionibus; temperata in panegyricis caeterisque laudationibus; humilis in privatis narrationibus, epistolis ac dialogis.

53.
De memoria et actione.

De memoria non est ut praecepta tradamus: ea enim ingenita virtus est, quae usu conservatur et adaugetur.

Actio autem, quae est quaedam corporis eloquentia, etsi tantum ad bene dicendum conferat, ut Demosthenes in primas detulerit, natura magis et imitatione quam ullis praeceptis constat.

197 ―