CAPUTV
i
De animo et anima
Anima vivimus, animo sentimus —Aër «anima» dictus — Aër sanguinis vitae vehiculum — Aër nervorum vehiculum sensus — Spiritus vitalis inertior, animalis actuosior — Motus sanguinis nervis debetur — «Animus immortalis», non «anima» Latinis dicta.
Elegantia duûm horum verborum «animus» et «anima», quodanima vivamus, animo sentiamus, tam scita est, ut T. Lucretius eam veluti in Epicuri hortulo natam vindicet suam.
Sed et observandum Latinos «animam» quoqueaërem appellasse, quem omnium mobilissimum esse constat; et nos supra disseruimus unum esse, qui motu omnibus communi movetur, et deinde peculiarium ope machinarum evadit cuiusque proprius. Hinc igitur coniicere datur antiquos Italiae philosophos aëris motu animum et animam definivisse. Et vero vitae vehiculum aër est, qui inspiratus et transpiratus cor et arterias, et in corde arteriisque sanguinem movet, qui sanguinis motus est ipsa vita. Sensus autem vehiculum est aër, qui per nervos insinuatus eorum succum agitat, et fibras distendit, inflat, contorquet. Nunc in Scholis aër, qui in corde et arteriis sanguinem movet, «spiritus vitales»; qui autem nervos eorumque succum et filamenta, «spiritus animales» appellantur. Atqui longe celerior est animalis quam vitalis spiritus motus; ubi enim velis, statim digitum moveas: sed multo tempore, saltem horae trientis, ut quidam physici rationem ineunt, a corde ad digitum sanguis circulatione
perveniat. A nervis praeterea cordis musculi contrahuntur et dilatantur, qua systole et diastole sanguis perpetuo movetur; unde sanguis suum nervis motum accepto referre debet. Igitur hunc masculum strenuumque per nervos aëris motum, «animum»; effoeminatum et succubum, ut ita dicam, in sanguine, «animam» dixerunt.Cum autem de immortalitate Latini loquebantur, eam «animorum», non «animarum» dicebant. An eius locutionis origo sit, quia eius auctores animi motus liberos et ex nostro arbitrio, motus autem animae non sine corporis, quod corrumpitur, machina gigni animadverterent; et, quia libere animus movetur, infinitum desiderat, ac proinde immortalitatem. Quae ratio tanti momenti est, ut metaphysici etiam Christiani hominem per arbitrii libertatem a brutis distingui putaverint. Certe Ecclesiae patres hominem immortali animo factum, et propter Deum immortalem factum, hinc praecipue confirmant, quod appetit infinitum.
ii
De anima brutorum
«Brutum» Latinis «immobile» — Bruta a praesentibus obiectis tamquam machina moventur.
Congruit cum his, quae modo disseruimus, ea locutio, qua Latini animantia rationis expertia dixere «bruta»; brutum autem iisdem idem ac «immobile» significabat; et tamen bruta moveri videbant. Necesse igitur est antiquos Italiae philosophos id opinatos, bruta, quod non nisi a praesentibus moveantur, ea immobilia esse, et ab obiectis praesentibus, veluti per machinam moveri; homines autem principium internum motus habere, nempe animum, qui libere moveatur.
iii
De animi sede
Latini in corde prudentiam collocarunt — «Acetum pectoris» — «Cor hominis!» — «Excors» — «Vecors» — «Cordatus» — «Corculum» — De nervorum origine antiquorum opinio — Cur videamur in capite cogitare — An sedes animae in glandula pineali — Homines cerebro deminuti recte usi ratione — Mechanica refragatur mentem in capite corpori praesidere — In plantis vitae sedes in semine — Cor primum generatur, novissimum interit — An in corde principium vitae, et in principio vitae principium rationis? — «Animo deficere», «male habere» — Sapiens quis — «Mens animi» — Fomites affectuum appetitus duo — Appetituum sedes et vehicula — Ab animo pendere mentem — Utra tutior cautio ad vera meditanda, affectus exuere, an praeiudicia.
Animi sedem et domicilium antiqua Italiae philosophia cor esse opinata est; nam Latini vulgo in corde prudentiam collocatam, et in corde versari consilia et curas, et in pectore inveniendi acumen, seu, ut Plautine loquar, «e pectore acetum», hoc est ingenium promi loquebantur: et illae praeterea locutiones, «cor hominis!» et «excors» pro stupido, «vecors» pro demente, «socors» pro tardo ad cogitandum; contra «cordatus» pro sapiente; unde P. Scipio Nasica «Corculum» dictus, quia Romanorum omnium sapientissimus oraculi sententia iudicatus. An haec, quia cum reliqua antiquitate Italica secta consenserit, a corde nervorum originem duci? Et quod nobis videamur in capite cogitare, quia in capite sunt organa duûm sensuum, quorum alter est omnium maxime disciplinabilis, nempe auditus; visus alter, qui omnium est maxime acerrimus?
Sed de origine nervorum a corde opinio per nostri temporis anatomen iam falsa comperta est: ii enim a cerebro tamquam a stirpe per totum corpus diffundi observantur. Quare in glandula pineali animum humanum veluti in specula Carthesiani collocant, et inde omnes corporis motus per nervos excipere,
et per motus obiecta speculari opinantur. Atqui saepe homines cerebro deminuti, et vivere, et moveri, et sentire, et ratione feliciter uti observatum.Sed et in corporis parte, ubi plurimum mucoris, sanguinis minimum, ac proinde crassa tardaque sedere animum verisimile non videtur. Mechanica enim in horologio docet rotas, quas spiritus proxime movet, omnium tenuissimas ac mobilissimas esse: et in plantis vitae sedes in semine est, et inde per truncum in ramos, et per stirpem in radices diffunditur. An igitur, quia cor primum omnium in generatione animantis extare, salire, ultimum in morte motu et calore destitui observabant? An quia in corde vitae flammam ardere opinarentur? An quia cum quis deliquio intercipitur, qui cordis morbus est, quem nos Itali vertimus «svenimento di cuore», non solum nervorum, sed etiam sanguinis motum cessare viderent, eum «animo deficere» et «animo male habere» putarent ac dicerent? et in corde principium animae seu vitae, et in eo principium animi seu rationis esse arbitrarentur? An quia sapiens est qui vera cogitat et iusta vult, hinc in affectibus animum, in animo mentem posuerunt, quam proinde mentem animi appellaverunt?
Certe fomites omnium animi perturbationum seu affectuum sunt concupiscibilis et irascibilis appetitus: et sanguis concupiscentiae, bilis irae vehiculum esse videtur; utriusque liquoris sedes in praecordiis praecipua. Itaque ab animo pendere mentem putarint, quia ut quisque est animatus ita cogitat, de iisdem enim rebus pro diversis studiis alii aliter sentiunt.
Ut tutior cautio sit ad vera meditanda exuere affectus rerum pene dixerim, quam praeiudicia: praeiudicia enim nunquam deleas, manente affectu; at, affectu restincto, detrahitur rebus persona, quam iis nos imposuimus, et ultro res ipsae manent.
iv
De scepsi civili Romanorum
Formulae «censendi», «iudicandi» «iurandique» Romanorum.
An ideo Romani suas sententias per verba «videri», «parere» et iuramenta «ex animi» quisque «sui sententia» concipiebant, quia neminem de se animum affectu vacuum praestare posse arbitrabantur, et iudicandi ac iurisiurandi religio erat, ne, rebus aliter se habentibus, peierarent?