DISTINCTIO VII. DE CONFIRMATIONE.
1. Nunc de sacramento Confirmationis addendum est; de cujus virtute quaeri solet. Forma enim aperta est, scilicet verba quae dicit episcopus, cum baptizatos in frontibus sacro signat chrismate. Hoc sacramentum ab aliis perfici non potest, nisi a summis sacerdotibus; nec tempore apostolorum ab aliis quam ab ipsis apostolis legitur peractum, nec ab aliis quam ab illis qui locum eorum tenent, perfici potest aut debet. Nam si aliter praesumptum fuerit, irritum habetur et vacuum, nec inter ecclesiastica reputabitur sacramenta. Licet autem presbyteris baptizatos tangere in pectore, sed non chrismate signare in fronte. Virtus autem sacramenti est donatio Spiritus sancti ad robur, qui in Baptismo datus est ad remissionem. Unde Rabanus: A summo sacerdote per impositionem manus Paracletus traditur baptizato, ut roboretur per Spiritum sanctum, ad praedicandum aliis illud, quod ipse in Baptismo consecutus est. Item: Omnes fideles per manus impositionem episcoporum, post Baptismum accipere debent Spiritum sanctum, ut pleni Christiani inveniantur.
2. Melchiades in Epist. ad Hisp. episcopos. Scitote utrumque esse magnum sacramentum, sed unum majori veneratione tenendum, sicut a majoribus datur. Ecce majus dicit sacramentum Confirmationis; sed forte non ob majorem virtutem et utilitatem quam conferat, sed quia a dignioribus datur, et in digniore parte corporis fit, scilicet in fronte; vel forte quia majus augmentum virtutum praestat, licet Baptismus, plus ad remissionem valeat. Quod videtur innuere Rabanus dicens, in unctione Baptismi Spiritum sanctum descendere ad habitationem Deo consecrandam. In hac vero, ejusdem septiformem gratiam, cum omni plenitudine sanctitatis et virtutis venire in hominem. Hoc sacramentum tantum a jejunis accipi, et jejunis tradi debet, sicut et Baptismus, nisi aliter cogat necessitas. Nec debet iterari, sicut nec Baptismus, vel Ordo. Nulli enim sacramento facienda est injuria; quod fieri putatur, quando non iterandum iteratur. Sed utrum aliqua vel nulla iterari possint, quaestio est. Nam de Baptismo et Ordine quod non debeant iterari, aperte Aug. dicit: Utrumque sacramentum est, et quadam consecratione datur, illud quidem cum baptizatur, illud vero cum ordinatur. Ideoque in Ecclesia catholica utrumque non licet iterari, quia neutri facienda est injuria; quod indubitanter etiam de Confirmatione tenendum est. De aliis vero utrum iterari valeant vel debeant, postea disseremus.