SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Giambattista Vico: Opere
cover
II-3: Il Diritto Universale (III): Notae, Dissertationes
Body
DISSERTATIONES
VII*DE PRIMIS COLONIIS

VII*DE PRIMIS COLONIIS

(pag. 405, n. 2).
Vetus apud gentes maris religio.

[1] Igitur, cum Sesostris, sive aegyptii reges monarchae hoc communi «sesostridis» nomine appellati, imperium Mediterraneo mari tam longe lateque potens tenerent, et aegyptii sacerdotes, ut Plutarchus inSymposio refert185, navigare putarint piaculum, ex hac ipsa falsa persuasione quod in mari Osyris, qui ipsis Sol dicitur, periisset, necesse est ut reges — aliquo potentiae arcano, hanc sacerdotum religionem, et fortasse etiam illam aliam, nisi prorsus eadem sit, urgentes, qua apud romanos, ut Tacitus inAnnalibus memorat186, dialibus egredi Italia non licebat — sacerdotes a bellis et provinciis187 ultra mare, tanquam re profana, prohibuissent: eodem omnino pacto, quo Augustus et sequentes romani principes ipsam Aegyptum e senatoriarum albo provinciarum erasere, et in eum orbem, aditu difficilem et italicae annonae horreum, equites romanos inlustres spectati obsequii misere praesides188.

Regionum maritima diu vacua.

[2] Ex qua ipsa religione provenisse quoque necesse est regionum maritima diu vacua fuisse. Cuius vetustatis extat

710 ―
pulcherrimum testimonium apud Homerum, apud quem Ulysses, quoquo terrarum errans appellit, conscendit speculas, explorabundus an eas terras homines incolant, et ex longinquo fumo earum coniicit aliquem cultum humanum189. Et Troia ipsa procul a mari sita narratur, cum longum inde describatur iter ad mare usque, ubi naves et in cuius litore castra graecorum posita erant.

Primae coloniae citra bellum deductae.

[3] Sed hinc conficitur potius transmarinos citra bellum primas deduxisse colonias: quod plebes, navigandi solertes, quales aegyptii bello a sacerdotibus victi, ut victorum iram effugerent, mari se commiserint, trans mare terras quaesierint et in maritimis sedes legerint.

[4] Nam coloniae secundae, aut gloria proferendi imperii, aut populorum frequentia praenimia, aut mercaturae aviditate, armis deductae sunt: quorum nulla caussa primis temporis obscuri rebuspublicis commoda est.

Dido et Aeneas characteres coloniarum transmarinarum.

[5] Quod Virgilius, antiquitatis scientissimus, in Didone et Aenea expressit, quatenus uterque coacti, unde «profugi» uterque dicti, nativas terras deseruere, dum illa a suis infestata, hic suis invisus ex suspicione quod cum graecis in Troiae exitium conspirasset, illa precio, hic donis, sibi externas sedes pararunt. [Et quamvis Aeneae essent naves, arma, viri, quibus postea urbem iam fundatam defendit, tamen, agnoscens ius optimum heroum, qui latinum agrum manu cepissent, omni vi belloque abstinuit]190.

Quae «coloniae» proprie dictae, quae improprie?

[6] Qui igitur non in vacua venirent, et neutrum possent, neque precio emere, neque donis promereri agrum, [ut plebei,

711 ―
turbis agrariis victi profugique,] se applicarent colendis eorum agris, in quorum terras fortuna ipsos detulisset: [pro qua significatione «coloni» et varia eorum genera mansere in iure romano dicta191. Cum coloni posteriores, ut romani, satis improprie dicerentur, ut qui in indigenarum agros ius dominii optimi acquirerent, et indigenae ex dominis coloni fierent].

Primi clientes mediterranei: secundi transmarini.

[7] Atque hi sunt transmarini, quos historici romani ab asylis maiorum gentium ad asylum Romuli detorsere. Qui — cum neque precio emere agros possent, et ex lege prima agraria ius agnoscentes aliena ex voluntate dominorum propria fieri oportere (quod, cum domi non potuissent turbis agrariis ab optimis exprimere, multo minus sperabant foris) — transmarini, inquam, eidem legi agrariae, cui multo ante clientes mediterranei paruerant, se submisere.

Divinae Providentiae argumentum.

[8] Et heic divina Providentia admiranda. Namque eo pacto aegyptii, phoenices, graeci humanitatem facilius in reliquum terrarum orbem disportavere coloniis quam si gentes prius maritima celebrare occepissent, unde exteros appulsu facile prohiberent; uti romanos, et quidem classe potentes, ipsi graeci tarentini prohibuere. Ex quo bello graeci primum romanis cogniti192.

Philologorum angustiae super priscis coloniis.

[9] Sed enim, cum colonias primas vi et armis deductas ex natura secundarum, ut omnes ante nos philologi putarunt, acciperemus, sic quoque fugiebat ratio qua eae coloniae essent argumenta potentiae gentium a quibus deducerentur, ut inProgrammate historico proposuimus193. Nam, coloniis ita

712 ―
acceptis, qui fieri potuit ut attici aeolique colonias in Ioniam sive Asiam Minorem mittere potuissent undecim ante annis quam Cumae fundarentur, ut chronologi memoriter memorant? atque adeo graecos in Asiam proferre imperium, quum aegyptii Interni eius maris late potentes essent, et «inde Bithynum, hinc Lycium ad mare», ut Tacitus narrabat194, «imperio tenerent»?

Quid «coloniam» proprie «deducere»?

[10] Quare, cum super hoc argumento de primis coloniis non mihi plane satisfacerem, earum originem altius meditatus, occasione dante ipsa voce «deducere», quod est de superiori in inferiorem locum — et coloniae «deduci» solenni formula dicerentur — tria primarum coloniarum genera reperi.

Tres primorum hominum vitae.

[11] Primum earum quae in proxima camporum plana deductae sunt. Quam ad rem pro nostris principiis pulcherrimus est locus Platonis195 apud Strabonem libroxiiGeographiae196, opinantis post diluvium tres hominum vitas ortas: primam in iugis montium, simplicem et agrestem, aquarum timidam, quae adhuc plana inundabant; secundam in montium radicibus, cum iam campi exsiccati coli coepissent; tertiam in ipsa camporum planicie, terra omnino exsiccata; et tres omnes in Homero notari: primam in cyclopibus, qui fructibus sponte natis vescebantur197; secundam in Dardano, quo rege, troes submontana habitarunt; tertiam in Ilo, qui campos occupavit et Ilium condidit, ut Aeneas ad Achillem narrat, diversilinguium hominum198. Qui Platonis locus, Homeri testimoniis firmatus, quatenus caussam Diluvium affert, si de universali accipiatur, falsus a sacra historia convincitur; si de deucalionio, verum accipi de solis graecis potest: sed nos,

713 ―
pro nostris principiis, ex genere verum probamus, ex caussa errorum exlegum, ex quibus aliqui in montium lucos concessere.

Principio coloniae in plana deductae; deinde deductae in mare
ex necessitate; tandem in mare quaestus gratia: omnes citra bellum.

[12] Et ex Homero ita accepto conficio primam vitam fuisse primorum patrum, in montanis locis sponte naturae natis victitantium; secundam fortium, qui terras domuerunt; tertiam inclytorum, qui cum clientibus diversas linguas loquebantur. Et primas colonias fuisse quas patres, optimi, inclyti deduxere clientum, colonorum proprie dictorum, in plana terrarum, ipsi in editis locorum permanentes: uti etiamnum observantur passim ubique locorum in edito urbes et oppida, ubi honestiores, in planis camporum vici, ubi agricolae inhabitant. Secundas autem colonias fuisse quae in mare deductae sunt — «in mare» enim «deducere» de navibus proprie dicitur; — atque hae fuere quas ob agrarias turbas, metu optimatium victorum, deductae esse memoravimus, nempe ab invitis, ut Didone et Aenea, et per maris errores. Tertias vero illas quas phoenices, coloniis celebres, ultro et consulto, lucri caussa, uti Columbi, Vespucii, Magellani, Gamae aliique recentiores novum orbem, ita Mediterranei litora explorabundi ubi vacua darentur, eo commode deduxere, indeque notis certisque itineribus cum gentis principe urbe, Tyro, communicabant.

Cum nostris principiis historiae antiquae consensio.

[13] Atque ita, primis coloniis comparatis, illae constabunt omnes historiae rationes. Nam Cecrops aegyptius primus coloniarum deductor in Graeciam, quia aegyptii antiquissimi gentium. Hinc Cadmus phoenicius, quia phoenices de aegyptiis nauticam didicere: a quo utroque deductae sunt coloniae secundi generis. Postea Tyrus memoratur navigatione et coloniis, nempe tertii generis, celebris. Deinde, post troianum bellum, graeci colonias in Ioniam, sive Asiam Minorem, mittunt, nempe colonias generis secundi: quum Ulysses, ut supra

714 ―
inNotis diximus199, in plebes Ithacae, Sami, Dulichii, contra ordinem rebellantes, saevis poenis animadvertit: unde eodem tempore coniecimus ab occidua Graecia in proximam Italiam has secundi generis colonias esse deductas. Et cum his secundi generis coloniis constabunt aegyptiorum colonias cum in Graeciam tum in Italiam maris fortuna deductas esse, et sacerdotes aegyptios navigare habuisse piaculo, et aegyptios imperium in Asiam Minorem terra protulisse.
715 ―