SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO L. DE PRAEDICAMENTO QUANDO, ET IN UNIVERSUM DE DURATIONIBUS RERUM
SECTIO IV. INCLUDATNE AETERNITAS IN SUA RATIONE FORMALI ALIQUEM RESPECTUM RATIONIS

SECTIO IV. INCLUDATNE AETERNITAS IN SUA RATIONE FORMALI ALIQUEM RESPECTUM RATIONIS

1. Solet autem a theologis subtiliter ac metaphysice inquiri an aeternitas ut sic sit attributum omnino reale, vel aliquid rationis includat; et an sit omnino positivum, vel negationem includens. Multi enim putant aeternitatem non solum in re non distingui ab esse divino (quod commune est omnibus attributis), sed etiam non posse ratione distingui, nisi quatenus includit aliquod ens rationis, non quod aeternitas sit ens rationis (id enim constat esse falsum, cum sit realis duratio et magna perfectio), sed quod aliquod ens rationis includat, prout a nobis concipitur ut ratione distincta ab esse divino.

Prima opinio constituens aeternitatem per relationem mensurae

2. Hoc autem duobus modis excogitatum est: prior est de relatione aliqua rationis; alter de aliqua negatione. Priorem modum secutus est Ferrariensis, I cont. Gent., c. 15; et alii recentiores thomistae super primam partem D. Thomae, q. 10. Quibus favere videtur D. Thomas ibi, a. 1, ubi ait rationem aeternitatis consistere in apprehensione uniformitatis eius quod est extra motum; et ibidem comparat illam cum tempore, cuius ratio consistit in numeratione prioris et posterioris in motu, sub qua ratione tempus aliquid rationis includit, ut sumitur ex Philosopho, IV Phys., text. 134. Hanc autem relationem rationis explicant esse relationem mensurae; nam Ferrariensis putat aeternitatem ut sic esse mensuram divini esse, non quidem secundum rem, cum sit ipsum esse Dei, sed secundum rationem; hanc ergo relationem mensurae, quae rationis est, putat includi in ratione aeternitatis, et per ipsam formaliter compleri. Favetque huic opinioni D. Thom. et alii Doctores, qui saepe appellant aeternitatem mensuram divini esse, ut patet ex Divo Thom., dicta q. 10, a. 2, ad 3. Ubi etiam declarat esse mensuram secundum apprehensionem nostram; et a. 3 idem repetit. Idem Albert., In I, dist. 8, a. 8; et Henric., in Sum., a. 31, q. 2. Alii vero ex thomistis conveniunt cum Ferrariensi in hoc quod aeternitas complectitur rationem mensurae, quae est relatio rationis; differunt tamen quia non putant illam relationem intrinsece seu in recto includi in ratione aeternitatis, sed tantum connotari in obliquo, quia aeternitas est attributum reale, et ideo non potest per relationem rationis formaliter constitui.

Reiicitur superior opinio

3. Verumtamen tota haec sententia procedit ex falso fundamento, nimirum, quod ratio durationis constituatur per relationem mensurae; inde enim intulerunt dicti auctores, etiam rationem talis durationis, nempe aeternitatis, sitam esse in tali ratione mensurae; at vero, sicut assumptum falsum est, ut supra ostendimus, ita etiam consequens. Sed ex propria etiam ratione aeternitatis ostendi poterit aeternitatem non constitui per rationem mensurae, immo nec proprie esse mensuram, ut notarunt Ocham, In II, q. 13; et Gabriel, In II, dist. 2, q. 1, a. 3, dub. 1. Quia vel id intelligitur de mensura passiva, vel activa; si de activa, aut intrinseca ipsius Dei, aut extrinseca aliarum rerum. Hoc postremum dici non potest, quia aeternitas, licet possit esse mensura perfectionis aliarum rerum, non tamen mensura quasi quantitativa durationis. Quia neque intellectus divinus, ut per se constat, neque etiam noster potest uti divina aeternitate ad cognoscendum quantum creatura durarit, quia est ad hunc usum improportionata ipsa aeternitas, tum propter infinitatem, tum etiam propter carentiam omnis quantitatis, sine qua aut aliquo modo eius nos non concipimus hanc rationem mensurae. Deinde probatur altera pars de mensura intrinseca, quia si aeternitas est mensura Dei, quid in eo mensurat? Dicunt frequenter dicti auctores mensurare durationem Dei; sed non recte, quia duratio Dei est aeternitas: si ergo aeternitas mensurat durationem Dei, aeternitas mensurat aeternitatem; est ergo aeternitas mensura suiipsius, quia non est nisi una aeternitas; consequens autem est falsum, quia idem non est mensura suiipsius.

4. Nec satis est si quis respondeat idem non esse mensuram secundum rem suiipsius, posse tamen esse mensuram secundum rationem; contra hoc enim obstat quod saltem debet supponi distinctio secundum rationem, ut unum possit secundum rationem assumi ut mensura alterius; ac si quis dicat bonitatem Dei esse mensuram misericordiae eius, vel quid simile; at vero aeternitas et duratio Dei non distinguuntur ratione, sed sunt omnino idem; ergo nec secundum rationem potest inter haec fingi relatio mensurae et mensurati; ergo non recte dicitur aeternitatem esse mensuram durationis Dei. Et declaratur ex re ipsa, quia nemo utitur aeternitate ut medio ad cognoscendam durationem Dei, sed cognoscendo aeternitatem, formalissime cognoscit durationem Dei. Alii apparentius dicunt aeternitatem esse mensuram divini esse, fortasse quia cognoscendo vim aeternitatis, cognoscimus quantum et quomodo duret divinum esse. Sed licet hic modus loquendi sit satis vulgaris, non videtur in rigore proprius neque verus. Primo, quia esse non potest mensurari nisi aut in perfectione aut in duratione; ergo vel haec responsio coincidit cum praecedenti, quae improbata est; vel loquitur de mensura perfectionis, et sic etiam est falsa; nam, eo modo quo potest excogitari ratio mensurae inter perfectionem divini esse et aeternitatis, potius divinum esse est mensura aeternitatis quam e contra, quia ex perfectione divini esse colligimus quanta sit perfectio aeternitatis, ac si diceremus perfectionem cuiuslibet essentiae esse mensuram perfectionis proprietatum eius. Secundo, quia per aeternitatem non cognoscimus quantum duret esse divinum tamquam per mensuram, sed tamquam per formam (ut sic dicam) qua Deus constituitur durans; ut qui cognoscit subiectum esse summe calidum, quia cognoscit vim et energiam seu gradus caloris eius, non dicitur proprie uti calore ut mensura ad cognoscendum calidum, nisi, late loquendo, omnis cognitio per causam seu rationem constituentem vocetur cognitio per mensuram. Qua etiam significatione admissa, non potest ratio mensurae constituere rationem talis formae, sed supponit illam. Ut in praesenti supponitur aeternitas ut formaliter constituens Deum in ratione sic durantis, et inde provenit ut cognoscendo aeternitatem cognoscamus quantum et quomodo duret Deus. Sicut etiam cognoscendo excellentiam divinae sapientiae cognoscimus quantum et quomodo sapiat Deus, et tamen nemo propterea dicet sapientiam constitui per rationem mensurae. Nullo igitur modo constituitur aeternitas per rationem mensurae active sumptam.

5. Atque hinc etiam concluditur non posse constitui per rationem mensurae sumptam passive; nam si Deus esset mensurabilis ratione suae aeternitatis, qua mensura metiendus esset? Non aeternitate, nam ostensum est aeternitatem non esse mensuram activam Dei. Neque etiam tempore aut alia creata duratione, tum quia omnes sunt improportionatae, cum sint inferioris rationis et distent plus quam genere; tum maxime quia nec divinus intellectus potest uti tali mensura, ut per se constat, neque etiam creatus, quia vel uteretur tali mensura per solam applicationem seu comparationem simplicem, et hoc non, quia inter res adeo inaequales non potest sufficere talis mensurandi modus, vel uteretur illa per repetitionem, ut per diem mensuramus annum; et hoc modo impossibile est metiri aeternitatem, eo quod fine et principio careat. Et haec est ratio a priori ob quam aeternitas mensurabilis non est, quia, scilicet, est infinita in ratione durationis; quod autem infinitum est, quatenus tale est, immensurabile est.

6. Dices, estsi non mensurabile sit mensura finita, potest tamen mensurari infinita per quamdam adaequationem: ut si fuisset tempus ab aeterno, per illud possemus mensurare infinitam durationem aeternitatis; et nunc per comparationem ad illud tempus ut possibile, mensuramus nos et concipimus aeternam Dei durationem. Respondetur: immo si tempus fuisset infinitum ab aeterno, non possemus illud secundum se totum mensurare, sed tantum secundum partem, quod non cadit in aeternitatem, quae partes non habet. Cum ergo integra quantitas ipsius mensurae seu temporis non esset nobis nota, sed ad summum confuse cognita, non possemus per illam mensurare aeternitatem; sed solum possemus cognoscere illa duo semper coextitisse, quod non esset mensurare unum per aliud, sed esset tantum ex cognitione extremorum cognoscere relationem coexistentiae resultantem, quidquid illa sit, quae, per se loquendo, diversa est a relatione mensurae. Ille autem modus cognoscendi aut explicandi aeternitatem per habitudinem seu coexistentiam ad infinitum tempus imaginarium, non spectat ad rationem mensurae, cum tempus illud nihil sit, sed neque sit medium ad cognoscendam aeternitatem, sed potius deservit ut per negationem omnis successionis uniformitatem aeternitatis concipiamus, ut D. Thomas supra indicavit.

7. Ac denique, quidquid sit de illo modo concipiendi nostro, et quovis nomine appelletur illa coaptatio seu comparatio aeternitatis ad infinitam successionem imaginariam, constat rationem aeternitatis non consistere in eo quod cognoscibilis sit sub illo respectu ad successionem imaginariam, cum hoc sit valde extrinsecum et accidentarium illi. In quo hallucinatus est Gabriel supra, dicens aeternitatem includere respectum coexistentiae ad infinitam successionem veram vel imaginariam, attribuens ipsi rei modum concipiendi nostrum, quod est occasio erroris. Alias multa falsa tribueremus Deo, quoties instar creaturarum illum concipimus. Licet ergo aeternitas revera talis sit ut quantum est ex se sufficiens sit ad coexistendum infinitae successioni, eiusque infinitas per hunc modum a nobis concipiatur aut explicetur, tamen in sua ratione non includit hos respectus, sive mensurae, sive coexistentiae tantum, sive in recto, sive in obliquo connotatos, cum omnes proveniant ex solo modo concipiendi nostro, qui extrinsecus est ipsi aeternitati secundum se.

8. Et hinc etiam obiter constat aeternitatem non proprie appellari mensuram divini esse; quod si interdum auctores graves ita loquuntur, usi sunt late nomine mensurae solumque intendunt significare aeternitatem esse quasi adaequatam et proportionatam durationem divini esse, in quo potius significant tale esse immensurabile esse sicut est ipsa aeternitas, vel sicut Deus, ut cognogcibilis a se, dicitur ab Augustino finiri a sua cognitione, quo loquendi modo solum significatur cognitionem esse aeque infinitam ac est ipsum cognoscibile.

Secunda opinio asserens aeternitatem negatione compleri

9. Alius modus explicandi ens rationis inclusum in aeternitate est per negationem aliquam, quae etiam est ens rationis. Hanc sententiam, quod aeternitas includat negationem, tenet Scot., Quodl., 6; et Caietan., I p., q. 10, a. 2, et multi alii. Tamen in negatione hac explicanda est diversitas. Quidam enim putant illam esse negationem mensurae, seu potius mensurabilitatis, ita ut aeternitas formaliter dicat durationem immensurabilem, atque in hoc sensu dicatur interminabilis , id est, quae nulla mensura definiri aut terminari potest. Sed licet verum sit aeternitatem esse durationem immensurabilem, non tamen puto hanc negationem formaliter importari nomine aut conceptu aeternitatis. Primo, quia supra ostensum est rationem mensurae aut mensurabilis non esse de formali ratione durationis ut sic, quod verum est etiam in durationibus finitis, ut rationes ibi factae probant; ergo nec duratio infinita, quae est aeternitas, constituetur formaliter per negationem mensurae. Secundo, quia mensura ad mensurabile formaliter dicit relationem rationis; aut ergo illa negatio est tantum negatio eiusmodi relationis quasi actualis, et hoc non, quia talis negatio est hoc ipso quod intellectus non concipit talem relationem. Vel intelligitur de negatione capacitatis seu fundamento talis relationis; et haec suponit aliam negationem realem, quae est negatio principii et finis; ergo potius illa includetur in ratione aeternitatis, et illa magis significatur per illam vocem interminabilis .

10. Scotus ergo hanc negationem intelligit formaliter includi in ratione aeternitatis; sicut enim in attributo infinitatis includitur negatio termini perfectionis, ita in attributo aeternitatis formaliter includitur negatio termini durationis. Quia vero carere principio et fine durationis communicari potest durationi infinitae quae non sit aeternitas, addit Scotus hanc negationem non solum esse actualis desitionis aut inceptionis, sed etiam negationem capacitatis seu possibilitatis desitionis, quae negatio non convenit aliis durationibus. Et propter hanc causam putat dictum esse a Dion., c. 5 de Divinis nominibus: Deum esse aevum aevorum et regem saeculorum . A qua sententia non multum discrepat Caietanus, dum ait aeternitatem consistere in uniformitate divini esse. Uniformitas enim nihil aliud esse videtur quam carentia omnis varietatis et successionis. Nam, ut ipsum nomen prae se fert, uniformitas nihil aliud est quam unitas in forma, id est, in dispositione seu habitudine rei seu in modo se habendi. Ut enim recte Caietanus advertit, nomen uniformitatis analogum est et latissime patet; nec solum rebus permanentibus, sed etiam ipsi motui attribuitur; immo et ipsi difformitati, si uniformiter et cum proportione fiat; Deo autem per antonomasiam attribuitur perfectissima uniformitas in omni eo quod concipitur per modum formae seu perfectionis Dei, id est, in esse, in scientia, etc. Sicut autem unitas negationem includit, ita et uniformitas. Est enim quaedam unitas contracta ad formam; si ergo aeternitas consistit in uniformitate divini esse, includit in suo conceptu illam negationem quam uniformitas dicit. Unde D. Thom., In I, dist. 19, q. 2, a. 1, non est usus nomine uniformitatis, sed unitatis, dicens permanentiam actus, secundum quod intelligitur in ratione unius, esse de ratione aeternitatis. Includit ergo, iuxta hanc sententiam, aeternitas negationem omnis successionis actualis et possibilis in toto esse rei aeternae; et sic includit negationem prioris et posterioris, et negationem principii et finis, non solum actualis, sed etiam possibilis, quia finis et principium esse non possunt nisi cum aliqua successione, saltem inter ipsum esse post non esse, vel e contrario, inter non esse post esse, quam etiam successionem negat uniformitas divini esse. Includit denique negationem omnis successionis concomitantis in quolibet intrinseco actu aut perfectione Dei, quia est uniformitas simpliciter in toto esse Dei; nam in eo includitur omnis forma omnisque perfectio Dei.

11. Addidit vero ulterius Caietanus aeternitatis rationem consistere in ratione uniformitatis, ut uniformitas habet rationem mensurae; et ita videtur amplecti utramque sententiam positam, tam de negatione quam de relatione rationis. Sed rationes quae probant aeternitatem non compleri per rationem mensurae probant etiam aeternitatem non includere illam relationem simul cum negatione. Unde quoad hanc partem non amplectimur sententiam Caietani.

Quaestionis resolutio

12. Quoad alteram vero partem, existimo imprimis recte Caietanum interpretari D. Thom. dicentem rationem aeternitatis consistere in apprehensione uniformitatis, intelligendum esse non de apprehensione formali nostri intellectus, sed de obiectiva, id est, de uniformitate apprehensa, seu quam nos apprehendimus in divino esse; non quod apprehensio nostra pertineat ad rationem aeternitatis, id enim impossibile est; alias, nisi nos divinum esse apprehenderemus, aut per nostram apprehensionem aliquid ei attribueremus, in Deo non esset aeternitas, quod ridiculum est. Propter quam rationem generaliter censeo nullum ens rationis, quatenus pendet ex apprehensione nostri intellectus, includi posse in formali ratione aeternitatis. Cum ergo D. Thomas mentionem facit apprehensionis uniformitatis, solum explicat rationem aeternitatis per conceptum obiectivum correspondentem nostrae apprehensioni, quando concipimus aeternitatem.

13. Deinde existimo huiusmodi uniformitatem et rationem aeternitatis recte explicari per negationem superius declaratam. Neque inde fit attributum aeternitatis non esse reale, aut non convenire Deo nisi per nostrum intellectum, quia illa negatio realis est eo modo quo potest hoc negationi convenire, id est, realem imperfectionem et successionem excludens. Sicut etiam simplicitas attributum reale est, quamvis negationem induat, et de duratione in communi supra etiam dicebamus optime per negationem explicari, quamvis permanentia durationis in re ipsa sit; at quo divina duratio simplicior est et permanentior ac sibi semper similior, eo maiori ratione per negationem a nobis concipitur et explicatur. Denique esse a se, licet sit attributum Dei et reale, tantum formaliter negationem dependentiae †4 includit; at vero aeternitas in suo conceptu includit quod sit duratio simpliciter necessaria, atque adeo independens ab alia, ut etiam docuit D. Thomas, In I, dist. 19, ubi supra. Sic igitur recte dicitur aeternitas, quatenus attributum distinctum ab aliis est, aliquam negationem includere.

14. Aeternitas ab immutabilitate distincta est .— Neque hinc fit ut attributum aeternitatis cum attributo immutabilitatis confundatur; quamquam enim haec attributa sint propinquissima, et ideo saepe pro eodem usurpentur, ut videre licet praesertim apud Isidor., lib. VII Etymolog., c. 1, et August., lib. de Natura boni, c. 39, tamen secundum rationem distinguuntur, etiam in negationibus quas includunt. Nam, sicut motus et tempus, licet in re sint idem, nihilominus ratione distinguuntur, ita negatio mutationis quam dicit immutabilitas, secundum rationem distincta est a negatione successionis temporalis, seu omnis successionis durationis creatae quam includit aeternitas.

15. Tandem censeo per hanc negationem circumscribi aut declarari a nobis perfectionem positivam divinae durationis, quam perfectionem per aeternitatem significamus. Hoc per se notum est ex omnibus similibus attributis Dei, et praesertim in attributo simplicitatis id supra explicuimus; omnes enim hae negationes habent fundamentum in perfectione divina, quam nos neque adaequate, neque prout in se est concipere possumus; et ideo et pluribus et negativis conceptibus illam declaramus. Quae autem sit illa perfectio positiva quae per hanc negationem explicatur, controverti solet; nam quidam aiunt esse solam intensivam perfectionem illius durationis, a qua provenit ut divinum esse et plenum et immutabile sit, et consequenter ut nullam variationem aut desitionem †5 in se possit admittere, atque ita sentit Scotus supra. Alii vero volunt esse infinitam perfectionem quasi extensivam, non quod in ipsamet aeternitate sit extensio, sed quod in ea sit eminens quaedam perfectio, ratione cuius ex se sit sufficiens ad coexistendum omni extensioni, quantacumque illa sit. Verumtamen dissensio est parvi momenti et de modo loquendi; nam tota illa eminens perfectio unde aeternitas habet vim coexistendi cuilibet successioni, quatenus positivum quid est, non est aliud a perfectione intensiva divini esse, a qua provenit ut illud esse simul et ex se atque immutabiliter habeat totam perfectionem suam, et in hoc consistit positiva permanentia omnino necessaria ipsius aeternitatis, ratione cuius habet illam vim coexistendi. Et haec sufficiant de aeternitate, quantum ratione investigari potest.