SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXVI. DE SUBSTANTIA MATERIALI IN COMMUNI
SECTIO II. UTRUM ESSENTIA SUBSTANTIAE MATERIALIS CONSISTAT IN SOLA FORMA SUBSTANTIALI, VEL ETIAM IN MATERIA

SECTIO II. UTRUM ESSENTIA SUBSTANTIAE MATERIALIS CONSISTAT IN SOLA FORMA SUBSTANTIALI, VEL ETIAM IN MATERIA

1. Ratio dubii .— Ratio dubitandi est, quia Aristoteles multis in locis significat solam formam esse essentiam rei materialis; nam, lib. I Metaph., c. 7, text. 52, rationem , id est, formam, dicit esse quidditatem et substantiam rei. Necesse est (inquit) carnem, caeterorum unumquodque rationem esse, aut nihil; nam propter hoc et caro est, et os et caetera, non propter materiam . Et similiter, lib. VII, c. 11, formam vocat quod quia erat esse rei; et ideo significar illam solar poni in definitione, non vero materialem partem, et fortasse ob eam causam in aliis locis utramque definitionis partem revocat ad genus causae formalis, ut patet ex V Metaph. c. 2, et II Phys., c. 3, et II de Anim., c. 2.

Opinio Averrois

2. Propter haec et similia Aristotelis testimonia, Averroes, VII Metaph., comm. 21 et 34, ait materiam non esse de quidditate substantiae materialis, etiamsi ad intrinsecam eius constitutionem pertineat, sed esse solum quasi vehiculum vel sustentaculum forma quae est tota quidditas materialis substantiae. Et ante Averroem insinuavit hanc sententiam Alexander, II Metaph., textu 12; et Themist., III de Anim., text. 9 et 38; postea vero illam secuti sunt Iandunus, VII Metaph., q. 12; Niphus, disp. XIII; et sub probabilitate eam defendit Soncinas, solvens argumenta in oppositum, eodem lib. VII, q. 26. Et potest probari primo, quia unaquaeque res per suam entitatem est talis, et per eamdem distinguitur ab aliis; sed substantiae materiales non distinguuntur inter se per materiam; nam, cum inter se specie differant, in materia non differunt; ergo materia non pertinet ad earum quidditatem. Et confirmatur, nam essentia hominis et equi specie differunt quoad physicam naturam et essentiam; sed non differunt nisi in formis; ergo in solis formis consistit eorum essentia; nam materia eadem est in utroque. Secundo, quia si materia est de essentia, ergo pars materiae erit pars essentiae; ergo pars integralis, verbi gratia, manus vel caput, erit pars essentialis, quia est pars quaedam essentiae. Consequens autem est falsum, quia alias homo mutilus non haberet totam hominis essentiam, et consequenter non esset homo. Tertio, quia, si materia in communi esset de essentia substantiae materialis, ergo in specie de essentia talis substantiae esset talis materia, et in individuo de essentia talis individui esset haec individua materia; hoc autem est falsum, quia, variata tota materia per continuam nutritionem, semper manet idem numero homo. Et in resurrectione, quamvis animae non detur idem numero corpus quod antea habuit, sed ex alia materia confectum, erit idem numero homo qui antea fuerat.

Vera sententia

3. Contraria nihilominus sententia, nimirum, materiam esse de essentia materialis substantiae, vera est et communiter recepta. Docuit eam Avicen., V Metaph., c. 4, ubi dicit quidditatem rei naturalis esse ex compositione materiae et formae, et eam ubique docet D. Thomas, praesertim I, q. 75, a. 4, et I cont. Gent., c. 21, et lib. II, c. 81, et de Ente et essentia, c. 2, ubi Caietanus, q. 4; Capreolus, In IV, dist. 44, q. 1, a. 1; Scotus, In II, dist. 22, q. unic., et VII Metaph., q. 16; Aegid., VII Metaph., q. 2, et alii ibidem. Sumiturque ex Aristotele, lib. V Phys., c. 1, ubi tam materiam quam formam dicit esse naturam rerum naturalium: in re autem idem est natura quod essentia, ut supra dictum est, quamvis etymologia nominis sit diversa. Unde non satis sibi constat Averroes, cum VII Metaph., text. 27, fatetur naturam quam habent species in rebus generabilibus esse quid compositum ex materia et forma, quod est verum de natura integra seu totali. Sunt etiam alia testimonia Aristotelis et aliorum gravium auctorum, quae statim afferemus. Ut vero ratione hanc sententiam probemus, paulatim procedere oportet per nonnullas propositiones.

Quaestionis resolutio

4. Dico ergo primo: materialis substantia completa, sicut est vere ac per se una, ita unam habet quidditatem et essentiam. Quae propositio videtur per se nota ex terminis; nam unum consequitur ens, unde unumquodque sicut est ens, ita est unum ens; ens autem ab esse vel essentia dicitur; quod ergo est simpliciter unum ens, unum esse habere necesse est, et consequenter unam essentiam, praesertim naturaliter loquendo et de naturali unitate; si ergo substantia materialis est proprie ac per se unum ens, unam etiam essentiam habet. Certum est autem et indubitatum substantiam materialem esse proprie ac per se unum ens; ergo proprie ac per se habet unam essentiam.

5. Secunda conclusio .— Dico secundo: substantia materialis, ut est ens per se unum, non est sola forma, nec sola materia, sed compositum ex materia et forma. Hoc etiam est certum fere ex terminis; nam in nulla specie substantiae materialis sola forma dicitur esse tota species; neque enim anima est homo, aut forma aquae est aqua. De materia autem id clarius est, nisi quia erret cum antiquis philosophis, dicens totam substantiam rerum generabilium esse materiam solisque accidentibus differre. Hinc Aristoteles, VII Metaph., c. 7, negat formam substantialem generari, sed compositum, cum tamen certum sit generari substantiam materialem per se unam. Hinc etiam D. August., XIX de Civit., c. 9, laudat Varronem dicentem hominem nec animam esse solam, nec solum corpus, sed quid ex utroque constans; quod etiam asseruit Damasc., lib. III de Fid., c. 3. Eadem autem ratio est de omnibus substantiis materialibus, et de substantia etiam materiali in communi. Denique id patet ex dictis sectione praecedenti; nam substantia materialis ut sic est substantia completa; sed neque forma neque materia per se est substantia completa; ergo substantia materialis non dicit solam formam nec solam materiam, sed compositum ex utraque; nam quod hoc compositum sit per se unum, supra satis declaratum est, cum de materiali ac formali causa ageremus, et ex statim dicendis amplius constabit.

6. Tertia conclusio .— Dico tertio: integra essentia huius substantiae non est sola materia, neque sola forma, sed quaedam natura ex utraque composita, quae per se una est in ratione naturae seu essentiae. Haec sumitur ex Arist., VIII Metaph., text. 15, dicente quidditatem substantiarum materialium esse per se unam, quia constat ex actu et potentia, quae per se uniuntur. Et ratione probatur, primo, quia haec substantia est per se una compositione, ergo habet unam essentiam; ergo illa non potest esse sola forma, neque sola materia; ergo est natura ex utraque composita. Prima consequentia probatur ex prima conclusione, quia substantia per se una est ens per se unum; ens autem per se unum unam habet essentiam. Sed instari potest: nam Christus, ut est in duabus naturis subsistens, est simpliciter unum ens per se, et tamen non habet unam tantum essentiam, sed duas. Respondetur instantiam non esse ad rem. Primo quidem, quia ille modus unitatis et compositionis plurium naturarum in una persona non est naturalis; hic autem loquimur de ente per se uno naturali modo; huiusmodi enim ens primario habet unitatem ex unitate essentiae. Deinde est differentia, quia Christus non habet unitatem ex immediata unione naturarum inter se, sed solum ex unione earum in eadem persona; substantia autem naturalis primo et per se habet unitatem ex unione materiae et formae inter se, et ideo, si talis est illa unio ut constituat ens per se unum, talis etiam erit ut constituat essentiam per se unam.

7. Unde confirmatur illa prima consequentia: nam, si substantia materialis est per se una, cum in ea includantur materia et forma, vel id est propter solam unitatem suppositi, vel etiam propter unitatem essentiae. Non primum; ergo secundum. Maior constat a sufficienti partium enumeratione. Neque enim satisfaciet qui dixerit substantiam materialem esse per se unam propter unitatem compositi, abstrahendo ab uno supposito vel essentia; nam, licet haec abstractio mente fieri possit, tamen in re non potest esse compositum per se unum, nisi sit vel unum suppositum vel una natura seu essentia, quod idem est. Minor autem probatur, quia unitas suppositi in substantiis materialibus consurgit ex unitate naturae, vel mediante illa, quando suppositum est proprium et connaturale, ut nunc loquimur. Quod sic declaro: nam vel opinamur in toto supposito materiali tantum esse unam subsistentiam simplicem quae terminat totam naturam et materiam ac formam, et sic talis subsistentia supponit integram naturae unitatem, ut eam adaequate terminare possit et in ea complectatur materiam ac formam; illa ergo unitas, quae consurgit ex unione materiae et formae praecisa subsistentia, est unitas essentiae, atque ita unitas proprii suppositi supponit unitatem essentiae. Si vero opinemur materiam et formam habere partiales subsistentias, eadem vel maiori efficacitate idem concluditur, quia ex materia et forma non consurget unum suppositum, nisi earum subsistentiae coniungantur ad componendam unam adaequatam subsistentiam; non possunt autem ita uniri, nisi eadem materia et forma secundum suas entitates essentiae inter se uniantur, quae unio naturae ordine antecedere debet; nam, sicut essentia prior est subsistentia, ita unio in entitatibus essentiae prior esse debet quam unio in partialibus subsistentiis. Igitur, si ex his consurgit una subsistentia totalis, multo magis ex illis consurget una essentia. Est ergo substantia materialis per se una non tantum ratione unius suppositi, sed etiam ratione unius essentiae.

8. Atque hinc facile probatur secunda et tertia consequentia principalis rationis. Quia iam ostensum est, ex materia et forma, prout in qualibet earum est aliqua essentia non completa, sed partialis, apta uniri alteri, componi essentiam quamdam completam ac per se unam; haec ergo est propria et adaequata essentia substantiae compositae. Probatur consequentia, primo quia illa essentia alicuius rei est essentia et non alterius nisi substantiae materialis. Secundo quia substantia materialis est ens completum; ergo debet habere essentiam completam; sed essentia materiae per se sola, aut essentia formae per se sola non est completa, quia neutra earum est completum ens aut completa natura, cum sit natura sua instituta ad substantiam complendam; neutra ergo earum est completa essentia; ergo neutra est tota essentia substantiae materialis. Tertio, quia essentia debet esse rei proportionata; ergo ens compositum habere debet essentiam compositam; sed substantia materialis est unum ens compositum; ergo integra essentia illius debet esse una compositione; non est ergo sola forma, quae simplex est, nec materia, sed compositum ex utraque. Prima consequentia probatur, tum ex debita proportione, tum etiam quia illud est de essentia rei quod intrinsece ac per se primo rem constituit; ens autem compositum intrinsece ac per se primo constituitur per naturam compositam.

9. Obiectioni satisfit .— Dices: ens artificiale est compositum ex materia et forma artis et nihilominus eius essentia consistit in sola forma artis, ut multi sentiunt; ergo non est de ratione entis compositi ut habeat essentiam compositam, et idem argumentum fieri potest de aliis compositis accidentalibus. Respondetur imprimis non esse parem rationem, nam ens compositum ex substantia et accidente non est proprie unum ens, quia non est per se unum, et ideo, si adaequate de illo loquamur, proprie non habet unam essentiam, sed includit plures, non per se, sed per accidens unitas. Formaliter autem loquendo de his compositis, dicitur eorum essentia consistere in forma accidentali, quia illam dicunt de formali, et connotant subiecta. Quod non ita est de substantia composita; est enim per se una, et ideo essentiam per se unam habere debet; homo enim non tantum dicit formaliter animam, sed humanitatem, quae non est sola anima, alias esset spiritualis et immortalis humanitas, sicut anima, quod est plane falsum; est ergo humanitas integra essentia ex anima et corpore composita, et idem est de caeteris rebus materialibus. Non tamen desunt qui in hoc aequiparent artificialia substantiis, et differentiam in hoc constituant inter artificialia et alia accidentalia composita. Sed in hoc non est nobis immorandum, nihil enim ad rem praesentem refert, praesertim quia, si quae est differentia, solum est in nominis usu et significatione, non in rebus.

10. Unde ex hac ipsa differentia inter substantiam et accidentia argumentor quarto. Nam in definitione substantiae materialis ponitur materia; ergo est de essentia eius. Patet consequentia, quia in hoc differt substantia ab accidente, quod non definitur per aliquod additum, sed per intrinseca et essentialia principia. Nec satis est quod quidam asserunt, accidens definiri per additum alterius praedicamenti, substantiam vero, eiusdem; nam, licet hoc sit verum de substantia incompleta, qualis est materia ipsa vel forma, non tamen de substantia completa; nam, ut dicebam sectione praecedenti, materia dicit transcendentalem habitudinem ad formam, et forma ad materiam; substantia vero ex utraque composita est quid omnino absolutum, non dicens habitudinem ad extrinsecum, nisi forte tamquam ad finem vel ad principium efficiens. Adde quod, si materia non est pars essentialis substantiae, vix intelligitur quo modo in praedicamento substantiae collocetur, quia nec collocatur directe, cum non sit substantia integra, neque etiam reductive tamquam pars essentialis substantiae. Dices reduci ut vehiculum formae. Sed certe pari fere ratione posset reduci ad quantitatem, maxime iuxta Comment., quia est etiam vehiculum quantitatis. Et praeterea substantia, quae directe ponitur in praedicamento, non indiget vehiculo, cum sit ens per se absolutum et integrum. Forma autem materialis, quae suo modo indiget sustentante aut vehiculo, non ponitur directe in praedicamento substantiae, sicuti nec materia, immo neque anima rationalis, quamvis sit subsistens, ponitur directe in praedicamento substantiae; ergo materia non solum reduci debet ad illud praedicamentum ut vehiculum formae, sed maxime ut pars materialis substantiae; non est autem pars, nisi essentialis; ergo.

11. Ultimo argumentara possumus, quia proprietates materialis substantiae non solum a forma sumuntur, sed etiam a materia; sed proprietates consequuntur essentiam; ergo ad essentiam huius substantiae non solum pertinet forma, sed etiam materia. Maior patet, quia non solum ex forma, sed maxime ex materia habent substantiae inferiores quod corruptibiles sint, et substantiae caelestes ex illa conditione materiae habent etiam quod sint incorruptibiles; item hae substantiae non solum ex forma, sed etiam ex materia habent quod corporeae sint, sive per corporeum differentia essentialis, sive proprietas aliqua circumscribatur. Unde homo simpliciter corporeus est et mortalis, ratione suae essentiae et naturae, etiamsi anima eius incorporea sit et immortalis. Rursus hae substantiae non solum ex forma, sed etiam ex materia habent quod sint entia naturalia et mobilia; unde aliqui motus non solum ratione formae, sed etiam ratione materiae naturales sunt. Denique non solum forma, sed etiam materia aliquo modo confert ad operationes substantiarum, adeo ut merito D. Thom., I, q. 75, a. 4, dixerit quod si corpus nihil conferret animae rationali ad operationes intellectuales eius, non uniretur illi per se, nec corpus esset de quidditate hominis, sed anima esset homo; est ergo materia pars essentiae in materialibus rebus.

12. Quarta conclusio .— Dico quarto: materia est de essentia substantiae materialis tamquam inchoatio quaedam et fundamentum essentiae, quae per formam completur ac plene constituitur. Haec conclusio constat fere ex supra dictis de causalitate materiae et formae, et quoad hoc recte dicitur materia esse in his rebus tamquam receptaculum formae, vel etiam tamquam vehiculum et sustentaculum respectu earum formarum quae sustentante indigent. Hinc tamen colligi non potest omnino esse extra essentiam; recte vero concluditur esse solum quasi fundamentum et inchoationem ipsius essentiae. Item hoc includitur in ratione primi subiecti, quod formae supponitur et per illam actuatur et complementum perfectionis recipit.

Argumentorum solutio

13. Aristotelis testimonia explicantur .— Denique ex hac assertione solvuntur facile fundamenta contrariae sententiae. Aristoteles enim, locis in principio citatis, nihil aliud intendit quam quod in hac ultima conclusione asseruimus, formam, scilicet, esse rationem et terminum constituentem essentiam rei, non vero solam illam esse totam essentiam. Et in verbis ibi citatis ex I Metaph., iuxta communem lectionem, non dicit Aristoteles carnem esse formam seu rationem, sed carnis et cuiuscumque similis rei esse vel dari formam seu rationem, qua nimirum constituitur. Quod si, ut aliqui modemi legunt, dicat carnem rationem, intelligendum est per synecdochen, ut totum a parte principaliori nominetur. Potest etiam, cum dicit formam esse rationem vel quidditatem rei, per antonomasiam intelligi, quia praecipua est pars quidditatis; vel intelligitur etiam causaliter, quia forma est quae praecipue constituit quidditatem rei, eamque ab aliis distinguit. Legatur D. Thom., I, q. 75, a. 4.

14. Ad primam rationem ex eadem conclusione ultima respondendum est illa optime probari materiam esse veluti quamdam inchoationem essentiae, non vero quod sit omnino extra essentiam. Quia, ut substantiae differant specie, satis est quod in forma differant neque est inconveniens ut variae essentiae specie distinctae, in fundamento et materiali principio similes sint. Et propterea res materiales, quae non solum in forma, sed etiam in materia differunt, non tantum specie, sed etiam in genere physico differre dicuntur. Ad secundam rationem ex eadem radice respondetur non omnes partes materiales esse essentiales, quia non omnes sunt necessariae ut forma complere possit cum materia illud compositum in quo essentia rei consistit, et ideo illa materia est simpliciter essentialis quae ad hoc necessaria est; reliqua vero dicitur esse de integritate aut complemento rei.

15. Ad tertiam, quod attinet ad essentiam in specie, verum est esse de essentia rei ut per talem speciem materiae constituatur, qualem natura sua forma postulat; nam, si fingeremus animam rationalem uniri materiae caelesti, non consurgeret una essentia eiusdem rationis cum essentia hominis. Unde theologi recte concludunt Verbum divinum assumpsisse corpus ex materia hac generabilium rerum, ex eo quod assumpsit veram hominis essentiam. Non est autem intelligendum, ex eo quod materia in communi sit de essentia substantiae in communi, fieri consequens ut uniuscuiusque substantiae specie distinctae sit etiam materia specie distincta quoad propriam speciem essentialem materiae, quia fieri potest ut plures formae specie diversae postulent materiam eiusdem rationis substantialis, quamvis in ea varias dispositiones requirant.

16. Quod vero attinet ad unitatem vidui, fatendum est absolute substantiam materialem ut sit eadem numero, requirere non solum eamdem numero formam, sed etiam eamdem numero materiam; tantoque fore hanc unitatem perfectiorem in tota substantia quanto maior fuerit in utroque principio, non tantum formali, sed etiam materiali. Nam unitas totius ex unitate partium consurgit. Et quia eadem est proportio rei singularis ad sua principia singularia, quae est rei specificae ad principia communia. Sicut ergo species in communi principia habet determinata in specie, ita res singularis determinata habere debet propria principia in individuo et in particulari. Denique hac ratione concludunt theologi ad unitatem resurrectionis eorumdem hominum pertinere ut eorum animae eisdem numero corporibus uniantur, de qua re disputavi late contra Durandum, in II tomo III part., disp. XLIV, sect. 2. Haec autem unitas materiae non semper aequalis est, quia saltem paulatim potest interdum variari, ut docuit D. Thom., I, q. 119, a. 1, et tunc censetur eadem perseverare, quasi continuatione quadam, ratione cuius et praecipue ratione formae, individuum physice manet semper idem, de qua re dictum est etiam in superioribus, disp. VI de Principio individuationis, sect. 3.