SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXIX. DE DEO PRIMO ENTE ET SUBSTANTIA INCREATA, QUATENUS IPSUM ESSE RATIONE NATURALI COGNOSCI POTEST
SECTIO III. UTRUM ALIQUO MODO POSSIT A PRIORI DEMONSTRAR1 DEUM ESSE

SECTIO III. UTRUM ALIQUO MODO POSSIT A PRIORI DEMONSTRAR1 DEUM ESSE

1. Ut de altero modo probandi propositam veritatem dicamus, supponendum est, simpliciter loquendo, non posse demonstrari a priori Deum esse, quia neque Deus habet causam sui esse per quam a priori demonstretur, neque si haberet, ita exacte et perfecte a nobis cognoscitur Deus, ut ex propriis principiis (ut sic dicam) illum assequamur. Quo sensu dixit Dionysius, c. 7, de Divinis nominibus, nos non posse Deum ex propria natura cognoscere. Quamquam vero hoc ita sit, nihilominus, postquam a posteriori aliquid de Deo demonstratum est, possumus ex uno attributo demonstrare a priori aliud, ut si ex immensitate, verbi gratia. concludamus localem immutabilitatem; suppono enim ad ratiocinandum a priori modo humano sufficere distinctionem rationis inter attributa.

Resolutio quaestionis

2. Ad hunc ergo modum dicendum est, demonstrato a posteriori Deum esse ens necessarium et a se, ex hoc attributo posse a priori demonstrari praeter illud non posse esse aliud ens necessarium et a se, et consequenter demonstrari Deum esse. Dices: ergo ex quidditate Dei cognita demonstratur Deum esse, quia quidditas Dei est quod sit ens necessarium et a se; hoc autem plane repugnat, quia quaestio quid est supponit quaestionem an est , ut recte ad hoc propositum notavit D. Thomas, I, q. 2, a. 2, ad 2. Respondeo, formaliter ac proprie loquendo, non demonstrari esse Dei per quidditatem Dei ut sic, quod recte argumentum probat, sed ex quodam attributo quod reipsa est essentia Dei, a nobis autem abstractius concipitur ut modus entis non causati, colligi aliud attributum et ita concludi illud ens esse Deum. Unde ad concludendum hoc modo esse Deum sub ratione Dei supponitur esse probatum dari ens quoddam per se necessarium, nimirum ex effectibus eius et ex negatione processus in infinitum. Atque ita, quod primum de hoc ente probatur, est esse; deinde esse ab intrinseco necessarium; hinc esse unicum in tali ratione ac modo essendi, ideoque esse Deum. Atque in hunc modum prius aliquo modo definitur quaestio an est quam quid est . Quamquam, ut supra dicebam, in Deo non possunt omnino seiungi hae quaestiones, eo quod et esse Dei sit quidditas Dei et proprietates illius esse, quibus ostendi potest illud esse proprium Dei, constituunt (ut ita loquamur) ipsam quidditatem et essentiam Dei.

Cur ens per se necessarium non possit esse nisi unum. Ostensio prima

3. Est autem difficile, ex eo quod datur unum ens necessarium a se et per se, efficaciter deducere non posse habere aliud simile in ea proprietate. Soncinas, XII Metaph., q. 17, id probat hac ratione, quia esse convenit per se primo enti improducto; sed non potest per se primo convenire duobus; ergo non potest esse nisi unum ens improductum. Maior videtur per se nota, quia ens improductum non habet esse per accidens sed essentialiter, neque habet esse per aliud, cum sit omnino independens; ergo esse illi convenit per se primo. Minor autem patet, quia illud dicitur convenire alicui per se primo quod ei convenit adaequate, ita ut semper ac per se conveniat et nulli alteri nisi illi, vel ratione illius aut mediante illo. Unde, I Poster., text. 11, praedicatum per se primo conveniens universale vocatur, quia non per aliud et adaequate convenit. Hic discursus sumptus est ex D. Thom., II cont. Gent., c. 15, licet diversis terminis ipse utatur dicens esse convenire Deo secundum quod ipsum; res tamen eadem est, ut constat ex Aristotele, loco citato.

4. Videtur tamen imprimis in hac ratione peti principium; cum enim dicitur esse convenire Deo per se primo, illa particula primo sumi potest aut negative aut positive; priori modo sensus est Deo ita convenire esse, ut nulli alteri prius conveniat. Et hoc modo est per se evidens propositio, supposito quod Deus sit suum esse per essentiam, et in hoc tantum sensu probatur illa propositio ratione facta, scilicet, quod Deus habet esse non per accidens neque per aliud. Tamen, in hoc sensu non sufficit illud principium ad inferendum nullum aliud ens habere esse ex se, quia, etsi non prius, tamen aeque primo posset habere esse. Posteriori ergo modo accipiendum est illud principium, et sensus erit Deo convenire esse prius quam omni alio enti, ita ut nulli conveniat aeque primo. Et hoc modo petitur principium in illa ratione; hoc enim ipsum est quod inquirimus; nec propositio illa in eo sensu satis probatur superiori discursu. Nam, ex eo quod Deo conveniat esse non per accidens neque per aliud, ad summum inferri potest nulli alteri convenire prius quam ipsi, non vero quod ei prius conveniat quam caeteris. Dicetur fortasse principium illud assumi in priori sensu; in altera vero propositione subsumi et probari id quod convenit alicui per se primo hoc modo non posse alteri convenire nisi per ipsum.

5. Contra hoc vero obiicitur secundo ac praecipue, quia in omnibus illis terminis, scilicet, convenire per se primo ac per aliud, videtur committi magna aequivocatio. Duobus enim modis potest aliquid convenire multis per aliud prius: uno modo realiter et per veram causalitatem effectivam, ut lucere, exempli causa, dici potest convenire per se primo soli inter omnia astra; alio modo, secundum rationem tantum absque physica causalitate, sed metaphysica tantum ratione, quo modo risibile convenit per se primo homini, et per ipsum Petro et Paulo. Si ergo in praesenti propositio illa subsumpta sumatur hoc posteriori modo, ut revera sumitur ab Aristotele in Posterioribus, est quidem vera et recte probatur ratione ibi facta, non tamen est ad rem, quia hic inquirimus dimanationem effectivam unius ab alio, unde in proportionali sensu negari posset prior propositio, ut iam dicam. Si autem illa propositio sumatur in priori sensu, falsa invenietur, ut patet in dicto exemplo de homine, vel in illo de triangulo quod Aristoteles affert; nam, licet habere tres angulos aequales duobus rectis per se primo conveniat triangulo, non convenit per illum effective isoscheli. Atque ita, qui crederet esse duo entia improducta, diceret quidem secundum rem utrique convenire per se primo esse, quia neutri per alterum neque utrique per aliud effective, et hoc modo non esse inconveniens ut idem praedicatum duabus rebus conveniat per se primo, quia non est necessarium ut tale praedicatum sit universale vel adaequatum respectu omnium et singulorum, quibus dicto modo per se primo convenit. Secundum rationem autem negaret, qui sic opinaretur, quod esse conveniat per se primo Deo ut Deus est, seu ut tale ens est, sed enti improducto ut sic, cuius ratio (posita illa hypothesi) secundum intellectum abstraheret ab hoc vel illo ente improducto, et per illum secundum eamdem distinctionem rationis conveniret esse huic vel enti improducto. Unde, cum in illo discursu dicitur Deo non convenire esse per aliud, si intelligatur, id est, per causam efficientem, verum est et recte probatur ex eo quod est ens improductum; si vero intelligatur, id est, non per aliam rationem abstractiorem secundum praecisionem intellectus, sic negabitur illa propositio ab eo qui posuerit duo entia improducta; nec in eo sensu probari potest ex discursu facto.

6. Et declaratur amplius difficultas; nam, ut ratio aequaliter et sine aequivocatione procedat, loquendum est de esse et ente, seu eo quod est, cum proportione. Aut ergo est sermo de tali determinato esse quod est in re, aut de esse ut sic secundum rationem abstracto. Priori modo verum est hoc esse particulare quod est in Deo per se primo convenire Deo ut Deus est, et adaequate convenire et formaliter in nullo esse nisi in ipso, seu in eo supposito quod est Deus, participative autem in nullo esse nisi per ipsum. Ex hoc autem inferri non potest efficaciter nullum aliud esse posse alteri enti convenire per se primo; nam potest cogitari aliud realiter distinctum ab esse Dei et non participatum ab ipso. Neque apparet quomodo ex dicto discursu hoc probetur impossibile. Si vero sit sermo de esse ut sic et abstracto secundum rationem, sic negabitur subiectum seu quasi subiectum eius, cui adaequate comparatur ac per se primo convenit posterioristice, esse hoc ens singulare quod appellatur Deus, quia non est necesse ut communis ratio per se primo dicatur de re singulari. Unde, si esse abstractissime sumatur ut est analogum quoddam ad esse improductum et productum, non videtur per se primo convenire Deo, aut enti improducto, sed enti ut sic, ut est etiam quoddam analogum ad ens per esentiam et participatum. Si autem minus abstracte sumatur esse pro esse improducto, sic iam dicetur esse quid commune secundum rationem, et ideo non comparari per se primo et adaequate ad hoc ens quod est hic Deus, sed ad ens improductum, quod etiam ponitur esse commune secundum rationem ad plura entia improducta, immo et univocum, si consequenter procedatur iuxta illam hypothesim. Quae, licet sit falsa et similiter falsa sint quae ad illam consequuntur, tamen hoc ipsum non videtur posse convinci illo discursu cuius efficacitatem inquirimus.

7. Dicetur forte in ea ratione supponi ens esse analogum, et ideo ipsum esse non posse reduci ad rationem communem cui per se primo conveniat, sed ad rem aliquam singularem, et inde consequenter inferri non posse per illam convenire aliis formaliter et secundum rationem, ideoque recte concludi convenire per illam effective. Item dici potest (quod fere in idem redit) rationem illam supponere in Deo non posse abstrahi rationem quasi genericam et specificam communem et particularem, et ideo perinde esse quod aliquid conveniat Deo ut tale ens est, vel ut ens improductum est. Verumtamen, haec responsio non videtur efficaciam praebere rationi factae nec satisfacere duplici ex causa. Prior est quia (ut omittam id quod dicitur de analogia entis esse sub opinione, quod satis est ad infirmandam vim demonstrationis) ipsa analogia entis recte declarata supponit emanationem et dependentiam omnium entium a Deo, ut patet ex superius dictis de analogia entis ad Deum et creaturas; ergo, si praedicta ratio supponit analogiam entis respectu Dei et omnium aliorum quae habent esse, supponit quod probandum est, scilicet, nihil habere esse nisi per dependentiam a Deo. Altera causa est quia, etiam posita analogia, non probatur ex analogia sequi emanationem, sed solum inaequalitatem. Unde dici facile posset, licet esse secundum principale ac primarium significatum eius per se primo conveniat soli Deo, tamen secundum rationem aliquam minus principalem convenire aliis entibus improductis, quia non est necesse ut in analogis secundarium significatum effective manet a primario. Denique, quia, licet ens sit analogum respectu entis increati et creati, vel substantiae et accidentis, nihilominus responderi posset esse univocum ad plures substantias improductas, sicut de facto revera est univocum ad substantias creatas inter se tantum comparatas. Unde quod dicebatur, in Deo scilicet non esse rationem communem nec particularem, si intelligatur de ratione communi analoga et abstrahibili secundum rationem nostram, falsum est. Si vero de ratione univoca, licet in re verum sit, tamen fortasse negaretur ab eo qui poneret plura entia improducta, et ideo non est supponendum in praedicta ratione, ne petatur principium.

Secunda ratio cur entia per essentiam non possint esse plura

8. Ad haec omnia responderi potest addendo rationem aliam ex D. Thom., I cont. Gent., c. 42, ratione 7, ubi sic argumentatur: Si sint duo quorum utrumque necesse est esse, oportet quod conveniant in intentione necessitatis essendi; oportet igitur quod distinguantur per aliquid quod additur vel utrique vel alteri, et sic oportet vel alterum vel utrumque esse compositum; nullum autem compositum est necesse esse per seipsum . Atque ita concludit non posse esse plura quorum utrumque sit necesse esse. Hic autem discursus etiam est valde difficilis; nam, si quid probaret, etiam convinceret non dari unum conceptum entis vel substantiae communem Deo et creaturis. Item totus ille discursus applicari potest ad tres divinas personas, quatenus in ratione personae conveniunt; nam simili argumento concludi posset eas fore compositas ex communi intentione personae et aliquo addito in quo distinguantur. Quod si, non obstante numero trium personarum, quispiam negaverit dari intentionem personae communem illis, eadem ratione, licet admittantur plura entia improducta, negabitur intentio entis necessarii communis illis. Vel e contrario, si (quod probabilius est) intelliguntur divinae personae convenire in communi ratione personae et distingui in propriis absque compositione quae deroget simplicitati earum, quia illa communitas solum est per abstractionem et praecisionem mentis, et determinatio non est per propriam compositionem etiam rationis, sed per simplicem modificationem quasi transcendentalem, ita eodem modo dici posset de duobus entibus improductis, quatenus convenirent in communi ratione entis necessarii et distinguerentur in propriis entitatibus. Immo licet admitteretur vel utrumque vel alterum illorum entium esse proprie compositum compositione rationis, non videtur talis compositio formaliter repugnare cum necessitate essendi, quia non includit propriam potentialitatem realem neque dissolubilitatem realem eorum ex quibus fit talis compositio. Nam, cum in re non distinguantur sed sola ratione, non sunt in re proprie unita sed unum, unde neque in re sunt separabilia, sed sola mente praescindi possunt, quod non repugnat necessitati essendi. Atque hoc modo et praedicto exemplo convenientiae et distinctionis divinarum personarum videntur enervari multae rationes quae in hac materia fieri solent et tanguntur a D. Thom, in praedictis locis et in multis aliis I et II lib. cont. Gent., quae, licet valde subtiles sint et metaphysicae et aptae ad persuadendum intellectum bene dispositum, sunt tamen difficiles ad convincendum protervum et repugnantem.

Tertia ratio ad idem

9. Huiusmodi etiam esse videtur illa ratio quam decimo loco, in c. 42, lib. I cont. Gent., ponit idem S. Doctor, scilicet: Ens quod per se est necessarium habet necessitatem essendi in quantum est hoc singulare; ergo impossibile est entia per se necessaria esse plura; ergo non possunt esse plura entia improducta; ergo quidquid est, ab uno ente improducto trahit originem. Consequentia prima patet, quia singularitas rei non est communicabilis alteri; et ideo, quod convenit alicui quatenus est hoc singulare signatum, non est multiplicabile. Reliquae autem illationes per se notae sunt. Antecedens vero probatur quia, si ens necessarium non habet necessitatem essendi quatenus est hoc singulare individuum, ergo haec singularitas non est per se necessaria enti necessario ut sic; ergo ex aliquo alio dependet, aut aliunde provenit. Hoc autem involvit repugnantiam; nam ens per se necessarium maxime debet esse tale quatenus singulare est, quia non est ens actu nisi quatenus singulare est; ergo singularitas ipsa maxime debet convenire ex intrinseca necessitate et non aliunde neque dependenter ab alio. Si autem singularitas convenit ex intrinseca necessitate essendi, non potest multiplicari, sicut, si homo ex intrinseca ratione hominis necessario secum afferret singularitatem Petri, non posset multiplicari.

10. Est sane ratio egregia et subtilis; posset autem aliquis persistens in prioribus solutionibus respondere hoc ens singulare, quod est improductum, habere necessitatem essendi quoad totam suam entitatem singularem et illam ut sic non esse communicabilem alteri, nihilominus tamen e contrario non converti, neque ens necessarium ut sic necessario postulare hanc singularitatem, sed posse habere plures et in unoquoque singulari ente necessario habere singularitatem eius, non aliunde neque dependenter ab alio, sed ex intrinseca entitate et natura sua, non ut communi, sed ut propria. Illa enim communitas seu convenientia quae solum est secundum rationem, saepe potest fundari in ipsis entitatibus singularibus et in proprietatibus quas habent etiam ut singulares sunt. Sicut esse ens incorruptibile natura sua convenit angelo etiam secundum unamquamque naturam singularem, quamvis id non oriatur ex sola singularitate, sed absolute ex tota natura et essentia. Ita ergo dici posset de pluribus entibus improductis et singularibus quoad necessitatem simpliciter essendi.

Quarta ratio ad idem probandum

11. Nihilominus tamen illa ratio mihi valde probatur, quam in hunc modum propono. Quia ubicumque ratio communis est multiplicabilis secundum diversas naturas singulares, esto non sit necesse singularitatem in re ipsa distingui a natura communi, oportet tamen ut aliquo modo sit extra essentiam talis naturae; nam, si esset essentialis, revera talis natura non esset multiplicabilis, ut supra dictum est, tractando de principio individuationis; in ente autem improducto intelligi non potest quod singularitas sit extra essentiam naturae eius; ergo impossibile est ut talis natura sit multiplicabilis. Minor probatur, quia in ente improducto necesse est ut ipsum esse existentiae sit de essentia eius; in eo enim consistit intrinseca necessitas essendi, quod ex vi essentiae suae habeat esse, ita ut essentialiter sit suum esse; sed esse non est nisi rei singularis ut singularis est; ergo necesse est ut singularitas talis naturae sit etiam de essentia eius, et consequenter ut talis natura non sit multiplicabilis. Atque hoc ipsum est quod D. Thom. ait, illud ens quod est improductum, seu quod est simpliciter necessarium seu quod est essentialiter suum esse, non esse hoc ens singulare per aliquid extra essentiam eius, etiam secundum rationem, quia nisi includeret in suo conceptu essentiali singularitatem, non includeret in suo essentiali conceptu necesse esse, quia esse actu includit esse singulare.

12. Obiectio Aureoli contra praemissam D. Thom. rationem .— Dices (ut obiicit Aureolum, In I, dist. 3) hac ratione ad summum probari non posse dari duo entia improducta solo numero distincta; non vero quod non possint esse specie seu essentialiter distincta; sic enim multi thomistae aiunt naturas angelicas esse essentialiter individuas et ideo non posse multiplicari numero, et nihilominus multiplicari secundum speciem. Respondeo imprimis probabilissimum esse nullam naturam quae proprie sit specifica et cum alia habeat genus commune, esse essentialiter individuam, tum quia hoc ipso quod est specifica natura est potentialis de se, et ideo non est cur illis repugnet multiplicari numero; tum etiam quia, si non repugnat compositio ex genere et differentia specifica, non est cur ei repugnat compositio ex specie et differentia individuali. Deinde dicitur ex ratione facta cum proportione applicata concludi necessitati essendi intrinsecae et essentiali repugnare multiplicationem talis naturae etiam cum diversitate essentiali, ut in eodem c. D. Thomas significavit, ratione 8. Quia, sicut in conceptu essentiali illius naturae quae ex se necessario est includitur singularitas, etiam includitur tota essentia talis naturae singularis; ergo impossibile est quod haec essentia entis necessarii sit alia et alia, sive in singularitate, sive in ratione essentiali. Unde, sicut non potest intelligi quod talis natura fiat singularis per aliquid additum quod sit extra essentiam eius etiam secundum rationem, ita non potest intelligi quod veluti constituatur in tali specie per aliquid additum huic rationi communi entis necessarii, quod sit etiam secundum rationem extra essentiam eius ut sic. Nam, hoc ipso quod intelligitur ens necessarium, sicut necessario intelligitur ens singulare, ita etiam intelligitur ut habens totam essentiam necessariam ad essendum; et ideo non potest constitui in tali vel tali ratione essentiali per aliquid additum, etiam secundum rationem. Ens ergo per se necessarium non potest vere concipi ut commune sive specificum, sive genericum, sive analogum, sed tantum singulare; ideoque nullo modo multiplicari potest.

13. Ex hac ultima ratione prima roboratur .— Quod si haec ratio solida est, ut revera est, ex illa sumit vim prima ratio, quae in eo fundatur quod esse convenit Deo seu enti necessario per se primo, seu secundum quod ipsum. Intelligitur enim convenire illi per se primo non sub aliqua ratione communi, sed ut hoc singulare ens est, ita ut, cum dicitur huic enti convenire esse non per accidens neque per aliud, non solum est sensus non per aliud, id est, non per aliam causam efficientem, sed etiam non per aliquam rationem communem seu abstrahentem a singularitate; hoc autem verum esse satis probatum est superiori discursu. Et sane videtur evidens ex propria ratione ipsius esse, nam primo et per se convenit rei singulari, non communi; unde, etiam in his entibus vel naturis quae habent esse receptum, non potest esse per se primo communicari naturae communi, sed singulari; ergo illa res quae essentialiter et secundum quod ipsa habet esse, proxime et immediate habet illud ut talis res singularis est et non secundum aliquam rationem communem; ergo esse convenit per se primo tali enti, excludendo omne medium sive extrinseci agentis, sive rationis formalis communis, ob quam secundum se ac abstracte sumptam conveniat necesse esse.

14. Ex hoc autem principio sic explicato optime subinfertur non posse convenire esse alicui enti, nisi per effectivam dimanationem a primo ente improducto. Nam, licet habitudo illa seu praedicatio secundum quod ipsum non semper requirat hanc habitudinem causae efficientis inter illud quod est tale per se primo et reliqua quae sunt talia mediante ipso, tamen quando illud prius est res singularis et omnino distincta ab aliis eisque extrinseca, non potest alia ratio medii seu participationis excogitari. Et ideo nihil obstant exempla de rationibus communibus quibus per se primo aliquid convenit, ut homini esse risibilem et triangulo habere tres angulos aequales duobus rectis; illae enim sunt quasi formale medium, quia natura communis comparatur ut forma particulari. In praesenti vero ens per essentiam cui per se primo convenit esse est quoddam singulare ens, quod non potest esse medium formale nec forma aliorum; et ideo non potest per illud convenire esse reliquis, nisi ut per medium efficiens. Ratio enim finis non est per se sufficiens, quia finis proxime non dat esse, sed movet metaphorice agens ut det esse; et ideo eius causalitas per se sola non est sufficiens ut ea quae secundario sunt entia, habeant esse mediante illo quod per se primo et secundum quod ipsum habet esse. Atque ex his facile est respondere ad difficultates tactas circa praedictas rationes.

Quinta ratio

15. Possumus tandem addere rationem aliam, quae et per se sufficiat et confirmet praecedentem, scilicet, quia, si darentur duo entia improducta, aut illa essent eiusdem speciei, vel diversae. Neutrum dici potest; ergo. Probatur prior pars minoris, quia ens summe abstractum non potest multiplicari secundum numerum, quia omnis multiplicatio numerica fit per materiam vel in ordine ad illam. Haec vero probatio non est efficax, quia licet id sit verum de multiplicatione physica et naturali individuorum, non tamen absolute de omni multiplicatione possibili seu entitativa rerum singularium. Melior probatio est quae sumitur ex praecedenti discursu, quia natura quae essentialiter est singularis non potest secundum numerum multiplicari; sed natura Dei seu entis per se necessarii est essentialiter singularis; ergo. Alia probatio non contemnenda esse potest, quia multiplicatio individuorum est per accidens, et ubi est possibilis, potest quantum est ex se procedere in infinitum, quia non est maior repugnantia quod sint possibilia illa duo individua quam tria vel quatuor vel in quolibet alio numero; nulla est enim ratio necessario sistendi in aliquo, cum nullum per se ordinem servent, sed cuilibet eorum accidat multiplicatio alterius; si ergo duo entia improducta solo numero distincta essent possibilia, essent et tria et quatuor et sic in quolibet numero. Quot autem essent possibilia, tot necessario essent, nam in his maxime verum habet illud axioma: In aeternis idem est esse et posse ; nam, si sunt per se necessaria entia, non est in eis posse esse, sed actu esse; non ergo sistere possemus in aliquo finito numero talium entium. In his enim individuis quae habent causam, licet ex se multiplicari possint in infinitum, sistitur in aliquo certo numero quoad actuale esse, vel ex voluntate causae, vel ex virtute et modo agendi successive aut ex subiecta materia; in his vero entibus quae ex se haberent esse sine causa, nullo modo sisti posset in certo numero, quia non magis repugnaret maior numerus quam minor, et hoc ipso quod non repugnaret, actu esset. Nemo autem admittet dari entia improducta actu infinita; ergo sistendum est in uno solo ente singulari improducto.

16. Posterior pars de diversitate specifica superius probata est, respondendo Aureolo et declarando vim superiorum rationum. Nunc vero alio dilemmate probanda est. Aut enim illa entia essent aequalia in perfectione, aut non; neutrum dici potest; ergo. Prior pars minoris probari potest primo ex recepta philosophorum sententia, quod non possunt dari duae essentiae specie distinctae aequales in perfectione; ut enim ait Arist., X Metaph., text. 5, differentiae dividentes genus semper comparantur ut privatio et habitus, quia semper altera est minus perfecta et ea ratione privationi comparatur; unde etiam ortum est illud axioma quod species sunt sicut numeri . Ratio autem esse videtur quia, si sunt entia aequalia, aeque distant a non ente; unde ergo possunt habere essentialem diversitatem aut dissimilitudinem? Et certe in omnibus rebus essentialiter diversis quas nos experimur, videtur haec inaequalitas reperiri; et ideo valde probabile est illud principium. Non tamen est evidens, nam, licet duae res aeque distent a non ente, videntur esse posse dissimiles in natura; nam alia est relatio aequalitatis a relatione similitudinis. Unde in relationibus divinis paternitas et filiatio, ut relationes sunt, dissimiles sunt seu disquiparantiae, ut vocant, et tamen in perfectione et entitate relativa ut sic censentur aequales, non solum prout includunt essentiam, in qua sunt idem, sed etiam secundum proprias rationes relativas in quibus distinguuntur. Ad hunc ergo modum contendere quis posset non repugnare dari duas essentias improductas dissimiles et aequales.

17. Quamquam (ut hoc obiter dicamus) longe diversa ratio est quoad hoc in relativis et absolutis, nam relationes habent diversitatem ex formalibus terminis cum ratione in qua fundantur; et ideo facilius potest in eis intelligi diversitas cum aequalitate, quia aequalitas oritur ex gradu entitatis, diversitas vero ex mutua habitudine. At vero in entibus absolutis, qualia essent illa improducta, vix concipi potest in quo essent dissimilia, si essent aequalia, et secundum id totum quod in se haberent, per se necessaria. Et in his est etiam specialis ratio, quia esse ens a se seu necessarium et independens formaliter et secundum praecisum conceptum est maxima omnium perfectionem. Immo necessario includit aliquo modo omnem aliam perfectionem, ut inferius declarabitur; sed utrumque illorum entium secundum propriam et quasi specificam rationem suam includit hanc perfectionem, quae necessario eiusdem rationis esset in utroque; non ergo in eis potest intelligi diversitas perfectionum cum aequalitate. Hic etiam locum habet ratio facta de infinita multitudine talium naturarum, quia, si essent aequales et dissimiles, nullum etiam haberent inter se ordinem, sed aeque dividerent quamcumque rationem communem illis quae concipi posset; ergo, si in aliquo numero multiplicari possent, etiam in quocumque; nulla enim esset ratio sistendi in aliquo certo numero, neque assignari posset repugnantia ob quam ille numerus augeri nequiret; et ideo oporteret multitudinem talium naturarum esse infinitam.

18. Neque est operosum has et similes rationes applicare ad probandam alteram partem dilemmatis, scilicet, quod nec possent illa entia esse plura et inaequalia in perfectione. Primo, quia, hoc ipso quod talia entia secundum proprias rationes suas conveniunt in suprema perfectione essendi a se, quae formaliter vel eminenter omnes alias includit, ut infra ostendam, non potest inter ea inaequalitas intelligi. Secundo, quia, vel inter ea daretur unum summum ens perfectius caeteris absolute et simpliciter, vel non; si non datur, ergo nullus est terminus in ea multitudine, sed est plane infinita. Et adhuc illa posita et actu existente, est plane inintelligibile quod in ea non sit aliquod ens perfectius caeteris omnibus, cum omnia dicantur esse perfectione inaequalia. Rursus inde necessario sequitur quodlibet ex illis entibus esse finitum in perfectione entitativa, cum quodlibet ab alio, immo et ab infinitis aliis superetur; ergo etiam tota illa multitudo esset imperfecta, cum ex imperfectis coalescat, et in tota illa non possit esse infinita perfectio intensiva, sed solum infinita multitudo finitarum perfectionum; repugnat autem non esse in entibus aliquod infinitae perfectionis intensivae, ut supra tactum est agendo de creatione et inferius etiam dicemus. Immo haec ratio sumpta ab infinitate sufficeret ad demonstrandum quod intendimus; eam tamen praetermittimus, quia assumit duo principia inferius probanda, scilicet, ex eo quod ens aliquando sit a se et essentialiter suum esse, sequi illud esse infinitum simpliciter in genere entis et huiusmodi infinita entia non posse multiplicari, quae duo in sequenti disputatione tractando de attributis divinis demonstranda sunt.

19. Si autem in illa multitudine datur unum summe perfectum et superans reliqua, illud tamen non esset infinitum, tum quia procedent rationes factae, tum etiam quia nulla ratio reddi poterit cur ultra illud dari non possit aliud ens perfectius per se necessarium. Unde enim limitabitur tota latitudo entium ad illum gradum finitum? Accedit enim ratio supra facta de multiplicatione in infinitum talium entium; nam, etiamsi essent essentialiter diversa et perfectione inaequalia, nulla esset ratio sistendi in aliquo numero finito, quia, licet videretur esse aliquis ordo per se inter essentias distinctas, tamen etiam in hoc ordine potest in infinitum procedi, ut in creaturis possibilibus constat; necesse est ergo in tota illa latitudine entium dari unum infinitum et perfectius caeteris omnibus. Illud ergo summum ens, caeteris perfectius et infinitum simpliciter, nos vocamus Deum, et ex hac eadem eius perfectione colligimus caetera entia quae cum illo annumerantur ab illo infinito ente esse effective profecta. Primo quidem, quia primo enti convenit infinitas hoc ipso quod est ens actu per essentiam; nam inde habet quod totum esse aliquo modo in se claudat et contineat, quia non habet unde limitetur, neque a quo participet hanc partem entis (ut ita dicam) potius quam aliam; ergo, e converso, hoc ipso quod reliqua entia non habent summam perfectionem et totalitatem essendi (ut sic dicam), est manifestum signum non esse entia per essentiam omnino improducta, sed esse entia per participationem, accipientia esse ab illo primo ente.

20. Secundo, quia hoc modo intelligitur esse ordo per se in tota latitudine entium, vel per subordinationem eorum inter se vel saltem per reductionem omnium ad unum, ut ita non temere et casu infinite multiplicentur. Quod recte declarat theologicum exemplum (quo simul respondemus philosophis, ne putent rationes quibus unitatem entis increati probamus personarum Trinitatem improbare); in divinis enim, quamvis fides catholica ponat personarum multitudinem, non tamen sine ordine quem originis vocant, ita ut et ascendendo sistatur in aliqua persona omnino improducta, quae caeterarum fons sit; et descendendo, sit aliqua ratio in ipsamet natura talis entis fundata ob quam usque ad ternarium numerum et non ulterius fit multiplicatio, quia nimirum in natura pure intellectuali non est alius modus internae operationis seu emanationis nisi per intellectum et voluntatem. Si autem in Deo multiplicari possent personae improductae, plane possent infinitae personae multiplicari; et ideo nec fides admittit plures personas improductas, nec ratio illas permittit, neque omnino plura entia sine reductione ad unum primum, a quo caetera manant.

21. Tertio potest hoc ipsum probari ex efficacitate illius primi entis infiniti; nam, si primum est et infinitum, erit causa caeterorum, iuxta illud vulgare axioma quod sumptum creditur ex Arist., II Metaph., text. 4: Maximum in unoquoque genere est causa omnium quae sunt illius generis , quod maxime intelligitur de causa effectiva, quando in illa re perfectissima est sufficiens virtus ad aliorum effectionem. In hac vero probatione imprimis non recte adducitur textus Aristotelis unde sumptum esse dicitur illud principium. Nam, ut in indice circa illum textum notavimus, Aristoteles non dicit omne quod est maxime tale esse causam caeterorum, sed e converso, id quod in aliquo ordine est causa caeterorum esse maxime tale. Ex hoc autem principio non potest inferri aliud, quia propositio universalis affirmativa non convertitur simpliciter; quamvis ergo quod est causa caeteris ut talia sint sit maxime tale, non sequitur omne quod est maxime tale esse causam caeterorum. Deinde, principium illud in se sumptum non est ita evidens ut ex illo possit demonstratio confici. Immo verum non esse docuerunt Durand., In II, dist. 15, q. 3, et Aureol., apud Capr., In I, dist. 3, q. 1. Quia homo, licet sit omnium animalium perfectissimus, non ob id est causa caeterorum, neque albedo reliquorum colorum, etiamsi perfectissimus color sit; unde etiam Caiet., I p., q. 2, a. 3, sentit axioma illud, de propria causa et praesertim efficienti intellectum, non esse necessarium neque verum. Alii vero illud exponunt de causa late dicta, ut includit extrinsecum exemplar, quod potius mensura quam causa dici potest, quomodo Aristoteles, lib. X Metaph., dixit primum in aliquo genere esse mensuram caeterorum . Iuxta hanc vero interpretationem solum poterit ex illo principio inferri, cum inter entia quaedam sint magis, alia minus perfecta, dari aliquod perfectissimum quod sit mensura aliorum, eo quod per accessum vel recessum ab illo magis vel minus perfecta censeantur. Inde tamen non poterit concludi illud solum ens esse improductum esseque causam efficientem omnium aliorum.

Ex Aristotelis sententia confirmatur eadem veritas

22. Quocirca Aristoteles, citato loco, potius sumit dari aliquod ens quod sit causa caeterorum, ut inde concludat illud esse verissimum ac perfectissimum, quod obiter notandum est ut constet Aristotelem veritatem hanc fuisse assecutum. Nam aperte dicit illud primum ens non solum esse causam corruptibilium et contingentium, sed etiam eorum quae semper sunt, sub quibus caelos et intelligentias comprehendere videtur. Nec potest ille locus exponi de sola causalitate finali aut exemplari, ut Iandunus ibi, q. 5, et Greg., In II, dist. 1, q. 1, contendunt, tum quia aperte ponit Aristoteles exemplum de causa efficiente; tum etiam quia in praesenti materia non separatur causalitas finalis ab effectiva, ut supra tactum est et statim amplius declarabitur. Neque etiam obstat quod Aristoteles videtur loqui de effectibus qui univoce participant rationem causae; hoc enim est quod ait: Cuius causa aliquid, idem et nomine et ratione convenit ; ubi alia translatio habet, secundum quod aliis univocatio inest . Hoc (inquam) non obstat, sed potius ex hoc loco sumitur analogiam entis ad primum ens et caetera non excludere aliquam unitatem rationis seu conceptus simul cum unitate nominis; et ideo a graecis interdum comprehendi sub synonymis, ut Fonseca etiam ibi notavit. Solum ergo addit Aristoteles illam particulam ut excludat effectus aequivocos, qui nullo modo conveniunt cum causa in nomine et ratione; nam in illis non est necesse ut causa sit maxime talis formaliter, sed eminenter.

23. Aristotelis locus explicatur .— Illud solum posset scrupulum vel dubitationem ingerere, quod Aristoteles in plurali concludit principia eorum quae semper sunt verissima esse, unde videtur sentire dari plura prima principia improducta rerum sempiternarum, ut exponunt et attribuunt Aristoteli Iandunus et Gregor. supra. Qui per ea quae semper sunt motus caelorum intelligunt; per principia autem eorum omnes substantias separatas, quas putant secundum Aristotelem esse improductas. Sed ex eo loco id certe sumi non potest; nam Aristoteles et prius in singulari locutus fuerat dicens illud esse verissimum quod est posterioribus causa ut sint vera, et unumquodque esse maxime tale quod est causa caeteris, etc ., quod dictum esse propter primam causam Comentator notavit, et statim absolute et indefinite ait ea quae semper sunt habere originem a primo principio; illa autem locutio in doctrina tradenda aequivalet universali. Et ideo sine causa ab aliquibus limitatur ad caelestia corpora, ita ut Aristoteles senserit caelos, etsi aeterni sint, habere causam non solum sui motus, sed etiam sui esse, intelligentias autem vocari plura principia improducta. Sed hoc eisdem rationibus impugnatur. Et praeterea quia apud Aristotelem eadem est quoad hoc ratio caelestis corporis et intelligentiae moventis illud, quia habent inter se maximam proportionem in aeternitate vel necessitate essendi. Item quia caelum est omnino ingenerabile secundum Aristotelem. Alii ergo putant Aristotelem locutum esse in plurali propter materiam primam, quam existimant secundum Aristotelem esse improductam et suo genere esse principium aliarum rerum. Sed hoc non recte dicitur, alias debuisset Aristoteles etiam concludere materiam primam esse maxime ens et illam esse principium omnium quae semper sunt; utrumque autem est falsum et contra eius doctrinam. Posuit ergo Aristoteles illud plurale pro singulari, vel propter eminentiam primae causae, vel quia in prima causa plures primae rationes causarum conveniunt; est enim prima causa finalis, efficiens et exemplaris. Has ergo causas nomine principiorum intelligit; quae tamen in re non sunt nisi una prima causa. Atque haec obiter circa illam sententiam Aristotelis notata sint. Nunc vero in re ipsa conabimur probare in primo ente recte sequi ex eo quod est maximum ens esse causam caeterorum, esto id universe non sequatur; hoc igitur in sequenti discursu praestabimus.

Unde sequatur id quod est maximum ens esse causam caeterorum

24. Sit igitur alia ratio, nam primum ens improductum est perfectione summumet infinitum; est igitur ad agendum potentissimum; ergo potest producere omnia quae participant seu habent esse; ergo producit omnia quae sunt, neque aliquid praeter illud est improductum. Primum antecedens sumitur ex discursibus praecedentibus, quibus ostensum est deveniendum esse ad aliquod ens improductum caeteris perfectius. Quod vero illud sit infinitum, partim est probatum, quia ipsum esse per essentiam non habet unde limitetur; partim sumi potest ex dictis supra de creatione, quam ostendimus esse possibilem primo enti et ad eam requiri virtutem infinitam, et ita etiam probata est prima consequentia. Secunda vero probari solet in hunc modum, quia omnis potentia habet aliquod adaequatum obiectum; et quo superior et universalior est potentia, eo habet obiectum universalius; potentia autem activa primi entis est suprema et universalissima quae esse potest, cum sit proportionata perfectioni eius; ergo comprehendit sub obiecto suo omne ens; ergo omne ens est producibile per illam potentiam, et consequenter nullum est ens possibile quod non sit producibile per illam potentiam; ergo nullum est ens per se necessarium praeter ipsum primum ens; repugnat enim ens necessarium esse producibile per aliquam potentiam.

25. Contra hanc vero rationem instari potest, quia non est de ratione potentiae activae, quantumvis supremae et infinitae, ut comprehendat omne ens sub obiecto suo, alias etiam ipsum primum ens comprehenderet; aliqua ergo limitatio ex parte ipsius potentiae addenda est, quae non satis declaratur dicendo obiectum illud esse ens possibile; nam, vel illud possibile sumitur mere positive, seu ut sub se necessarium comprehendit, et sic etiam comprehendit Deum, nam quod est potest etiam esse, iuxta dialecticorum regulas; vel sumitur ut includit privationem necessitatis essendi, et sic petitur principium dum dicitur omne ens aliud a primo ente esse possibile; nam hoc est quod in quaestionem venit, scilicet, an sit aliquod necessarium. Qui ergo finxerit talia entia intrinsece necessaria praeter primum, dicet consequenter obiectum adaequatum huius potentiae esse ens factibile. Quae namque potentia productiva universalior excogitari potest quam illa quae se extendit ad omne factibile? Ad entia autem necessaria non extenderetur talis potentia, quia illa producibilia non sunt.

26. Defenditur praedicata ratio .— Sed nihilominus dicta ratio, quae ex D. Thom. sumpta est, II cont. Gent., c. 15, multis modis defendi potest ex eiusdem doctrina, praesertim rat. 3, 4, 6 et 7. Primo quidem, quia ad perfectionem primi entis pertinet ut virtute seu eminenter contineat omnem entitatem; ergo primum ens ex se existens est potens ad efficiendam omnem entitatem a se distinctam; repugnat ergo perfectioni et omnipotentiae primi entis ut praeter ipsum sit aliquod improductum et omnino necessarium. Unde, licet verum sit obiectum adaequatum divinae potentiae esse ens creabile seu factibile, tamen simul spectat ad perfectionem illius potentiae ut omne ens quod non est ipsa sit factibile ab ipsa, utpote contentum eminenter in ipsa. Quod a contrario declarari potest, nam pertinet ad perfectionem illius potentiae ut possit in nihilum redigere quamcumque rem a se distinctam, alias non haberet plenum dominium omnium; ergo repugnat perfectioni et universalitati illius potentiae ut aliquod ens praeter ipsam sit simpliciter necessarium et independens. Et confirmatur ac declaratur ex parte ipsorum entium distinctorum a primo, quaecumque illa sint; nam ostensum est nullum ens distinctum a primo posse esse aequale in perfectione et essentia, sed necessario esse illo inferius, ex quo necessario fit omne tale ens esse finitum et imperfectum; ergo ex parte illius non repugnat omne tale ens esse factibile, quia imperfectum semper ducit originem, quantum ad id quod habet perfectionis, ab aliquo perfectiori. Et similiter ens participatum ducit originem ab ente per essentiam, nec potest reddi aliqua ratio cur tali enti repugnet esse factibile; immo hoc est multo magis conforme imperfectioni et limitationi eius quam quod sit ens simpliciter necessarium; igitur omne huiusmodi ens includitur sub obiecto potentiae effectivae primi entis, et ideo nullum est ens necessarium et increatum praeter ipsum.

Ultima ratio ex causalitate finis

27. Ultima ratio sumi potest ex causalitate finis ultimi, nam in rebus unum est ens perfectissimum quod est finis ultimus omnium aliorum; ergo illud ipsum est primum principium efficiens reliquorum, atque adeo illud solum est increatum ac verus Deus. Antecedens admittunt fere omnes philosophi, nam saltem in genere finis non negant esse ordinem inter secundas intelligentias et primam. Et eadem ratio est de quibuscumque aliis entibus; omnia enim imitantur ipsum primum ens et intendunt illi assimilari, et quae ipsum aliquo modo possunt attingere, ut sunt entia intellectualia, in eo habent collocatam beatitudinem suam, neque quiescunt donec ad illud perveniant, ut in nobis ipsis experimur. Denique magna esset imperfectio et confusio rerum, si non esset inter eas ordo; oportet ergo ut omnia ad unum aliquem ultimum finem referantur. Quod si aliquis est finis ultimus caeterarum rerum, esse non potest nisi primum ac summum ens. De qua re diximus plura supra, disp. XXIV. Prima vero consequentia probatur, quia quidquid habet causam finalem, habet efficientem; nam teste Aristotele, finis est propter quem aliquid fit; movet enim finis efficientem causam ad agendum.

28. Evasio enervans praedictam rationem .— Posset autem aliquis respondere aliud esse habere finem et aliud habere causam finalem; nam finis ut sic solum dicit rationem termini, causa autem finalis dicit rationem principii et moventis; potest autem intelligi quod aliqua res habeat finem priori modo, non tamen causam finalem proprie et in rigore, et tunc non valebit consecutio a fine ad efficientem causam. Et ad hunc modum videntur aliqui philosophi intellexisse rationem finis inter proximos motores orbis et primum motorem immobilem, absque dimanatione effectiva. Quamvis enim existimarent intelligentias secundas ex se ac necessario existere, nihilominus tamen credebant quasi naturali impetu ferri in primam intelligentiam tamquam in finem seu terminum suae naturalis perfectionis. Quod si instet aliquis, quia repugnat habere hanc habitudinem ad aliud ut ad finem sine dependentia ab illo, omnis autem dependentia repugnat cum necessitate essendi, quia si una res dependet ab alia, ergo si illa tollatur de medio, haec etiam auferetur, et consequenter non erit simpliciter et intrinsece necessaria, respondent ex habitudine unius rei ad aliam ut ad terminum vel finem non sequi propriam dependentiam, sed solum sequi connexionem necessariam unius rei cum alia, qualis esse solet inter relationem et terminum sine propria dependentia unius ab alio, ut nos dicere tenemur inter Patrem et Filium in divinis. Neque illa conditionalis quod si unum tollatur, auferatur aliud, est contra intrinsecam necessitatem essendi, quando illud alterum quod in conditionali ponitur est etiam ab intrinseco necessarium; nam, licet conditionalis sit vera, tamen, sicut antecedens est impossibile, ita et consequens, et ideo oppositum utriusque potest esse simpliciter et ab intrinseco necessarium.

29. Confutatur .— Sed quamvis haec evasio habeat quamdam speciem probabilitatis, re tamen vera non est probabilis. Primo, quia involvit repugnantiam quod aliqua res sit a se et per se et tamen non sit propter se sed propter aliud, quia non est minor perfectio esse a se quam esse propter se, ergo sine causa attribuitur alicui enti prior perfectio, cui denegatur alia. Item quia natura quae a se habet esse est res absoluta omnino et nullo indigens ut sit; ergo in suo esse non potest includere habitudinem ad aliud ut ad finem. Denique a posteriori declaratur, nam res quae terminatur ad aliam ut ad finem ultimum, sese totumque suum esse diligit propter illum finem; res autem quae ex se habet esse non est cur referat illud esse in aliam, propter quam vel solum vel praecipue se diligat. Praeterea, ex illa responsione sumitur occasio negandi omnem causalitatem finalem et operationem propter finem; nam similiter dicere quis posset omnia tendere naturali inclinatione in suos fines tamquam in terminos quosdam absque causalitate finis; hoc autem absurdissimum est; quamquam enim res omnes habeant has inclinationes naturales in suos fines, tamen, haec eadem earum constitutio declarat eas non esse a se, sed a superiori agente esse conditas et propensiones in suos fines accepisse.

30. Adhuc potest aliquis dicere, esto verum sit quidquid habet causam finalem habere efficientem, non tamen has causas semper incidere in eamdem; sanitas enim est finis deambulationis, verbi gratia, non tamen est principium efficiens eius; sic ergo dici potest Deus finis intelligentiarum, licet non sit efficiens. Eo vel maxime quod dici potest intelligentias secundas non tam esse quam operari propter primam ut propter finem, et ita non tam substantiam quam operationem earum habere causam finalem, et habere etiam efficientem, quamvis non eamdem; nam efficiens operationum est substantia intelligentiae operantis, finis autem est superior et prima intelligentia. Respondetur, ab hac ultima parte incipiendo, eam evasionem non habere locum iuxta philosophorum opinionem qui ponunt intelligentias esse entia ex se necessaria; illi enim consequenter aiunt operationem intelligentiae esse substantiam eius. Putant enim, et quidem consequenter, esse actus puros, cum putent eas esse suum esse per essentiam; igitur, si operatio intelligentiae ordinatur in Deum ut in finem et operatio eius est substantia eius, necesse est etiam substantiam ordinari in finem. Quod si operatio necessario habet causam efficientem, quia habet finalem, idem necessario dicendum erit de ipsa substantia; sicut autem substantia non potest esse causa efficiens sui ipsius, ita neque suae operationis, siquidem ipsa substantia ponitur esse sua operatio. Denique, posita vera sententia quod in intelligentiis secundis seu creatis operatio distinguitur a substantia, necessario dicendum est, si operatio intelligentiae est propter Deum ut finem, etiam substantiam ordinari in eumdem finem, tum quia talis substantia est propter suam operationem; tum etiam quia non attingit seu consequitur suum finem nisi per operationem; non ergo sola operatio, sed etiam ipsa substantia instituta est propter talem finem.

31. Atque hinc fit ut non possit referri in seipsam tamquam in causam efficientem sui esse, sicut operatio eius, quia operatio iam supponit esse a quo possit effective manare; ipsum autem esse non supponit seipsum neque ipsam substantiam; et ideo tandem concluditur reducendam esse illam substantiam in aliam causam efficientem, quae non potest esse alia nisi ipsummet primum ens, ad quod ordinatur ut in ultimum finem. Quocirca, quamvis non semper res quae est finis sit etiam principium efficiens, praesertim quando finis ipse est producendus per actionem et est finis quo , seu cuius gratia , tamen, saepe finis et efficiens in eamdem rem coincidunt, praesertim quando finis est cui , seu qui ; sic enim omnis operans propter seipsum aliquo modo operatur, et consequenter simul est et efficiens et finis suae operationis; in praesenti ergo, ex eo quod Deus sit finis ultimus, infertur optime quod sit primum principium omnium, tum quia est finis non efficiendus sed obtinendus, imitandus aut honorandus a suis effectibus; tum etiam quia institutio rerum in talem finem non potest in aliam causam referri. Aut enim illa causa esset intra ordinem rerum effectarum, et sic etiam illa esset facta propter illum finem, et quaerenda erit eius causa; vel est extra illum ordinem, et sic non potest esse alia nisi ipsemet ultimus finis. Estque hoc per sese consentaneum rationi, quia Deus non est finis cui aliqua utilitas quaeritur per actionem, sed qui intendit aliis suam bonitatem communicare, et quem omnia alia aliquo modo consequi aut imitari desiderant, ut recte D. Thom., I, q. 44, a. 4, et ideo non est Deus finis nisi ut prima causa operans propter communicandam bonitatem suam. Atque hoc etiam modo optime correspondet et proportionatur finis principio; nam ordo agentium sequitur ordinem finium et ideo supremo agenti supremus etiam finis correspondet, et ita in praesenti materia, ex eo quod omnia ordinentur in Deum seu in primum ens ut in finem ultimum, recte sequitur ipsum esse primum principium omnium.

32. Ex dictis omnibus conclusio .— Ex his igitur omnibus sufficienter demonstratum est Deum esse. Quamquam enim nonnullae fortasse rationes ex his quae tactae sunt per se ac sigillatim sumptae non ita convincant intellectum quin homo protervus aut male affectus possit evasiones invenire, nihilominus et omnes rationes sunt efficacissimae et praecipue simul sumptae sufficientissime praedictam veritatem demonstrant. Quibus inferius addemus aliquas ex his quibus Dei unitas ostendi solet. Quod si quis etiam rationes adductas attente consideret, inveniet hac etiam in parte ocum habere quod 1 sect. dictum est, videlicet, sicut munus probandi dari aliquod ens increatum ad metaphysicum spectat, quamvis physicus aliquo modo inchoet vel paret viam ad talem demonstrationem, ita etiam probare illud ens improductum esse unum tantum et esse principium reliquorum omnium quae sunt atque adeo esse verum Deum, etiam esse metaphysici opus; per media enim metaphysica perficitur demonstratio. Quod quidem in posteriori modo procedendi, quem diximus esse aliquo modo a priori, est per se manifestum, cum potissima ac fere tota vis demonstrationis nitatur in perfectione ipsius esse per essentiam. In priori autem genere demonstrationis, cum videatur sumi ex effectibus sensibilibus, aliquid participari aut sumi videtur ex naturali philosophia et ideo in illo etiam verum habet quod philosophia parat viam et adiuvat ad illum demonstrandi modum; proprium tamen medium illius demonstrationis revera est metaphysicum, nimirum, unitas finis et mutuae connexionis seu subordinationis, quae reperitur in rebus omnibus in rerum natura existentibus. Haec enim ratio abstractissima est et universalissima, et ideo per se pertinet ad metaphysicam, quamvis ad applicandam illam ad res singulas ministerio philosophiae saepe utatur.

Reiicitur secunda sententia superiori sectione relata

33. Ultimo, ex dictis omnibus quasi evidentissima quadam experientia constare potest quam sit a veritate aliena sententia supra relata, quae asserebat ita esse per se notum Deum esse, ut ea ratione demonstrari non posset. Constat enim ex dictis magna consideratione et speculatione opus esse ad veritatem hanc efficaciter persuadendam; quomodo ergo existimari potest haec veritas per se nota? Sapienter igitur D. Thom., I, q. 2, a. 1, supposita distinctione quae in I Poster. traditur et late exponitur de propositione per se nota, aut in se tantum, aut in se et quoad nos, affirmat Deum esse in se esse per se notum, quia esse per sese et sine medio convenit Deo estque de primario conceptu et ratione Dei. Negat vero esse per se notum nobis, quia neque essentiam illius entis prout in se est concipimus, neque ex ipsis terminis est nobis evidens in ordine effectuum et causarum sistendum esse in aliquo ente increato, minusque per se notum est huiusmodi ens non posse esse nisi unum. Unde multi gentiles de hac veritate dubitarunt aut etiam eam negarunt, et usque in hodiernum diem multi non solum gentiles sed etiam haeretici, post auditam vocem Evangelii, eadem insipientia laborant et athei sunt, et nonnulli etiam fideles et docti negant eam veritatem esse evidentem; haec autem in rebus nobis per se notis non contingunt. Et in hac sententia praeter Hervaeum, Capreol. et alios thomistas, concordant D. Thom., In I, dist. 3; Durand., q. 3; Richar., q. 2.

34. Alii vero, licet posteriorem illius sententiae partem amplectantur, quod nobis satis est, negant tamen priorem, quia non admittunt distinctionem illam, nec propositionem aliquam esse per se notam in se, quae non sit per se nota nobis, ut Scot., In I, dist. 2, q. 2; Ocham, dist. 3, q. 2; Gabriel, q. 4; Henricus, in Sum., a. 22, q. 2. Verumtamen, immerito dicti auctores laborarunt in re dialectica, de qua vix potest esse in re controversia. Nam quis dubitet esse quasdam veritates in se immediatas, quas non nisi per aliquod medium intelligere valemus? Certe quantitatem, verbi gratia, esse entitatem accidentalem, si verum est, sine ullo medio inter praedicatum et subiectum verum est, et tamen a nobis non cognoscitur nisi per media et valde extrinseca. Cum ergo propositio per se nota et immediata idem sint, dubitari non potest quin multa sint per se nota in se quae non sunt per se nota nobis. Quod si Scotus et alii dicant se non loqui de rebus, sed de propositionibus, quae intrinsece dicunt ordinem ad conceptus nostros, qui non possunt distingui secundum se et quoad nos, respondebimus laborare in aequivoco, quia non tractamus de signis ipsis, sed de re significata, nec de conceptibus formalibus, sed de obiectivis, et in hos optime cadit data distinctio. Nam saepe res illae quae obiiciuntur conceptibus nostris immediatam atque adeo per se notam connexionem habent, quamvis, ut obiiciuntur nostris conceptibus formalibus et ab eis denominantur, non statim sit nota nobis eorum connexio. Est ergo optima illa distinctio et ad rem praesentem convenientissime applicata, ut satis declaratum est.

35. Addiderim tamen, quamvis in rigore non sit notum nobis Deum esse tamquam omnino evidens, esse tamen veritatem hanc adeo consentaneam naturali lumini et omnium hominum consensioni, ut vix possit ab aliquo ignorari. Unde Augustinus, tract. CVI in Ioan., tractans verba illa: Manifestavi nomen tuum hominibus , inquit: Non illud nomen tuum quo vocaris Deus, sed illud quo vocaris Pater meus . Nam quo Deus dicitur, universae creaturae et omnibus gentibus, antequam in Christum crederent, non omni modo esse potuit hoc nomen ignoratum . Haec autem notitia Dei dupliciter potest intelligi: uno modo, sub aliqua ratione confusa et communi, ut sub ratione cuiusdam superioris numinis, quod possit nos adiuvare aut beatos efficere vel aliquid simile, qui conceptus, licet in verum Deum conveniat, potest tamen etiam falsis diis applicari, et hoc fortasse modo dixit Cicero, lib. I de Nat. Deorum, nullam esse gentem quae non habeat aliquam praenotionem quod Deus sit. Alio modo id potest intelligi de cognitione veri Dei per conceptum supremi entis, quo maius esse non potest quodque sit principium caeterorum, et hoc modo videtur loqui August., citato loco. Unde subiungit: Haec est enim vis verae divinitatis, ut creaturae rationali iam ratione utenti non omnino aut penitus possit abscondi; exceptis enim paucis in quibus natura nimium depravata est, universum genus humanum Deum mundi huius fatetur auctorem . Et eodem sensu dixerunt Tertullianus, in Apolog., c. 17, et Cyprianus, de Idolor. vanit.: Summa delicti est nolle eum cognoscere quem ignorare non possit ; et in eodem dixerunt alii quos supra citavi hominibus esse naturaliter insitam cognitionem veri Dei.

36. Haec autem cognitio neque in omnibus provenit ex demonstratione, quia non omnes sunt capaces eius, neque ex sola terminorum evidentia; nam, licet demus nomine Dei significari ens per se necessarium quo maius cogitari non possit, ut vult Anselm., sumpsitque ex Augustino, lib. I de Doctr. Christ., c. 7, tamen non statim est evidens an significatum illius vocis sit vera aliqua res, vel solum sit aliquid confictum vel excogitatum a nobis. Duplici ergo ex capite oriri potuit haec notitia: primo, ex maxima proportione quam haec veritas habet cum natura hominis; proposita enim hac veritate et explicatis terminis, quamquam non statim appareat omnino evidens, statim tamen apparet per se consentanea rationi et facillime persuadetur homini non omnino prave affecto. Quia nihil apparet in ea veritate quod repugnet aut difficilem creditu eam reddat; et e contrario multa sunt quae statim inclinant ad assentiendum veritati; multa (inquam) non solum metaphysica vel physica, sed etiam moralia, nec solum externa, sed etiam interna. Nam si homo in seipsum reflectatur, cognoscit se non esse a se, neque sibi sufficere ad suam perfectionem, nec creaturas omnes quas experitur sibi satisfacere; immo agnoscit in se naturam excellentiorem illis, quamquam in suo gradu imperfectam, quia tam in cognoscendo verum quam in amando bonum sese cognoscit imbecillem et infirmum. Unde facillimo negotio homo sibi persuadet indigere se superiori natura a qua ducat originem et a qua regatur et gubernetur.

37. Secundo, fundata est haec generalis notitia in maiorum traditione et institutione tam filiorum a parentibus, quam imperitorum a doctioribus. Ex quo etiam generalis sensus apud omnes gentes percrebuit, et recepta est, quod Deus sit; unde haec notitia maiori ex parte videtur fuisse per humanam fidem praesertim apud vulgus, potius quam per evidentiam rei; videtur tamen fuisse cum quadam evidentia practica et morali, quae sufficere poterat ad obligandum tum ad assentiendum huic veritati quod Deus sit, tum etiam ad colendum ipsum. Et iuxta haec facille intelliguntur omnia quae de cognitione Dei naturaliter insita a doctoribus dicuntur.