SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO III. In tres sectiones distribut. DE PASSIONIBUS ENTIS IN COMMUNI ET PRINCIPIIS EIUS.
SECTIO PRIMA. UTRUM ENS IN QUANTUM ENS HABEAT ALIQUAS PASSIONES, ET QUALES ILLAE SINT

SECTIO PRIMA. UTRUM ENS IN QUANTUM ENS HABEAT ALIQUAS PASSIONES, ET QUALES ILLAE SINT

1. Ratio dubitandi est, quia, ut aliqua sit vera et realis proprietas alterius, quatuor conditiones ut minimum requirit. Prima est, ut ipsa proprietas sit aliqua res, nam si sit nihil, quomodo esse poterit realis proprietas? Secunda, ut distinguatur aliquo modo ex natura rei ab illo cuius est proprietas, nam si sit omnino idem cum illo, potius erit essentia, vel de essentia eius, quam proprietas. Tertia, ut adaequate illi conveniat seu cum illo convertatur; agimus enim de proprietate, quae per se secundo alicui convenit; nam haec sola est quae sub scientiam cadit et demonstrari potest. Quarta denique est, ut subiectum seu id cuius est proprietas non sit de intrinseca ratione et essentia talis proprietatis, quia, ut Aristoteles dicit, VII Metaph., c. 5, text. 18, et I Poster., c. 18, text. 35, subiectum non cadit intrinsece et essentialiter, sed solum ut additum in definitione passionis; alioqui mutuo ita se haberent, quod passio conveniret subiecto per se secundo, subiectum autem passioni per se primo; quae videtur aperta repugnantia. Sed fieri non potest ut respectu entis sit aliqua proprietas quae has omnes conditiones habeat; nam, si proprietas realis est, intrinsece et essentialiter est ens reale; quia nempe omnino non ens, neque solum ens rationis esse potest; quia (ut dicebam) quod nihil est, vel solum per rationem fingitur, non potest esse realis passio entis realis; debet ergo esse aliquid reale; ergo est ens reale quidditative et essentialiter; nam, ut supra contra Scotum probatum est, nihil potest esse reale, quod intrinsece et essentialiter ens reale non sit. Repugnat ergo esse proprietatem realem entis realis ut sic, quia si est proprietas realis, ergo ens est de essentia eius; si autem ipsa est proprietas entis, ens non potest esse de essentia eius, quia, ut dicebamus, subiectum non potest esse de essentia passionis. Rursus id quod est essentialiter ens, non potest ex natura rei distingui ab ente, ut supra generaliter probatum est; ergo nec potest esse passio entis. Item, quod est essentialiter ens, et non est ipsum ens in communi, est inferius ad ens; ergo non convertitur cum ente; ergo non potest esse proprietas entis. Tandem, quod est essentialiter ens debet habere omnes proprietates entis, si quae illae sunt; ergo non potest illud ipsum esse proprietas entis, alioqui esset proprietas sui ipsius, quod plane repugnat; vel certe includeret aliam proprietatem sibi similem et a se distinctam; et idem rursus de illa dici posset, et sic procederetur in infinitum.

Variae sententiae referuntur

2. Prima Scoti sententia. — In hac re tres invenio dicendi modos. Primus est, ens habere reales et positivas proprietates ex natura rei ab ipso distinctas, quae tamen in se intrinsece et essentialiter entia non sunt. Sumitur ex Scoto locis supra citatis, In I, dist. 3, q. 3 et dist. 8, q. 2, et in dist. 2, q. 3 et 6. Fundamenta eius quoad duas ultimas partes tacta sunt in ratione dubitandi. Prima vero pars probari breviter potest, primo ex generali sententia omnium, qui has passiones enti tribuunt, unum, verum, bonum, quae non sunt conficta ab intellectu, sed vere et realiter enti conveniunt, et sunt extra naturam ipsius entis, quia esse unum, etc., non ita essentialiter praedicatur de rebus sicut esse ens. Item, quia scientia non demonstrat de obiecto suo reali nisi proprietates reales; sed metaphysica est vera scientia demonstrans de suo obiecto has passiones; sunt ergo hae verae et reales passiones. Et hoc significavit Aristoteles, IV Metaph., c. 1, dicens hanc scientiam contemplari ens, quatenus ens, et ea quae illi per se insunt; neque enim per se inesse possunt reali quae realia non sunt; habet ergo ens proprietates reales.

3. Secunda sententia. — Secunda sententia, quam defendunt aliqui thomistae, convenit cum Scoto imprimis in hoc, quod necesse est ens habere passiones reales; quia non potest omnino nullas habere, alioqui non posset esse obiectum scientiae; si autem reales non sunt, nullae sunt, quia quod reale non est, non potest semper, per se, ac necessario enti convenire; quod tamen est de ratione propriae passionis. Unde consequenter concedunt has passiones distingui formaliter ex natura rei ab ente, quia hoc etiam est de ratione proprietatis realis. Item, quia huiusmodi passiones non praedicant formaliter essentiam rei, sed modum extra essentiam. Unde haec propositio: Homo est ens, est in primo modo dicendi per se, non tamen haec: Homo est unus propter quod Aristoteles, IV Metaph., text. 2, ait ens et unum esse idem, non tamen simpliciter et ut synonyma, sed ut principium et causam. Addit vero haec sententia contra Scotum has passiones, etiam formaliter sumptas, includere essentialiter ens propter easdem rationes quibus id supra probatum est de differentiis vel modis realibus, eaedem enim procedunt de huiusmodi passionibus, supposito quod positivae sint et reales. Unde consequenter asserunt in his transcendentibus non esse inconveniens, subiectum includi intrinsece in passione, quia non includitur ut subiectum, sed ut determinatum ad talem modum, qui modus est passio ipsius entis secundum se sumpti; et potest esse adaequatus illi et converti cum illo, quia non determinat illud ad speciale genus entis, sed afficit illud quodam modo communi et universali omnibus entibus. Nam ut D. Thomas ait, q. 1 de Verit., a. 1, dupliciter aliquis modus exprimitur vel additur supra ens, scilicet, aut tamquam specialis modus entis aut tamquam modus generaliter consequens omne ens. Atque ex his putant huius sententiae auctores posse expediri totam dubitandi rationem in principio positam.

4. Tertia sententia. — Tertia sententia est, ens non habere reales passiones positivas, sed omnia illa quae attribuuntur enti tamquam passiones eius addere ipsi enti solum negationem aliquam vel respectum rationis. Haec est sententia D. Thomae, dict. q. 1 de Verit., a. 1 et q. 21, a. 1, quam etiam significat in I, q. 5, 11 et 16, et ubicumque de his proprietatibus entis in particulari disputat. Eamdem tenet Soncin., IV Metaph., q. 1, ad 1, q. 17 et 19, ad 9, et lib. V, q. 14; Iavell., IV Metaph., q. 2; Soto, in Praedic., c. de Proprio, q. 2, ad 2; Caiet., I, q. 54, a. 2; Fonsec., IV Metaph., c. 2, q. 3. Fundamentum huius sententiae explicatum est in ratione dubitandi in principio posita, et in rigore est vera, indiget tamen explicatione.

Declaratur vera sententia

5. Proprietas, quae a subiecto in re distincta, quae non item. Exempla. — Est igitur imprimis advertendum, aliud esse praedicatum aliquod esse veram et realem passionem subiecti, aliud vero concipi, explicari et praedicari a nobis per modum passionis seu proprietatis, quod proprius diceretur per modum attributi, ad eum modum quo theologi loquuntur de divinis perfectionibus. De ratione igitur verae ac realis passionis sunt illae conditiones positae in principio; ad posteriorem autem modum attributi seu proprietatis non sunt necessariae, praesertim illa de distinctione ex natura rei, sed sufficit distinctio rationis, qua unum ut subiectum habens aliquam essentiam seu rationem formalem, saltem confuse conceptam, aliud vero per modum perfectionis seu proprietatis concipiatur. Cuius rei exempla praeter adductum de attributis divinis sumi possunt ex Aristotele, in Praedic., ubi varias proprietates illis attribuit, quae non possunt aliter distingui aut explicari; ut verbi gratia, docet esse proprietatem quantitatis quod sit fundamentum aequalitatis et inaequalitatis, quae proprietas nihil dicit in re distinctum a quantitate, sed est solum aptitudo, quae nihil aliud est quam ipsa quantitas; concipitur autem a nobis ut ratione distincta ad distinctius explicanda munera ipsius quantitatis. Et eodem modo posset attribui quantitati, ut proprietas eius, esse subiectum proximum corporalium accidentium, quod tamen in re nihil dicit ab ipsa quantitate ex natura rei distinctum.

6. Secundo observandum est, in huiusmodi attributis formaliter sumptis aliud esse quod ipsa sint entia realia vel rationis; aliud quod distinguantur re vel ratione; optime enim fieri potest ut sint realia, quamvis non re, sed ratione distinguantur, ut in exemplis positis facile patet; et ratio est clara, quia distinctio rationis, quae oritur ex praecisione intellectus, non est per conceptionem alicuius fictae entitatis, quae non sit in re, sed per modum solum inadaequatum concipiendi veram rem; potest ergo esse attributum reale, quamvis modus attributionis et distinctionis sit solum per rationem. Quin potius, si proprie loquamur, ut attributum sit sola ratione distinctum a reali subiecto, oportet quod sit attributum reale et non rationis tantum vel privativum; alioqui, formaliter loquendo, plus quam ratione distingueretur, scilicet ut non ens ab ente, vel ut ab ente vero ens fictum. Quocirca observare etiam oportet, in huiusmodi attributis aliud saepe esse quod per illa formaliter significatur, aliud vero quod per illa a nobis explicari intenditur; saepe enim id quod formaliter significatur est negativum, per illud autem a nobis explicatur positiva et realis perfectio rei, ut simplicitas, quae a nobis assignatur ut attributum Dei, vel quorumdam aliorum entium in suo gradu, formaliter in negatione consistit; per eam vero nos explicamus talem modum, vel entitatem rei simplicis.

7. Entis duplex significatum. — Ultimo observandum est ex Aristotele, V Metaph., text. 14, et D. Thom. I, q. 48, a. 2 ad 2, et In I, dist. 19, q. 5, a. 1, ens proprie et in rigore significare entitatem rei, quomodo hactenus de illo locuti sumus; interdum vero dici ens quidquid simpliciter de aliquo affirmari potest; nam quia affirmatio fit per verbum essendi, quidquid simpliciter attribuitur rebus, quamvis in eis nullam entitatem ponat, dici solet ens seu esse; huiusmodi autem praedicata seu attributa videntur posse ad duo capita revocari. Unum est eorum, quae in negatione vel privatione consistunt, sic enim dicimus rem esse indivisibilem, actum moralem esse malum, hominem esse caecum, et similia. Aliud est eorum quae consistunt in denominationibus extrinsecis sumptis ex rebus ipsis, quomodo dicitur Deus creator ex tempore, vel paries visus, etc.; haec autem denominatio interdum sumitur ut actualis et requirit coexistentiam utriusque extremi, ut in exemplis positis, interdum vero ut aptitudinalis, sicut dicitur paries visibilis, etc.

8. Non habet ens passiones positivas ab ipso in re distinctas. — His positis, dico primo ens ut ens non posse habere veras et omnino reales passiones positivas ex natura rei ab ipso distinctas. Haec est sententia D. Thomae, citatis locis, qui recte advertit sermonem esse de ente in quantum ens; nam, in quantum tale ens, bene potest habere passiones reales ex natura rei distinctas, quia tale ens ut sic potest esse extra essentiam alterius entis, et consequenter etiam extra essentiam suae passionis; ens autem in quantum ens non potest esse extra essentiam alicuius entis; et ideo nulla proprietas vel passio potest esse realis, quin in ea essentialiter includatur ens, et ideo non potest esse ex natura rei distincta ab ente; nam, ut supra ostensum est, ens in quantum ens non distinguitur ex natura rei ab omni ente, in quo includitur essentialiter, et hoc est potissimum fundamentum conclusionis; quod variis modis confirmari et explicari potest. Primo, quia sive ratio entis solitarie ac praecise consideretur, sive ut est in rebus, nulla passio ex natura rei distincta invenietur manare ab illa, vel ab aliqua re, ex eo praecise quod concipitur esse ens, sed ex eo tantum quod est tale ens. Quod patet inductione, nam attributa entis hactenus inventa solum sunt illa quae transcendentia vocantur; illa autem, vel positiva non sunt vel non sunt realia intrinseca vel si aliquo sensu talia sunt, non sunt ex natura rei ab ente distincta; quod melius constabit tractando de singulis his attributis. Nunc breviter declaratur, quia haec attributa sunt communia Deo et propriissime in illo reperiuntur absque distinctione ex natura rei. Quod si dicas secus esse in creaturis, imprimis hoc dicitur sine fundamento; oporteret enim speciale aliquod indicium distinctionis eius vel necessitatem assignare; nihil autem huiusmodi afferri potest. Ac deinde est optima ratio, quia nunc agimus de ente in quantum ens ut abstrahit a Deo et creaturis; ergo quae illi attribuuntur, vel attribuuntur ut ex natura rei distincta vel non: si hoc posterius dicatur, id est quod intendimus; nam si in aliquo ente haec distinguantur, id erit ex peculiari ratione, de quo postea videbimus; si vero dicatur prius, sequitur in omni ente, etiam in Deo, distingui ex natura rei, quia quidquid superiori per se attribuitur debet convenire omni inferiori.

9. Et potest hoc amplius urgeri, quia ipsum ens in quantum ens, ex eo praecise quod tale est, absque alio modo reali ei superaddito et ex natura rei distincto, habet quidquid positive necessarium est ut sit unum, verum, bonum, etc., unde in ipsomet explicandi modo dicimus ens esse, quia habet veram essentiam et perfectionem aliquam realem, etc. Nec refert quod possit mens concipere et considerare rationem entis non expresse considerando alias rationes, quia hoc ad summum indicat distinctionem rationis, vel aliquid negativum aut extrinsecum in illis attributis inclusum vel connotatum, ut postea declarabimus. Tandem huiusmodi distinctiones ex natura rei difficillime intelliguntur, et ideo sine sufficienti indicio et ratione non sunt multiplicandae; hic autem nullum est apparens indicium huius distinctionis, ut facile patebit ex dicendis et ex solutionibus argumentorum. Et alioqui propter transcendentiam entis est in eo multo difficilior haec distinctio, ut rationes etiam in principio factae ostendunt, praesertim illa quod subiectum sit de essentia passionis, cum tamen passio sit veluti accidens subiecti. In quo etiam specialem repugnantiam involvit, quod ens in quantum ens, quod abstrahit ab essentia substantiali et accidentali, simplici vel composita, actuali vel potentiali, perfecta vel imperfecta, perficienti aut perfectibili, postulet aut requirat passiones distinctas, quae sint velut quaedam intrinseca accidentia, quibus perficiatur.

10. Vera attributa habet ens. Passiones entis non dicunt de formali entia rationis, et contraria locutio quomodo explicanda. — Dico secundo ens in quantum ens habere aliquas proprietates seu attributa, quae non sunt per rationem conficta, sed vere et in re ipsa de illo praedicantur. Hoc totum probatur optime rationibus tactis in prima et secunda sententia. Simpliciter enim verum est unumquodque ens esse unum et bonum, etc.; ut autem haec vera sint, non oportet ut mens fingat aliqua entia rationis; quamvis enim mens nihil de rebus cogitet, aurum est verum aurum et est una determinata res distincta ab aliis; et similiter Deus est unus et bonus, etc. Praeterea hoc recte probatur illa ratione quod metaphysica, quae est realis ac vera scientia, haec demonstrat de ente; non autem demonstrat aliquid ab intellectu fictum. Quapropter, si in hoc rigore loquamur de ente rationis, non recte dicuntur haec attributa significare de formali entia rationis, quia huiusmodi entia proprie solum dicuntur esse obiective in intellectu; unde solum sunt quando cognoscuntur aut finguntur ab intellectu; haec autem attributa revera non pendent ex fictione intellectus, sed absolute et ante omnem intellectus considerationem enti ipsi conveniunt, ut dictum est. Huiusmodi ergo locutiones, ut verae sint, quadam latiori ratione exponendae sunt, quatenus omne id, quod non ponit in re cui tribuitur aliquid reale positivum et intrinsecum, dici potest ens rationis, vel ut distinguitur contra ens reale proprium, habens veram et intrinsecam entitatem, vel fundamentaliter, scilicet, quia intellectus ad distincte concipiendum et praedicandum huiusmodi attributa sumit ex eis fundamentum ad confingenda aliqua entia rationis.

11. Quid addant de formali passiones entis. — Dico tertio: haec attributa entis de formali addunt vel negationem vel denominationem sumptam per habitudinem ad aliquid extrinsecum; per ea tamen explicatur realis positiva perfectio entis, non secundum aliquid reale superadditum ipsi enti, sed secundum ipsammet formalem seu essentialem rationem entis. Hanc conclusionem indicasse mihi videtur Arist., IV Metaph., c. 2, simul dicens ens et unum eamdem dicere naturam, et nihilominus non idem formaliter significare; quia nimirum unum de formali addit negationem, quam non dicit ens; per eam vero nihil aliud explicatur quam ipsamet natura entis, quod infra latius declarandum est. Similiter autem dicendum est de vero et bono, et si quae sunt alia huiusmodi attributa; haec enim formaliter, et in ordine ad conceptionem nostram, non dicunt idem quod ens, neque etiam dicunt negationem, ut ex se constat; significant ergo ens sub quadam habitudine ad aliud, scilicet, quatenus in se habet unde ametur, aut vere cognoscatur, aut aliquid simile, prout suis locis declarabimus. Et ita videtur rem hanc plane exponere divus Thomas citatis locis. Ratio autem huius conclusionis est, quia haec attributa non sunt synonyma ipsi enti; alias nullo modo dici possent proprietates seu attributa, essetque nugatio dicere ens esse unum aut bonum; oportet ergo ut de formali significent aliquid praeter ens; non possunt autem de formali significare entitatem aliquam superadditam enti ab ipsoque ex natura rei distinctam, ut ostensum est; neque etiam significare possunt entia rationis in rigore sumpta, ut dixi; ergo nihil aliud dicere possunt, nisi aut negationem, aut privationem vel aliquam habitudinem seu denominationem extrinsecam. Rursus omnis haec attributorum ratio eo tendit ut perfectius a nobis cognoscatur et explicetur entis natura; alioqui frustra esset et impertinens ad scientiam entis; non autem ita est, sed valde accommodata; nam, quia nos simplicia non perfecte cognoscimus prout in se sunt, partim negationibus, partim comparationibus ad res alias utimur ad ea distincte explicanda. Sic igitur, quamvis haec attributa de formali addant negationes vel alias habitudines, tamen per illas omnes explicatur entis natura, vel quoad perfectionem, vel quoad integritatem aut aliquid simile. Dixi haec attributa solum addere supra ens negationem vel quid simile, quia sub controversia positum est an formaliter seu in abstracto haec attributa dicant solam negationem seu relationem, vel includant entitatem ipsam, quod melius in singulis passionibus explicabitur.

Solvuntur argumenta

12. Ad rationem ergo dubitandi in principio positam, simul cum adiunctis in prima et secunda opinione, facilis est solutio ex dictis; iam enim concessum est haec attributa non esse proprias passiones reales cum eo rigore et proprietate ut necessarium sit omnes conditiones ibi numeratas eis convenire. Declaratum etiam est quo sensu haec attributa realia dici possint, scilicet, quia de formali dicunt aliquid, quod suo modo in rebus et vere ac simpliciter potest enti attribui per modum privationis vel denominationis realis seu aptitudinis realis cum habitudine ad aliquid extrinsecum. Et hoc est satis ut haec attributa secundum id totum quod includunt non sint proprie essentialia, et ideo dicantur esse ad modum passionum seu proprietatum. Sufficit etiam hoc. ut possint haec attributa sub scientiam cadere, quandoquidem et in rebus sunt, et eo modo quo sunt ens ipsum consequuntur et ad illius naturam explicandam conferunt. Eo vel maxime quod ad rationem scientiae et ad demonstrationes conficiendas sufficit distinctio rationis inter attributa, quia nos, sicut concipimus, ita etiam ratiocinamur, et ita de Deo vere demonstramus esse immortalem, quia immaterialis est, et sic posset etiam fieri in attributis entis, etiamsi sola ratione ab ipso ente distinguerentur. Tandem ex dictis etiam constat quomodo ens non dicatur essentialiter de his proprietatibus seu attributis suis, nam secundum rem quidem essentialiter dicitur de illis, quia illa nihil aliud explicant quam ipsam entis naturam; tamen non est de essentia illorum quantum ad id quod addunt supra ens; quia negatio, verbi gratia, quam formaliter addit unum non est essentialiter ens verum et reale, quale est illud quod dicitur esse quasi subiectum harum proprietatum; et ita evitatur processus in infinitum et alia incommoda quae in argumentis tangebantur.

13. Qualiter attributa entis inter se differant. — Ultimo ex dictis colligitur quomodo possint hae proprietates seu attributa inter se distingui; nam quoad rem intrinsecam, quam in ente significant, non distinguuntur in re, cum nihil dicant ex natura rei distinctum ab ente, ut ostensum est; et hoc modo dici solet quod in re entitas rei est bonitas eius et veritas, et e converso. At vero si consideremus id quod de formali addunt, dici possunt formaliter differre, non quidem ratione formali intrinseca et positiva, sed vel negativa vel extrinseca, ut ex dictis satis constat et patebit amplius ex dicendis in particulari de singulis.