SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXVI. DE COMPARATIONE CAUSARUM AD SUA EFFECTA
SECTIO IV. AN POSSIT IDEM EFFECTUS ESSE SIMUL A PLURIBUS CAUSIS TOTALIBUS EIUSDEM GENERIS ET SPECIEI

SECTIO IV. AN POSSIT IDEM EFFECTUS ESSE SIMUL A PLURIBUS CAUSIS TOTALIBUS EIUSDEM GENERIS ET SPECIEI

1. Restat ergo dicendum de tertio puncto, qui est praecipue intentus in hac sectione, scilicet, de pluribus causis eiusdem generis et speciei seu ordinis in illo genere. Et, ut ad punctum difficultatis statim accedamus, excludendae sunt causae intrinsecae materialis et formalis, nam in eis locum non habet haec quaestio, ut a fortiori patet ex dictis in secundo puncto praecedentis sectionis. Habet ergo locum quaestio in efficientibus, et est fere eadem ratio de finibus, ut in fine subiiciemus; idemque ostendemus dicendum esse de qualibet causa, quatenus fuerit extrinseca. Rursus difficultas est de causis totalibus in suo ordine; nam de partialibus nulla est difficultas, quia constat multos effectus naturales esse a pluribus efficientibus proximis partialibus, ut idem filius a patre et matre, supponendo matrem effective concurrere, et idem lumen aut calor a multis lucernis vel ignibus, et sic de aliis. Et ratio est quia quando causae tantum sunt partiales, ex omnibus consurgit una tantum totalis et sufficiens; ergo nihil obstat quominus plures causae illo modo concurrant, quia illae non tam sunt plures causae quam plures partes unius causae. Neque enim necesse est ut causa totalis ita sit una ut vel sit simplex, aut per se ac proprie composita per realem unionem causarum partialium, sed sufficit ut coalescat ex pluribus sese iuvantibus ad agendum, et sufficienter coniunctis vel approximatis, ut suo partiali modo influere possint. Itaque in hac parte nulla est difficultas.

2. De causis vero totalibus duplex adhuc quaestio versatur. Una est an simul et coniunctim possit idem effectus a pluribus causis prodire. Altera est an saltem successive vel divisim possit idem effectus a variis causis fieri, id est, an, qui fit ab una, fieret idem numero ab alia, si eidem materiae eodem tempore applicaretur. Prius dicemus de priori quaestione, et deinde de posteriori.

Prima sententia negans omnino hoc esse possibile

3. Est ergo prima sententia docens tam esse impossibile plures causas simul concurrere eo modo ad eumdem effectum, ut implicet contradictionem, ideoque nec de potentia absoluta fieri posse. Ita opinatur Scotus, In III, dist. 1, q. 2, et In II, dist. 20, q. 2. Et idem sentiunt multi thomistae, qui dum dicunt hoc esse impossibile, probationem adiungunt inferendo implicationem contradictionis; ita Caiet., III, q. 67, a. 6, prope finem; Soncin., V Metaph., q. 6; et Capreol., In II, dist. 20, q. unica, a. 3, ad argumenta Scoti contra 3 conclus., et In III, dist. 1, q. 1, a. 3, ad argumenta Scoti cont. 2 conclus.; et Ferrar., III cont. Gent., c. 68; et Iavel., V Metaph., q. 7. Soletque haec opinio in hoc sensu tribui D. Thomae, quia interdum absolute dicit hoc esse impossibile, ut in I, q. 52, a. 3, et III, q. 82, a. 2, ad 2, et In I, dist. 37, q. 3, a. 3, et V Metaph., c. 2; et idem sentit Marsil., I de Generat., q. 8. Et non dubito quin haec fuerit illorum philosophorum sententia, qui putarunt id esse simpliciter impossibile quod per naturales causas fieri non potest, de quo statim dicemus.

4. Fundamentum propositae sententiae .— Fundatur autem haec sententia primo, quia contra rationem causae totalis est ut habeat consortium alterius in eodem ordine, nam causa totalis est illa quae agit tota virtute necessaria in illo ordine ad talem effectum; ergo repugnat causae totali ut sic habere consortium alterius causae similis in effectione eiusdem effectus. Patet consequentia, quia hoc ipso quod habet aliam causam concurrentem, iam ipsa non adhibet totam virtutem necessariam. Vel certe si ipsa adhibet totam virtutem, et nihilominus alia etiam suam exhibet, plus virtutis actu applicatur ad illum effectum; ergo prodibit etiam maior effectus, et consequenter fiet ab illis ut a causis partialibus et a neutra ut totali. Manifestam enim repugnantiam involvere videtur ut causa potentior secundum totam virtutem actu operetur, et tamen non plus operetur quam si sola causa minus potens efficeret. Et confirmatur secundo in hunc modum, nam si una causa efficit effectum ut causa totalis, ergo vel alia nihil agit, et sic falso dicitur esse causa; vel actum agit, et hoc est impossibile, quia agere est de non esse educere ad esse, nam, teste Aristotele, inter hos terminos fit omnis actio; sed id quod actum est ab una causa iam est extra non esse; ergo non potest fieri ab alia. Tertio, confirmat hoc ipsum quia alias posset una causa totalis non tantum simul et eodem instanti, sed etiam in posteriori tempore producere rem prius iam ab alia productam, quod est contra rationem productionis, ut diximus. Unde ulterius fieret, ut eadem res producere posset seipsam, quia si non posset, maxime quia ad agendum supponitur esse; sed etiam si res iam sit, potest ab alia causa iterum produci; ergo et a se.

5. Quarto, impossibile est eamdem actionem esse a duabus causis totalibus; ergo et eumdem effectum. Patet consequentia, tum a paritate rationis, tum etiam quia unus effectus non potest nisi una actione fieri. Antecedens vero probatur, quia actio omnino essentialiter pendet ab agente; non potest ergo una et eadem actio simul a pluribus agentibus et a singulis totalibus dependere. Unde est quinta et vulgaris ratio, quia alias sequitur talem effectum pendere et non pendere essentialiter ab illis causis, quae est contradictio. Sequela patet, nam quod pendeat, in eo ipso asseritur quod utraque illarum dicitur esse causa per se et totalis, nam causa per se est a qua per se pendet effectus, et totalis est a qua totaliter pendet. Quod vero non pendeat, probatur, nam si haec tollatur, nihilominus re manebit effectus ex influxu alterius, cum dicatur esse causa totalis; ergo non pendet ab hac. Rursus, si haec maneat, quamvis destruatur altera, manebit effectus; ergo etiam non pendet ab altera; ergo a neutra pendet. Quod si dicatur pendere ab alterutra confuse aut disiunctim, ergo de facto neutra earum determinate et per se sumpta est causa totalis, quia a neutra earum determinate sumpta pendet effectus. Sexto tandem argumentor, quia si talium causarum concursus absolute non repugnat, nec naturaliter repugnabit, quod haec opinio supponit esse omnino falsum.

Secunda sententia affirmans etiam naturaliter

6. Secunda opinio extreme contraria esse potest nec implicare contradictionem, nec per se loquendo ex natura rei repugnare duas causas totales eiusdem ordinis simul efficere eumdem effectum. Dico per se loquendo , quia fortasse ex parte antecedentium conditionum necessariarum ad agendum, non possunt secundum naturae ordinem duae causae ita applicari ut simul ac totaliter eumdem effectum efficiant; tamen, per se et ex vi causalitatis etiam naturalis non repugnat. Nam si duo agentia ita applicentur alicui passo prout necessarium est ut singula possint aliquem effectum totaliter efficere, ambo etiam simul et eodem modo illum efficient. Atque hanc sententiam, ut videtur, tenet Caietan., I, q. 52, a. 3, ubi, licet interpretetur D. Thomam dicentem non posse unum effectum esse a duobus causis totalibus, intelligendum esse non de potentia logica, sed naturali, tamen in discursu ita explicat ut illam naturalem repugnantiam solum ponat in applicatione causarum; at vero ex hypothesi quod causae sint applicatae, aperte docet effectum naturaliter simul emanaturum ab illis ut a causis totalibus.

7. Fundamentum propositae sententiae .— Potest autem fundari haec opinio in ultimo argumento facto pro priori sententia, sumendo contrarium principium hoc modo. Non implicat contradictionem dari duas causas totales unius effectus; ergo si duo ignes, verbi gratia, eidem materiae eodem modo dispositae aeque applicarentur, naturaliter agerent quantum possent; ergo agerent unum et eumdem effectum, quia supponimus eamdem materiam non esse simul capacem plurium; tunc autem unusquisque ageret ut causa totalis, quia supponimus unumquemque habere sufficiens principium ad totum illum effectum efficiendum, et uterque naturaliter ageret quantum posset; ergo uterque produceret totum effectum ut causa totalis eius, cum aliunde nulla sit adiuncta repugnantia. Et confirmatur, nam tunc vel uterque ignis ageret vel neuter, quia non est maior ratio de uno quam de alio; non potest autem dici quod neuter ageret, quia nihil est quod eos impediat; cum enim sint in virtute similes, unus non impedit alium; supponimus autem nullum aliud impedimentum intervenire; ergo agit uterque et tota virtute, atque adeo ut causa totalis.

8. Atque hinc alterius concludi potest non solum in praedicto sensu, sed absolute posse naturaliter contingere ut idem effectus a duabus causis totalibus procedat, quia illa suppositio, scilicet, quod duo agentia sufficientia simul et aeque ad eumdem effectum applicentur, non est cur naturaliter repugnet. Caietanus enim nullam aliam rationem adducit nisi quia natura abhorret superfluitatem. At hoc non satis est, primo, quia, licet natura abhorreat superfluitatem, non tamen abundantiam, nec semper dicendum est superfluum quod simpliciter non est necessarium. Esset quidem superfluum duas causas exigere ubi una sufficit; tamen, quod natura fuerit tam provida ut pluribus causis sufficientem virtutem ad eumdem effectum contulerit, non superfluum sed liberale potius dicendum est. Quod vero illae duae causae simul concurrant, licet non fuerit a natura per se primo intentum, potest tamen esse permissum et contingens, cum nihil habeat naturis rerum repugnans. Secundo, magis abhorret natura monstrosum effectum quam superfluitatem, et tamen illum interdum non recusat, si ordo et concurrentia naturalium causarum illum pariat; cur ergo idem dici non poterit de totalium causarum multitudine? Tertio, quamvis natura adeo abhorreat superfluitatem, tamen causa libera non semper illam abhorret; ergo duo angeli possunt pro sua voluntate applicare totam virtutem ad movendum lapidem, et tunc unusquisque movebit ut causa totalis. Idem dici potest de duobus hominibus, si unusquisque habeat totam virtutem sufficientem ad portandum lapidem, et ambo simul pro suo arbitrio illam totam applicent. Atque haec sententia tribui solet Ochamo et Adamo, quos Capreolus, In III, dist. 1, refert ex In I, dist. 1, dub. 4; sed ibi nihil reperio et allegatio est ambigua, quia ibi nullum est dub. 4, sed variae quaestiones, et nec in 4 nec in aliis quidquam dicunt.

Approbatio tertiae sententiae et quaestionis resolutio

9. Inter has sententias mediam viam tenendam censeo; dicendum primo non implicare contradictionem quod idem effectus a duabus causis totalibus proveniat. Quoad hanc partem placet opinio Caietani, quam etiam insinuat III, c. 3, a. 6. Nec melius probari potest quam respondendo ad priora argumenta; nam si nihil est quod contradictionem probat, non erit cur [non] credatur aut asseratur. E contrario vero, cum Deus possit facere omne id in quo repugnantia non ostenditur, poterit etiam facere ut duae causae totales eumdem effectum efficiant. Et declaratur breviter in hunc modum, nam Deus potest, existente hoc sole in hoc hemisphaerio, creare alium aeque perfectum et aeque ad illuminandum applicatum. Rursus posset per alium solem efficere in aere idem numero lumen, quod nunc facit hic sol praesens, divisim, seu non concurrente nec assistente hoc sole; quae est enim repugnantia, quod Deus per unam causam faciat quod potest facere per aliam? Quin potius sequenti puncto ostendam naturaliter etiam hoc posse fieri. Igitur simul existentibus et applicatis his duobus luminosis, potest Deus utrique praebere totum concursum necessarium ad idem lumen producendum et facere ut unumquodque illorum illud producat sua propria actione totali et independenti ab alia, quod est esse proprie causam totalem; nulla enim in hoc intervenit repugnantia, ut ex argumentorum solutionibus facile patebit.

10. Quid sit de ratione causae totalis . — Ad primum negatur assumptum, scilicet, esse contra rationem causae totalis ut habeat aliam similem et aeque influentem in eumdem effectum. Nam licet ut causa sit totalis necessarium sit quod actu operetur tota virtute necessaria in illo ordine ad effectum, tamen hoc non tollitur aut impeditur ex eo quod alia causa simili virtute et actione agat, sed utraque exercebit totam suam vim et actionem circa illum effectum. Cum vero infertur iam tunc maiorem vim actu adhiberi et consequenter crescere effectum, distinctione utendum est de maiori virtute, aut intensiva aut extensiva. Et de intensiva negandum est assumptum, quia plura agentia aequalia in intensiva virtute per se loquendo non componunt unum intensioris virtutis aut efficaciae, sed solum conferre potest illa multitudo ad intensiorem effectum quando neutrum agens agere poterat secundum totam intensionem ob aliquod impedimentum, ut in superioribus late tractatum est. In praesenti autem supponimus singula agentia agere secundum totam intensionem sibi possibilem, vel certe Deum non praebere concursum ad intensiorem effectum, sed usque ad certum gradum qui possit a singulis fieri, et unicuique dare totum necessarium concursum. Non ergo crescit intensive virtus agens ut sic, et ideo necesse non est ut intensive crescat effectus. Dici tamen potest illa virtus maior extensive, quod non tam est esse maiorem quam esse plures virtutes; non tamen inde necessario fit ut effectus etiam sint plures, quia saltem ex directione primi agentis potest influxus utriusque causae secundae ad eumdem effectum determinari, cum nulla in hoc sit repugnantia ex vi multitudinis seu pluralitatis virtutum agentium; nam sicut plures viae tendunt ad eumdem terminum, ita et plures virtutes agentes tendere possunt.

11. Modus quem servarent plures causae eiusdem ordinis ad eumdem effectum concurrentes .— Ad secundum et tertium respondetur quando duae causae totales sic agerent eumdem effectum, unam quidem agere totum et totali actione, et alteram non agere nihil, sed agere illum eumdem totum effectum alia totali actione. Duobus autem modis intelligi possunt illae causae efficere: primo, ut omnino simul et in eodem instanti efficere incipiant, et ita neutra proprie loquendo actum agit, quia neutra agit prius quam alia, nec tempore, nec natura. Supponimus enim esse aequales nec inter se subordinatas, sed mere concomitanter se habentes; neutra ergo supponit effectum alterius ut iam factum, vel tempore vel natura prius; neutra ergo actum agit, sed utraque agit idem quod agit alia, educendo illud de non esse ad esse, et hoc satis erat ad conclusionem nostram. Alio vero modo intelligi potest, ut altera harum causarum prius tempore produxerit illum effectum, et postea altera eumdem incipiat efficere actione totali. Et quidem, si prior iam cessavit ab actione sua, nihil est difficultatis nec est casus de quo disputamus, quia illae duae causae non concurrunt simul ad eumdem effectum, sed successive, prior ut efficiens et posterior ut conservans; quod etiam naturaliter evenire posse infra dicam. Oportet ergo ponere ut priori agente durante in sua actione totali per modum conservationis, aliud incipiat eumdem effectum efficere, et hoc etiam dicimus non repugnare. Nam efficere latius patet quam de novo producere, quia etiam conservare est efficere. Illud ergo agens posset de novo efficere eumdem effectum conservando illum; quae actio licet potuisset esse productio, tamen iam tunc in eo casu non potest eam denominationem recipere, quia productio ut sic connotat ex parte effectus quamdam negationem prioris existentiae. Quamvis ergo repugnet actum agere, id est, de novo producere id quod praeexistit, non tamen repugnat quod factum est conservare. Nec etiam obstat quod ab alia causa conservetur, quia sicut in principio potuit a duobus fieri, ita postea potest a duobus conservari, quamvis prius ab uno tantum fuerit productum.

12. Idem in suam substantiam efficientiam participare potest supernaturaliter .— Quod vero ulterius in tertio argumento infertur, posse eamdem rem habere efficientiam in seipsam, mea sententia nullum est inconveniens, de potentia absoluta loquendo et de efficientia conservativa, dummodo supponatur iam res producta et conservata per aliam actionem; de qua re latius scripsi in III tom. III partis, disp. XLIX, sect. 1, et disp. L, sect. 4, in fine, quia miraculum illud proprium est illius mysterii, ideoque ad theologicam disputationem spectat. Ne vero praesens resolutio videatur necessario connexa cum illa sententia, responderi aliter potest negando sequelam, quia in efficientia sui ipsius est peculiaris difficultas quae non est in efficientia alterius, etiamsi ab alia causa res simul fiat et conservetur. Quia causa efficiens videtur necessario postulare distinctionem in re ab effectu, et ideo nulla res quatenus activa est, includit seipsam sub obiecto activitatis suae; et ideo fortasse fieri non potest ut habeat actionem in seipsam secundum proprium esse suum; duae autem virtutes activae possunt claudere sub obiecto suae activitatis unam et eamdem rem ab ipsis distinctam, ut paulo inferius declarabimus. Et ex hac parte potest esse maior repugnantia in efficientia conservativa sui ipsius quam alterius rei, quamvis non sit convincens; nam, licet illud assumptum sit verum de obiecto contento sub virtute naturali, non tamen de omni re ad quam efficiendum elevari res potest per potentiam oboedientialem; sed de hoc alias.

13. In quarta ratione petitur an effectus factus a duabus causis totalibus fieri possit aut debeat una vel duabus actionibus. Dicendumque est necessarium esse ut fiat duabus actionibus, ut recte probat argumentum ibi factum. Immo addo in hoc potissimum consistere differentiam inter duas causas eiusdem ordinis, quando agunt ut causae totales, vel ut partiales; si enim agunt una actione, non possunt esse causae totales sed tantum partiales. Quod probo quia causa non dicitur totalis propter virtutem in actu primo, quamvis illa sit integra et totalis virtus, quia ex vi illius non constituitur causa in actu, sed in potentia; hic autem non agimus de causa totali in potentia, sed in actu. Constituitur autem causa in actu per actualem influxum, qui non est aliud quam ipsa actio; ergo ut causa sit totalis, oportet ut actione totali sibi propria in suo genere influat in effectum; ergo quoties actio est quasi divisa inter duas causas eiusdem ordinis, a neutra earum est totaliter seu ut a causa totali, atque ita utraque tantum erit causa partialis, partialitate ex parte causae, ut aiunt.

14. Actionem unicam a pluribus agentibus totalibus non subordinatis manare contradictionem implicat .— Dices: hac ratione probaretur etiam causam primam et secundam esse partiales dum influant in eumdem effectum. Respondetur ita loqui multos, ut supra diximus, censiderantes non genus causalitatis sed causalitatem simpliciter; melius tamen negatur sequela; est enim ratio longe diversa, nam inter causam primam et secundam est subordinatio et dependentia essentialis, et consequenter diversus ordo causarum; et ideo unaquaeque potest esse totalis in suo ordine, etiamsi per eamdem actionem cum altera influat. At vero quando duae causae sunt eiusdem ordinis, si concomitanter tantum concurrunt et per eamdem actionem influunt, nec simpliciter nec in illo genere possunt dici totales; erunt ergo partiales. Igitur, si huiusmodi causae debent esse totales, oportet ut diversis actionibus influant in eumdem effectum; repugnatque ut una et eadem actio sit a duabus causis eiusdem ordinis ut a causis totalibus, quod etiam convincit quintum argumentum supra factum, ut ex solutione eius constabit. Nego tamen esse parem rationem de effectu seu termino actionis, nam effectus manat a causa media actione, potestque idem numero effectus per varias actiones fieri, ut supra declaravimus tractando de causalitate causae efficientis; cum ergo variae actiones possint a diversis agentibus prodire, etiam potest idem effectus numero per plures actiones distinctas et totales procedere a diversis causis eiusdem ordinis, et hoc ipsum est procedere ab illis ut a causis totalibus. Actio vero non procedit a causa per aliam actionem, sed seipsa, et ideo non potest una actio nisi ab uno agente vel a pluribus per modum unius procedere; et ideo non potest simul esse a multis causis ut totalibus in eodem ordine, quod magis declarabitur in sequenti solutione.

15. Ad quintum ergo argumentum respondetur negando sequelam et contradictionem illam, cuius partem affirmantem admittimus, nimirum, illum effectum pendere ab illis causis et ab unaquaque earum. Cum autem probatur non pendere, quia ablata qualibet illarum causarum manet idem effectus totus, respondetur negando consequentiam. Est enim aequivocatio in illo verbo dependere , nam, ut una res ab alia pendeat, non est necesse ut, illa ablata, haec etiam de medio auferatur, sed satis est quod ab illa recipiat esse, etiamsi illa non dante esse, possit retinere esse, ut datum ab alia. Sic enim lumen huius aeris vere pendet nunc ab hac lucerna, et nihilominus hac extincta posset idem lumen conservari, si in eodem momento aliud luminosum applicaretur sufficiens ad tale lumen conservandum. Igitur cum res dicitur pendere a causa quia illa ablata tollitur, intelligitur de causa quae est unica, et quia regulariter et naturaliter ita esse solet causa totalis, ideo solet illo modo declarari dependentia ab illa. Vel certe subintelligenda ibi est conditio, nimirum, ablata causa a qua effectus pendet, tolli etiam effectum, nisi aliunde succurrat alia causa quae effectum possit in esse conservare, ut in praesenti fit.

16. Ablato agente, dependentiam effectus ab illo auferri necesse est .— Recte autem ac necessario sequitur ut ablata causa auferatur aliqua dependentia effectus ab illa, ratione cuius auferretur etiam effectus nisi ab alia causa conservaretur. Probatur, nam omnis effectus quatenus a causa est, pendet ab illa; solum autem potest pendere quamdiu causa est, quia ab eo quod non est nihil pendet, praesertim efficienter, ut in superioribus ostensum est; ergo, ablata causa a qua effectus efficienter procedebat, necesse est ut tollatur aliqua dependentia talis effectus a tali causa. Haec autem dependentia non est aliud ab actione, ut supra etiam probatum est; ergo etiam necesse est ut ablata causa, auferatur aliqua actio eius circa talem effectum; non tamen necesse est auferri ipsum effectum, quia alia causa sufficiens per aliam actionem propriam et totalem illum in esse continet. Et hinc confirmatur quod antea dicebamus, quamvis effectus sit unus, si causae sint plures et totales eiusdem ordinis, necessarium esse ut actiones sint plures, quia cessante influxu unius causae ex necessitate tollitur eius actio, quia tollitur dependentia ab illa, et nihilominus manere potest actio alterius causae, quia cum totalis sit et non sit subordinata alteri, conservare potest actionem suam, etiamsi alia cesset ab agendo; ergo necesse est actiones esse distinctas.

Secunda assertio

17. Naturaliter nequit idem effectus a pluribus non subordinatis agentibus totaliter dimanare .— Sextum argumentum postulat ut de secunda sententia iudicium feramus. Dico ergo secundo fieri non posse naturaliter ut idem effectus a pluribus causis totalibus simul efficiatur. In hac conclusione fere conveniunt philosophi, eamque significavit Aristoteles, V Metaph., c. 2; dicens enim posse dari plures causas eiusdem effectus, addit sed non eodem modo , ut notarunt D. Thomas et caeteri interpretes. Qui omnes non solum intelligunt hoc non posse fieri naturaliter, quia applicatio plurium agentium per se sufficientium naturaliter fieri non potest; hoc enim et incertum est, ut argumenta tangunt, et valde remotum et accidentarium; sed intelligunt, etiam facta applicatione plurium agentium ex se sufficientium (sive illa applicatio naturaliter contingat, sive ponatur supernaturaliter fieri), dummodo illa agentia relinquantur naturae suae, non efficient effectum ut causae totales, sed ut partiales tantum.

18. Variae rationes secundae assertionis .— Ratio autem huius conclusionis sic intellectae non est admodum facilis. Quidam rationem revocant ad aliud principium, scilicet, quod nulla causa naturalis potest naturaliter efficere aliquem effectum eumdem numero, quem potest alia. Ex quo principio ita philosophandum est. Imprimis enim dicendum, est illas duas causas aeque applicatas non posse unum et eumdem effectum simul producere, ita ut utraque illum faciat ut causa totalis, quia, hoc ipso quod continetur in virtute unius, non continetur in virtute alterius. Atque ita fit ut, si aliqua earum sola virtute sua efficit effectum quem continet, alia nihil efficiat; tamen id solum continget, quando una prius tempore applicatur quam alia; tunc enim posterior nihil efficiet, quia iam invenit capacitatem passi impletam. At vero, quando ambae simul applicantur, non potest rationaliter dici unam efficere proprium effectum sibi adaequatum, et aliam nihil causare, cum non sit maior ratio de una quam de alia. Nisi forte quis recurrat ad concursum et voluntatem primae causae et dicat necessarium esse alteram tantum operari, et ideo Deum sua voluntate dare concursum cui vult, et ideo illam operari et non aliam. Sed hoc licet a prima causa fieri possit, tamen non videtur philosophicum nec consentaneum naturis rerum; nam cum utrumque agens aeque sit potens et aeque praeparatum seu approximatum ad agendum, ut supponimus, non est magis debitus concursus uni quam alteri.

19. Dicendum ergo est utramque simul, ut partiales causas, unum effectum producere. Nam, quamvis non possint simul operari, aut plures effectus solo numero distinctos, quia supponimus subiectum non esse capax eorum, aut unum et eumdem per modum causarum totalium, quia nullus est effectus qui idem numero in singulorum agentium virtute contineatur, non tamen propterea necesse est ut alterum tantum ex illis agentibus efficiat suum proprium effectum; possunt enim ambo per modum unius concurrere ad aliquem effectum in illis simul sumptis contentum, qui necessario erit distinctus ab illis effectibus quos illa agentia sigillatim ac per se possent totaliter producere. Ergo magis consentaneum est rerum naturis ut Deus praebeat illis agentibus concursum ad agendum hoc modo, quam ut alteri totum praebeat, alteri omnino deneget. Ergo illa agentia simul efficient praedicto modo; atque ita semper agent ut causae partiales, et non ut totales, quia ille effectus ita procedit ab utraque illa causa ut a neutra possit prodire, et ita etiam procedet sola unica actione, quia ita pendet ab utraque illa causa coniunctim ut sine alterutra esse non possit.

20. Hic vero discursus, quamvis ex principio posito recte procedat, tamen ipsum principium mihi est valde incertum, neque existimo posse probari ulla sufficienti ratione, ut in sequenti puncto declarabimus. Et ideo non videtur fundanda certior conclusio in re minus certa; magis autem constans est in philosophia non posse plures causas totales coniunctim efficere eumdem effectum, quam quod non possint divisim. Melius ergo fundatur conclusio in hoc, quod unus numero effectus non potest naturaliter simul fieri, nisi unica actione; unica autem actio non potest esse a duobus causis totalibus eiusdem ordinis, ut supra probatum est; ergo neque unus effectus potest naturaliter fieri a pluribus causis totalibus. Maior probatur primo; quia unitas actionis aliquo modo sumitur ex termino; dico autem aliquo modo , quia etiam necessaria est habitudo ad agens; tamen, cum necessaria etiam sit unitas termini, saltem ex eo capite, ad unum terminum unica actio naturaliter postulatur. Secundo, quamvis agentia sint plura et alias possent sigiliatim efficere, tamen etiam possunt coniungi ad agendum per modum unius, et hic modus agendi est magis consentaneus unitati termini; ergo naturaliter loquendo ita semper agunt. Tertio denique, cum uterque modus agendi sit possibilis absolute, quamvis ipsa agentia naturalia non possint sese determinare ad alterum illorum, sed per concursum primae causae determinanda essent, non esset eis debitus duplex concursus ad agendum duabus actionibus totalibus, quia non est eis necessarius et natura abhorret superfluitatem; ergo etiam ex definitione concursus primae causae, non possunt illa secunda agentia naturaliter simul agere ut causae totales. Quae ratio magis declarabitur in puncto sequenti, et post eius resolutionem melius respondebitur ad argumenta supra adducta in secunda sententia.