SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XV. DE CAUSA FORMALI SUBSTANTIALI
SECTIO II. QUOMODO POSSIT FORMA SUBSTANTIALIS FIERI IN MATERIA ET EX MATERIA

SECTIO II. QUOMODO POSSIT FORMA SUBSTANTIALIS FIERI IN MATERIA ET EX MATERIA

1. Difficultatis ratio .— Ratio dubitandi tacta est in praecedenti sectione; nam forma substantialis est res distincta a materia; vel ergo illa res est aliquid ante generationem, vel nihil; si est aliquid, ergo est forma substantialis antequam fiat; nam illa res est indivisibilis et essentialiter est forma substantialis; non ergo potest illa res esse aliquid ante generationem quin sit substantialis forma; hoc autem est impossibile, tum quia alias nulla esset substantialis generatio; tum etiam quia alias essent simul in materia formae repugnantes. Si vero eligatur altera pars, nimirum formam ante generationem nihil esse, sequitur formam ex nihilo fieri, quod repugnat philosophorum axiomati: Ex nihilo nihil fit . Nec satisfacit qui responderit formam non fieri, sed compositum; compositum autem fieri ex materia, et ideo nihil esse quod ex nihilo fiat; hoc (inquam) non satisfacit, quia magis consistit in verbis et modo loquendi quam in re: nam forma revera antea non erat et postea est; ergo facta est. Item, quia compositum non fit nisi quatenus ex materia et forma componitur; non autem componitur nisi ex entibus factis. Item, quia, cum totum corrumpitur, forma vere desinit esse transitque in nihilum; nam quae antea erat aliquid, postea est nihil; ergo cum totum incipit esse, forma etiam fit.

2. Reiicitur placitum antiquorum philosophorum.— Propter hanc difficultatem antiqui philosophi negarunt formas substantiales, et omnia fieri per solam accidentium mutationem existimarunt. Quorum sententia improbata iam est ex demonstratione substantialis formae et generationis ac corruptionis; nunc vero addimus eos non solvisse difficultatem negando substantiales formas nisi etiam accidentales negent, quae vere et realiter de novo fiant, et consequenter dicant nullam esse in rebus mutationem nisi fortasse localem, sed videri res transmutari quia quae apparebant occultantur, et quae occultae erant apparent, quod quam sit absurdum, perspicuum est. Assumptum patet, quia de forma accidentali potest eadem difficultas obiici; nam etiam illa forma, cum est, habet suam realitatem et entitatem. Aut ergo illa, antequam fiat, erat aliquid, vel nihil. Si aliquid, ergo non fit; si nihil, ergo fit ex nihilo. Unde Anaxagoras, ut supra vidimus, omnes formas rerum concedebat actu esse in atomis, ex quarum concursu vario omnia componebat; sed illud placitum satis est in superioribus refutatum.

Prima opinio proponitur et variis modis explicatur

3. Albertus Magnus ab hac sententia eruitur.— Omissis ergo antiquis philosophis, inter posteriores sunt de hac re variae sententiae. Prima est omnes formas actu esse in materia, non quidem integras et perfectas, quia vident hoc e medio tollere veram rerum generationem et corruptionem et involvere manifestam repugnantiam, cum formae ipsae inter se pugnantes sint, et cum eadem ratio sit de accidentalibus, quae interdum sunt proprie contrariae. Sed dicunt esse formas actu in materia secundum quasdam inchoationes earum. Hanc opinionem Soto, I Phys., q. 7, tribuit Alberto, ibid., tract. III, c. 3; Soncinas vero VII Metaph., q. 28, negat Albertum esse huius sententiae. Et revera Albertus solum ait in materia, quae est subiectum formarum, esse habitum confusum earumdem formarum, hunc autem habitum declarat nil esse aliud quam potentiam habitualem qua materia claudit in se formas; significat autem illum habitum confusum esse aliquid distinctum a natura materiae, ratione cuius forma dicitur praeexistere in materia: Nec intendo (inquit) dicere quod formae pars sit ab intus et pars ab extra, sed tota est ab intus et tota est ab extra. Quod declarans, significat formam esse ab intus, id est, praeexistere in materia secundum esse essentiae, et ideo ait agens non agere ad producendam essentiam formae, sed ad esse formae; et hoc sensu dixerat formam totam esse ab extra, id est fieri ab efficienti quantum ad esse existentiae. Quae omnia licet obscurissime dicta sint, possunt ad rectum sensum trahi, si per esse essentiae solum intelligamus esse in potentia, quod non fit ab agente naturali, sed supponitur in materia. Unde idem Albertus, V Metaph., tract. II, c. 12, ait totam formam esse ab intra secundum esse potentiale et ab extra secundum esse actuale; in VIII etiam Phys., c. 4, potentiam ad formam vocat inchoationem formae. Recte igitur per illum habitum confusum intelligimus ipsam potentialitatem materiae, quam ipsemet Albertus vocat habitualem potestatem. Solum videtur distinguere potentiam materiae a materia, quod ad aliam quaestionem supra tractatam spectat, et posset satis probabiliter exponi de distinctione rationis et non rei; nam ibidem eodem modo distinguit in genere naturam generis a potestate qua differentias continet.

4. Alia sententia refertur a Durando, In II, dist. 18, q. 2, quae ponebat in materia quasdam possibilitates formarum, quae non manent quando producuntur formae, sed in eas convertuntur; atque ita salvabat non fieri formas ex nihilo, sed ex illis possibilitatibus. Non refert autem Durandus aliquem auctorem huius sententiae, et ideo non possumus sensum illius certo affirmare; vix tamen credi potest illos auctores per eam possibilitatem intellexisse rem aliquam veram distinctam a materia et a forma, sed solam essentiam formae possibilem, quam alii vocant in potentia obiectiva; quamquam si hoc tantum voluit haec opinio, nihil peculiare attulit quo explicaret formam non creari; nam etiam res quae creantur fiunt ex huiusmodi possibilitate. Refert tandem Soto aliam opinionem Aureoli, In II, dist. 18, quod forma praeest in materia secundum partem, ex qua perficitur per actionem agentis, et ideo non fit ex nihilo; eam vero opinionem nec Capreolus refert ex Aureolo neque apud alium auctorem invenire potui.

5. Quocumque igitur sensu asseratur praecedere in materia rem aliquam distinctam ab ipsa materia ut ex illa producatur forma, est improbabilis nihilque deservit ad enodandam difficultatem in qua versamur. Primum patet, quia intelligi non potest quae sit vel qualis illa entitas, quia vel est substantia vel accidens; hoc posterius non dicitur ab illis auctoribus, nec dici potest, tum quia accidens non est intrinseca inchoatio formae substantialis, sed ad summum esse potest dispositio, tum etiam quia propter accidens praeexistens non vitatur quin tota realitas formae fiat ex nihilo ipsius, quia accidens non est aliquid ipsius formae. Si vero dicatur secundum, inquiretur rursus an illa substantia sit materia, vel forma, vel compositum; non potest esse compositum, ut per se notum est; non materia, quia supponitur esse res distincta ab illa; nec forma, quia haec incipit esse per generationem. Dicetur fortasse esse forma in esse imperfecto. Sed contra hoc urgetur ulterius, supponendo esse sermonem de esse actuali, quo res est vera entitas actualis extra causas suas; nam esset valde frivolum loqui de esse possibili tantum, quia secundum illud esse non ponitur in materia aliqua vera res distincta ab illa quae sit extra nihil et sit forma in esse imperfecto.

6. Loquendo igitur de huiusmodi re habente verum esse actuale, licet imperfectum, inquiro quomodo ex illa re fiat forma in esse perfecto, an per intensionem, an per transmutationem unius in aliud. Nec praeter hos modos potest alius excogitari; nam in priori modo manet prior entitas, quae erat imperfecta, remota imperfectione per aliquid quod ei superadditur; in posteriori autem modo tollitur illa imperfecta entitas et ei succedit perfecta, sive per conversionem unius in aliam, sive quacumque alia ratione; includunt ergo duo modi immediatam contradictionem; unde non potest excogitari alius qui ad alterum eorum non reducatur. Primus autem modus nullam habet verisimilitudinem. Primo, quia forma substantialis non est intensibilis et remissibilis, ut infra ostendam. Secundo, quia alias praeexisterent actu in materia omnes formae substantiales quae ex illa educi possunt, in gradu quidem remisso, tamen secundum aliquam veram et actualem entitatem, et ita essent simul in materia infinitae entitates actuales, nam formae in infinitum multiplicari possunt. Hoc autem est plane absurdum, tum propter infinitatem entitatum, tum etiam quia materia ex se non habet congenitas huiusmodi formas quasi dimanantes a propria entitate; neque est aliquod agens a quo factae sint; neque sunt ipsi materiae debitae, ut fingamus Deum illas infudisse aut concreavisse. Tertio, quia etiam positis illis imperfectis entitatibus, restat eadem difficultas, quomodo fiat ille gradus vel pars entitatis quae additur praecedenti: quia omnino incipit esse, cum antea nihil esset; nam in formis quae intenduntur secundus gradus non fit proprie ex primo, nisi fortasse ut ex termino a quo; quo modo potius fit posterior gradus ex remissione vel limitatione prioris, quae est privatio ulterioris gradus, quam ex ipsamet entitate positiva prioris gradus; ergo quod unus gradus supponatur non tollit quin secundus antea sit nihil donec per actionem agentis recipiat esse; ergo de illo gradu restat eadem difficultas, quomodo non fiat ex mihilo. Tandem iuxta illam sententiam tollitur vera generatio et corruptio substantialis, quia solum erit quaedam intensio vel remissio formarum.

7. Nec desunt rationes aeque efficaces contra posteriorem modum; primo enim ex illo sequitur supponi in materia infinitas entitates; nec enim potest fingi una et eadem quae sit inchoatio omnium formarum; nam si quando fit una forma tollitur et destruitur inchoatio eius, manentibus aliis, et ita in omnibus vicissim et mutuo fieri potest, necesse est omnes illas entitates esse inter se distinctas. Secundo, quia si forma perfecta fit ex inchoata per transmutationem vel conversionem, ergo tantum fit una ex alia tamquam ex termino a quo; ergo fit tota entitas formae, quae antea nihil erat actu; nam propter praeexistentem inchoationem non potest dici actu praefuisse, cum sint res distinctae, quarum una perit quando alia incipit; ergo impertinens est illa entitas imperfecta ut forma non fiat ex nihilo; nam etiam illa inchoatio non est aliquid, id est aliqua pars vel aliquis gradus eius formae quae fit. Quod si habitudo ad terminum a quo positivum est necessaria vel sufficit ut res non fiat ex nihilo, etiam ad hoc non est necessaria illa inchoatio, quia sufficit forma contraria seu repugnans, quae semper expellitur quando alia introducitur, quia generatio unius est corruvtio alterius. Tertio inquiri potest an illa entitas imperfecta quae abiicitur, et forma perfecta quae introducitur, sint eiusdem speciei essentialis, vel distinctae. Nam si sunt distinctae, ergo unaquaeque est perfecta in sua specie; et si una abiicit aliam, erunt inter se repugnantes; ergo ponere illas inchoationes nihil aliud est quam multiplicare formas in materia sine utilitate; nam ut una forma fiat ex termino repugnante, sufficit una forma contraria vel incompossibilis, quae semper supponitur. Si vero illae entitates sunt eiusdem speciei, nulla potest reddi ratio cur una abiiciat aliam aut cur una fiat in subiecto in quo actu praeexistebat alia.

8. Q uam differentiam inter artefactorum diversorum materias posuerit Aristot .— Sed obiicies Aristotelem, VII Metaph., text. 21, dicentem in materia esse aliquam partem rei faciendae, et constituentem in hoc differentiam inter artificialia et naturalia, quod in artificialibus solum supponitur materia apta obedire artifici, in naturalibus vero est in materia aliquid formae introducendae. Et confirmatur, quia alias non magis esset naturalis generatio substantiae completae quam effectio rei artificialis in sua materia. Respondetur Aristotelem ipsam aptitudinem materiae ad formam vocare partem rei efficiendae. Ita exponunt D. Thomas et Alexander Alensis, et posset intelligi de parte non ipsius formae, sed totius compositi. Proprius vero sensus est Aristotelem non vocare partem ipsam materiam, sed virtutem aliquam activam, quae interdum est coniuncta materiae, et cooperatur ad rei generationem vel effectionem. Dubitat enim ibi Aristoteles cur ea quae ab arte fiunt interdum fiant etiam casu et absque arte, ut sanitas, interdum vero non contingat fieri sine arte, ut domus; et respondet rationem esse quia interdum in materia ex qua vel circa quam ars operatur, praecedit aliqua pars quae potest esse principium movendi seu operandi circa illam materiam, ut in sanitate praecedit calor animalis, quem contingit aliunde excitari aut iuvari praeter artem, atque ita sine illa et casu quodam efficere sanitatem. Aliquando vero in materia artis nulla est pars activa, ut in lapidibus et lignis, et ideo non potest ex eis effici domus sine arte. Non loquitur ergo Aristoteles de inchoatione formarum, ut recte notarunt D. Thom. et Scotus, sed de virtute quae interdum est in materia ad inchoandum actionem. Et hanc etiam expositionem tradiderunt Commentator et Alexander Aphrod. Unde falsum est et omnino praeter litteram Aristotelis quod ibi constituatur differentia inter artificialia et naturalia; tantum enim constituitur inter artificialia inter se, et potius ibi, text. 31, significat Aristoteles idem contingere in naturalibus, ut D. Thomas notavit; nam interdum passum ex quo generatur res naturalis est in sola potentia passiva, et tunc non potest ex illo generari aliquid nisi ab extrinseco agente naturali; interdum vero habet adiunctam virtutem seminalem activam, quae est quasi pars eius, ut patet in semine aut in grano tritici, et tunc contingit fieri effectum absque alio extrinseco agente. Ad confirmationem respondetur generationem esse naturalem ex parte potentiae passivae naturalis, et consequenter etiam ex parte potentiae activae naturalis, quae passivae respondet; ad artificialia vero ut sic non tam esse potentiam passivam naturalem quam obedientialem, cui non respondet potentia activa naturalis, sed rationalis seu idealis, quod paulo inferius declarabimus.

Non omnes formae substantiales creantur

9. Plato et Avicenna ab errore vindicantur.— Secunda sententia fuit aliorum qui, superata difficultate tacta, dixerunt omnes formas substantiales fieri per creationem. Quam opinionem refert Albertus, In II, dist. 18, a. 12, et aliqui eam tribuunt Platoni in Phaedone, eo quod dixerit formas induci in materiam ab ideis separatis, et Avicennae, I Sufficient., c. 10, et IX suae Metaph., c. 4, qui dixit easdem formas induci ab intelligentia separata, quam decimam post novem quae praesunt novem corporibus caelestibus esse dicebat, et praeesse mundo sublunari. Sed hi duo philosophi, licet fortasse erraverint circa principium effectivum substantialium formarum (de quo postea circa efficientem causam dicturi sumus), tamen quod erraverint circa modum efficiendi has formas non constat; neque Aristoteles hoc titulo Platonem impugnat, sed quod separatas ideas sine causa introduxerit, cum huiusmodi res possint a sibi similibus generari. Quae ratio magis urget contra Avicennam; nam Plato fortasse non posuit ideas extra mentem divinam, et ab illis dixit introduci formas, ut ab universali principio, quod agentia proxima non excludit; Avicenna vero erravit quidem tribuens intelligentiis superioribus creationem inferiorum, et infimae introductionem formarum substantialium; non tamen constat ipsum dixisse omnes inferiores formas fieri per creationem. Unde Soncin., VII Metaph., q. 29, arbitratur eius opinionem probabiliter posse defendi; de quo dicemus loco citato de causa efficienti, et iterum inferius tractando de intelligentiis creatis. Cuiuscumque vero fuerit illa opinio, universaliter intellecta improbabilis est; de anima namque rationali vera est et catholica, de aliis vero est falsa, quia alias omnes formae substantiales essent subsistentes et independentes a materia in fieri, et consequenter etiam in esse, quod est absurdissimum, alias omnes animae brutorum essent immortales. Sequela patet, quia creatio et est rerum subsistentium et non pendet a materiali causa, ut infra dicemus. Secundo urget contra hanc opinionem ratio supra insinuata, quia si formae substantiales creantur propter dictam causam, etiam accidentales creari necesse est, quia etiam forma accidentalis fit ex nihilo sui et non praeexistit actu in subiecto, neque secundum se totam neque secundum partem. Quod si hoc concedatur, sequitur ulterius quod, sicut introductio formarum substantialium ob eam causam non est ab agentibus naturalibus, ita neque effectio accidentalium. Atque ita tandem sequitur agentia naturalia nihil omnino agere, quod absurdissimum esse infra ostendemus.

Resolutio quaestionis

10. Prior assertio de anima rationali .— Vera igitur et peripatetica sententia est inter formas substantiales quasdam esse spirituales, et substantiales, et independentes a materia, quamvis eam vere informent; alias vero esse materiales itaque materiae inhaerentes ut ab ea in esse et fieri pendeant. Prioris ordinis sunt solae animae humanae (agimus enim tantum de formis informantibus), et de illis concedendum est consequens illatum in difficultate tacta, nimirum fieri ex nihilo per veram creationem, quod in proprio loco latius est ostendendum; nunc satis sit dicere id necessario consequi ex principio posito, supposito quod hae animae non praeexistunt antequam corporibus uniantur, quod certum est ex fide et ex illo principio quod sunt verae formae corporis. Immo, licet praeexisterent, non possent nisi per creationem existere, quia non sunt entia necessaria ex se et ex sua quidditate habentia esse, ut universe demonstrabimus infra, partim in disputatione de causa efficienti, partim demonstrando unum tantum esse ens increatum. Si autem rationalis anima non habet esse nisi per efficientiam alterius, et fingitur esse ante corpus, quodammodo clarius et evidentius est habere esse per creationem, quia facta est ex nihilo et absque concursu subiecti vel causae materialis. Dico autem esse quodammodo clarius, quia nunc, dum expectatur dispositio corporis ut anima fiat, videri potest non esse tam propria creatio, quia fit cum aliquali concursu materiae. Nihilominus tamen est vera creatio, quia ex parte corporis non est concursus per se et in genere causae materialis in ipsum esse vel fieri animae rationalis, sed est veluti quaedam occasio exigens creationem illius animae, sine qua occasione nec ipsi animae debetur ut fiat, nec causa eius ad illius effectionem determinaretur. Quod autem corpus seu materia non influat per se in fieri vel esse animae, constat ex eo quod anima rationalis, separata a corpore, retinet suum esse; ergo non pendet a subiecto sustentante in suo esse; ergo neque in fieri, quia tale est fieri rei quale est esse; ergo et e converso subiectum ipsum seu materia non habet per se influxum in esse aut fieri talis animae; nam haec duo correlativa sunt, vel potius idem, dependentia effectus et influxus causae.

11. Ex nihilo nihil fit, axioma limitandum .— Quocirca principium illud, ex nihilo nihil fit , universe intellectum de omni causa et de omni effectu, falsum est et contra rationem naturalem, ut hoc ipso exemplo animae rationalis ostenditur, et exemplo etiam materiae primae, ut supra tactum est, et plura in sequentibus afferemus. Intellectum autem de virtute agentis finiti et naturalis, verum est. Unde quoad hanc formam, concedendum est non esse in proximis agentibus naturalibus virtutem ad efficiendam illam, sed proximum agens disponere materiam, intelligentiam vero separatam efficere formam, non quidem intelligentiam creatam, ut putavit Avicenna, nec ideam separatam et extra Deum existentem, sed Deum ipsum, quem solum esse effectorem rerum omnium quae per creationem fiunt, infra ostendemus.

12. Materia prima naturalis potentia est ad rationalem animam .— Dices hinc fieri materiam primam non esse in potentia naturali ad animam rationalem, quod videtur inconveniens. Sequela patet, quia omni potentiae passivae naturali correspondet potentia activa naturalis; sed nulla est potentia activa naturalis quae possit formam hanc in materia efficere; ergo neque in materia est potentia passiva naturalis ad illam. Aliqui concedunt sequelam, tum propter rationem factam, tum etiam quia, si materia esset in potentia ad animam rationalem, cum fit haec anima, diceretur educi de potentia materiae. Sed non placet haec sententia; nam si materia non esset in potentia naturali ad anirnam rationalem, generatio hominis non esset naturalis, quia neque ex principio activo neque ex passivo esset naturalis. Item, quia materia naturaliter disponitur ultimate ad recipiendam formam rationalem, et sic dispositae iuxta naturae ordinem debetur talis forma; est ergo in potentia naturali ad illam. Ad difficultatem ergo respondetur negando sequelam. Ad primam vero rationem respondetur naturalem potentiam primo et per se esse attendendam in ordine ad actum connaturalem et proportionatum; anima autem rationalis est actus naturalis et proportionatus materiae, et ideo etiam materia est potentia naturalis ad illum actum; unde ex utraque fit quoddam ens naturale per se unum, et materia ipsa connaturaliter conservatur sub tali actu. Quod vero attinet ad potentiam activam, imprimis dari potest potentia activa naturalis ad uniendum talem actum tali potentiae, et hoc modo iam respondet potentia activa naturalis potentiae naturali passivae. Deinde, quamvis haec forma a solo Deo fieri possit, tamen Deus in ea actione operatur iuxta modum et ordinem naturis rerum debitum, et hoc satis est ut dicatur operari per modum causae naturalis et ut potentiae passivae sufficiens virtus activa respondeat. Ad alteram rationem respondetur aliud esse materiam continere formam in potentia, et aliud esse in potentia ad formam; nam primum indicat vim causandi formam, nam causa continet effectum in suo genere; secundum vero indicat solum capacitatem ad recipiendam formam. Materia ergo est in potentia naturali ad rationalem animam recipiendam, non tamen illam in potentia sua continet, cum non possit causare illam; ideoque anima rationalis non educitur ex potentia materiae, quia nihil educitur nisi unde continetur, et quia eductio indicat causalitatem materiae in forma, ut iam dicemus.

13. Formae substantiales omnes, rationali excepta, ex subiecto praeiacente fiunt .— Secundo, de omnibus aliis formis substantialibus dicendum est non fieri proprie ex nihilo, sed ex potentia praeiacentis materiae educi; ideoque in effectione harum formarum nihil fieri contra illud axioma: ex nihilo nihil fit , si recte intelligatur. Haec assertio sumitur ex Aristot., I Phys., per totum, et lib. VII Metaph., et ex aliis auctoribus, quos statim referam. Et declaratur breviter; nam fieri ex nihilo duo dicit: unum est fieri absolute et simpliciter; aliud est quod talis effectio sit ex nihilo. Primum proprie dicitur de re subsistenti, quia eius est fieri cuius est esse; id autem proprie est quod subsistit et habet esse; nam quod alteri adiacet, potius est quo aliud est. Ex hac ergo parte, formae substantiales materiales non fiunt ex nihilo, quia proprie non fiunt. Atque hanc rationem reddit D. Thornas, I, q. 45, a. 8, et q. 90, a. 2, et ex dicendis magis explicabitur. Sumendo ergo ipsum fieri in hac proprietate et rigore, sic fieri ex nihilo est fieri secundum se totum, id est nulla sui parte praesupposita ex qua fiat. Et hac ratione res naturales dum de novo fiunt, non fiunt ex nihilo, quia fiunt ex praesupposita materia ex qua componuntur, et ita non fiunt secundum se totae, sed secundum aliquid sui. Formae autem harum rerum, quamvis revera totam suam entitatem de novo accipiant, quam antea non habebant, quia vero ipsae non fiunt, ut dictum est, ideo neque ex nihilo fiunt. Attamen, quia latiori modo sumendo verbum illud fieri negari non potest quin forma facta sit eo modo quo nunc est et antea non erat, ut etiam probat ratio dubitandi posita in principio sectionis, ideo addendum est, sumpto fieri in hac amplitudine, fieri ex nihilo non tantum negare habitudinem materialis causae intrinsece componentis id quod fit, sed etiam habitudinem causae materialis per se causantis et sustentantis formam quae fit, seu confit. Diximus enim in superioribus materiam et esse causam compositi et formae dependentis ab illa; ut res ergo dicatur ex nihilo fieri, uterque modus causalitatis negari debet, et eodem sensu accipiendum est illud axioma, ut sit verum: ex nihilo nihil fit , scilicet virtute agentis naturalis et finiti nihil fieri nisi ex praesupposito subiecto per se concurrente et ad compositum et ad formam, si utrumque suo modo ab eodem agente fiat. Ex his ergo recte concluditur formas substantiales materiales non fieri ex nihilo, quia fiunt ex materia, quae in suo genere per se concurrit et influit ad esse et fieri talium formarum, quia, sicut esse non possunt nisi affixae materiae a qua sustententur in esse, ita nec fieri possunt nisi earum effectio et penetratio in eadem materia sustentetur. Et haec est propria et per se differentia inter effectionem ex nihilo et ex aliquo, propter quam, ut infra ostendemus, prior modus efficiendi. superat vim finitam naturalium agentium, non vero posterior.

14. Quid sit educi de potentia materiae, variis modis explicatur.— Primo .— Ex his etiam constat proprie de his formis dici non creari, sed educi de potentia materiae, et quid sit educi de potentia materiae; in quo explicando multi laborant, tum in I Phys., tum in VII Metaph. Sed utrumque breviter declaravit D. Thomas, I, q. 90, a. 2, ad 2. Nam cum illae formae non fiant ex nihilo, non creantur, quia creari est fieri ex nihilo. Cum autem illae forrnae in potentia materiae contineantur, et per actionem agentis quasi extra illam potentiam fiant, non quod extra materiam existant eiusque potentiam non actuent et adhaereant, sed quod, cum antea tantum continerentur in potentia et in causa, postea sunt actu et extra causam, et ita ex esse potentiali materia, in qua continebantur, in actum educuntur virtute agentis, concurrente eadem materia. Dices: ergo eadem ratione dicentur res educi de potentia agentis, quia etiam in ea continebantur virtute et potestate, et ex hoc esse in potentia educuntur in actum per actionem ipsius agentis. Respondetur absolute negando sequelam, quia illa verba in omni proprietate significant habitudinem causae materialis et non efficientis. Itaque, tam efficiens quam materia potest dici continere effectum, diverso tamen modo; nam agens continet eminenter seu virtualiter, materia vero solum in potentia receptiva seu passiva; cum ergo dicitur forma educi de potentia materiae, peculiariter denotatur haec habitudo materialis causae; agens vero proprie dicitur per virtutem suam educere effectum de potentia in actum.

15. Secundo .— Aliter etiam explicari solet quid sit educi formam de potentia materiae, nimirum, quod sit fieri in materia cum dependentia ab illa in esse et fieri, quod convenit omnibus formis substantialibus, excepta rationali. Quae explicatio solis verbis differt a praecedenti; nam (ut supra dicebam) materiam continere in potentia sua, causalitatem seu vim causandi importat ex parte materiae in suo genere; formam ergo trahi aut fieri extra potentiam materiae in qua continetur, nihil aliud est quam fieri actu in materia, concurrente materia ipsa in suo genere per potentiam suam ad fieri et esse talis formae; sed hoc ipsum est fieri formam cum dependentia materiae in fieri et in esse; solumque est diversus modus explicandi per habitudinem effectus ad causam, vel e contrario per habitudinem causae ad effectum. Alia item explicatio occurrit, quae, licet rem diversam a praecedentibus non contineat, tamen eam magis declarat et apta est ad nonnullas difficultates insurgentes explicandas. Formam ergo educi de potentia materiae est fieri eadem actione qua fit compositum ex materia praecedenti quae per illam actionem non fit; quam expositionem videtur intendisse divus Thomas cum dixit formam non creari, sed educi, quia non est ipsa quae per se producitur, sed compositum, forma vero comproducitur ex praeiacente materia. Et inductione constat ita fieri in omnibus formis quae educuntur ex potentia materiae. Ratio vero reddi potest, quia eductio in hoc consistit quod sit actio vel muutatio per se et essentialiter pendens a materia; per hanc autem actionem simul forma fit et unitur materiae; ideoque per eamdem fit per se primo compositum et comproducitur talis forma, fitque actu extra potentiam materiae, ergo eductio formae de potentia materiae optime per illam actionem declaratur.

Corollaria ex praecedenti resolutione

16. Rationalis anima non educitur de potentia materiae .— Atque hinc primo inutelligitur amplius quod supra dicebamus, formam rationalem non educi de potentia materiae, quia nec continetur in potentia illius, ut extra ipsam educatur, neque fit aut existit dependenter a materia, neque fit eadem actione qua fit compositum, seu qua ipsa unitur materiae; prius enim, saltem natura, in se fit et accipit esse suum independens a materia, et postea alia actione unitur qua totum compositum generatur.

17. Formaene caelestes educantur de potentia materiae .— Secundo expeditur ex dictis alia difficultas quae hic occurrebat de formis caelestibus, an, scilicet, dici possint eductae de potentia materiae; nam iuxta priores interpretationes videbatur ita esse affirmandum; nam illae formae pendent in fieri et esse a sua materia; ergo educuntur de potentia illius; nam si pendent in fieri et in esse, ergo causantur a materia; ergo continentur in potentia eius; ergo, cum actu fiunt, educuntur ex potentia eius. Nec satis est respondere illas formas non fieri, sed confieri cum compositis, quia etiam formae rerum generabilium non fiunt, sed confiunt, et nihilominus dicuntur educi propter dictam dependentiam et continentiam. Dicendum vero est cum communi sententia illas formas vere non educi, quia ubi non est totius compositi generatio, nec potest esse formae eductio. Ratio autem a priori est quia, ut supra tactum est, unica est actio qua caelum secundum se totum producitur, et non solum forma, sed etiam materia fit, quae actio est integra et perfecta creatio totius et concreatio materiae et formae, et ideo ibi non est eductio de potentia materiae. Cum ergo dicitur forma educi quae pendet in fieri et esse a materia, intelligitur quando ad ipsam formam vel ad formale esse quod per illam communicatur tendit proprium fieri et propria actio, quae ita materiam praesupponit ut per eam materia non fiat. Et similiter, cum dicitur educi forma de potentia materiae quia in potentia eius continebatur, supponitur materia prius existens in potentia ad formam quam illam actu habeat; materia autem caeli, licet sit potentia ad suam formam, postulat ex natura sua ut non sit in potentia ad illam, quia hoc esse in potentia includit privationem.